Francesco Petrarca – Testamentum

Sepe de eo mecum cogitans de quo nemo nimis, pauci satis cogitant, de novissimis scilicet ac de morte — que cogitatio neque superflua esse potest neque nimium festina, cum et mors omnibus certa sit et hora mortis incerta —, utile et honestum credo, antequam me morbus impediat vel mors ipsa, que propter varios et ambiguos rerum casus semper nobis impendet, propter vite brevitatem procul esse non potest, nunc Dei gratia dum corpore simul atque animo sanus sum, de me ipso ac de rebus meis testando disponere, quamvis ut verum fatear tam parve et tam pauce res sint mee, ut de iis quodammodo pudeat me testari; sed divitum atque inopum cure de rebus licet imparibus pares sunt.
Volo igitur hanc meam ultimam voluntatem ordinare et scriptis committere et propter quandam honestatem et ob id maxime, ne de huiusmodi reculis meis propter meam incuriositatem post meum obitum litigetur.
In primis animam meam peccatricem, sed divinam misericordiam implorantem et de illa sperantem, recommendo humiliter Iesu Cristo eique flexis ipsius anime genibus, ut a se creatam suique sanctissimi sanguinis precio redemptam protegat, affusus supplico, nec permittat ad suorum manus hostium pervenire. Ad hoc etiam auxilium beatissime Virginis matris sue et beati Michelis archangeli reverenter et fidenter imploro et sanctorum reliquorum, quos intercessores apud Cristum invocare sum solitus ac sperare.
Corpus autem hoc terrenum ac mortale, nobilium gravem sarcinam animorum, terre unde sibi origo est volo restitui et hoc absque omni pompa, sed cum summa humilitate et abiectione quanta esse potest. De quo heredem meum et amicos omnes rogo obsecro et obtestor et adiuro per viscera misericordie Dei nostri et per caritatem, si quam ad me unquam habuerunt, neque falsi specie honoris hoc negligant, cum sic omnino me deceat ac sic velim, ita ut, si forte quod absit contrafecerint, teneantur Deo et michi de gravi utriusque offensa in die iudicii respondere.
Et hec quidem de dono sepulture, hoc addito quod nemo me fleat, nemo michi lacrimas, sed pro me Cristo preces et qui potest Cristi pauperibus caritatem pro me orare monitis porrigat; hoc michi prodesse poterit, fletus autem et defunctis inutilis et flentibus est damnosus.
De loco autem non magnopere curo, contentor poni, ubicunque Deo placuerit et iis qui hanc curam suscipere dignabuntur. Si tamen expressius mea de hoc voluntas exquiratur, sepeliri velim: a) Si Padue, ubi nunc sum, moriar, in eccelsia Sancti Augustini quam fratres predicatores tenent, quia et locus animo meo gratus est et iacet illic is, qui me plurimum dilexit inque has terras piis precibus attraxit, preclarissime memorie Iacobus de Carraria, tunc Padue dominus. b) Si autem Arquade, ubi ruralis habitatio mea est, diem clausero et Deus tantum michi concesserit, quod valde cupio, capellam ibi exiguam ad honorem beatissime Marie Virginis extruere, illic sepeliri eligo; alioquin inferius in aliquo loco honesto iuxta ecclesiam plebis. c) Sin Venetiis moriar, poni volo in loco Sancti Francisci de Vinea, illic ante hostium ecclesie. d) Si Mediolani, ante ecclesiam Beati Ambrosii iuxta primum introitum, qui civitatis muros aspicit. e) Si Papie, in ecclesia Sancti Augustini, ubi fratribus visum fuerit. f) Si autem Rome, in ecclesia Sancte Marie Maioris vel Sancti Petri, ubi erit oportunius, vel iuxta ecclesiam hanc vel illam, sicut canonicis placebit. g) Nominavi loca, in quibus per Italiam conversari soleo. h) At si Parme, in ecclesia maiori, ubi per multos annos archidiaconus fui inutilis et semper fere absens. i) Seu ubicunque terrarum alibi, in loco fratrum minorum, si sit ibi; sin minus, in quacunque alia ecclesia, que vicinior fuerit loco mortis. j) Hec de sepulcro — plura fateor quam virum doctum deceat — ab indocto dicta sint.
Nunc accedo ad dispositionem earum rerum que vocantur bona hominis, cum potius sepe sint impedimenta animi.
Et primo quidem huic sancte ecclesie Paduane, unde percepi et commoda et honores, ordinavi animo iampridem pausillum terre emere, quod eidem testamento dimitterem, usque ad summam scilicet mille ducentarum librarum huius parve monete vel plus, si plus possem. Sed ad hanc usque summam habeo iam verbo licentiam a magnifico Padue domino ac meo domino, domino Francisco de Carraria, quam vel in vita mea vel post obitum, quotiens seu quandocunque petita fuerit, daturum esse non dubito sicut illum, cuius non actus modo sed verba multam habeant in proposito firmitatem. Huiusmodi autem terram hactenus intervenientibus aliis impensis emere non valui. Si ergo ipsam emero ut spero, faciam in instrumento emptionis poni, quod ipsam emo animo ecclesie relinquendi; exnunc ita facio, quamvis eiusdem terre situm nondum possim scriptis inserere. Si autem, quoniam nonnunquam pie etiam voluntates propter peccata hominum deduci nequeunt ad effectum, dictam terram emere vel propter impotentiam vel propter negligentiam omisero, lego ipsi ecclesie Paduane ducatos ducentos auri ad emendum aliquantulum terre, ubi melius fieri poterit, de cuius proventibus perpetuum anniversarium anime mee fiat. Et ipsi domino supplico, si tunc vivet, sicut cupio et Deum precor, ut multos postea per annos letus et felix vivat, vel si quod Deus avertat tunc ipse non viveret, precor alium quemcunque, penes quem rei huius erit arbitrium, quatenus ob reverentiam beate Virginis et mei licet indigni et pusilli hominis respectum con cedat hec fieri et decretum super hoc suum favorabiliter interponat.
Lego autem ecclesie apud quam sepeliar ducatos viginti; aliis autem ecclesiis quattuor ordinum mendicantium, si ibi fuerint, ducatos quinque pro qualibet.
Pauperibus Cristi lego centum ducatos distribuendos, ut videbitur presbytero Iohanni a Bocheta, custodi ecclesie Paduane; et hoc, si hic moriar; sin alibi, ad arbitrium prelati ecclesie illius in qua reconditus fuero, ita tamen ut de dicta quantitate nullus ultra singulos ducatos accipiat.
Transeo ad dispositionem aliarum rerum.
Et predicto igitur domino meo Paduano, quia et ipse per Dei gratiam non eget et ego nichil aliud habeo dignum se, dimitto tabulam meam sive iconam beate Virginis Marie, operis Iotti pictoris egregii, que michi ab amico meo Michele Vannis de Florentia missa est, cuius pulcritudinem ignorantes non intelligunt, magistri autem artis stupent; hanc iconam ipsi domino meo lego, ut ipsa Virgo benedicta sibi sit propitia apud filium suum Iesum Cristum.
Amicis minoris status, sed carissimis michi, libenter magna dimitterem, si facultas esset uberior, sed affectum librabunt.
Magistro Donato de Pratoveteri, grammatice preceptori, nunc Venetiis habitanti, siquid mihi debet ex mutuo, quod quantum sit nescio, sat utique parum est, remitto et lego nec volo, quod heredi meo hanc ob causam ad aliquid teneatur.
De equis meis, si quos habuero in tempore transitus mei, qui placeant Bonzanello de Viguntia et Lombardo a Serico concivibus Paduanis, volo quod inter eos sortiantur, quis primum eligat, quis secundum.
Et preter hoc dicto Lombardo qui rerum suarum curam deposuit, ut res meas ageret, obligatum me confiteor in centum triginta quattuor ducatos auri et solidos sexdecim, quos expendit in utilitatibus meis et multo amplius; sed facta inter nos ultima omnium ratione dicte quantitatis sibi debitor remansi, quam si ante receperit sicut spero cito facere bene erit; alioquin volo, quod heres meus ante omnia sibi satisfacere teneatur. De quo debito chirographum meum habet, quod restituat heredi meo ipse Lombardus.
Item lego eidem Lombardo scyphum meum parvum rotundum argenteum et auratum, cum quo bibat aquam, quam libenter bibit, multo libentius quam vinum.
Presbytero autem Iohanni a Bocheta, custodi ecclesie nostre, breviarium meum magnum, quod Venetiis emi precio librarum centum; ea tamen lege illud ei dimitto, ut post eius obitum remaneat in sacristia ecclesie ipsius Paduane ad obsequium perpetuum presbyterorum, ut ipse presbyter Iohannes et alii orent si eis placeat, Cristum et beatam Virginem pro me.
Domino Iohanni de Certaldo seu Boccaccii, verecunde admodum tanto viro tam modicum, lego quinquaginta florenos auri de Florentia pro una veste hiemali ad studium lucubrationesque nocturnas.
Magistro Thome Bambasie de Ferraria lego leutum meum bonum, ut eum sonet, non pro vanitate seculi fugacis, sed ad laudem Dei eterni.
Predicti autem mei amici de parvitate huiusmodi legatorum non me accusent, sed fortunam, siquid est fortuna.
Propter hunc respectum distuli ad ultimum, quem primum esse decuit, magistrum Iohannem de Horologio physicum. Cui lego quinquaginta ducatos auri pro emendo sibi unum parvulum anulum digito gestandum in memoriam mei.
De familiaribus autem domesticis sic ordino: a) Bartholomeo de Senis, qui dicitur Pancaldus, viginti ducatos, quos non ludat; b) Zilio de Florentia domicello meo supra salarium suum, si quid sibi debetur, viginti ducatos; c) et si haberem plures aut alios, plures pauciores ve, domicellos, supra salarium suum pro quolibet florenos seu ducatos decem; d) famulis duos pro quolibet; coquo duos.
Et si isti vel amici obiissent vel domicelli seu famuli obiissent, priusquam moriar, quod eis legabam, volo ut redeat ad heredem meum.
Omnium sane bonorum meorum mobilium et immobilium que habeo vel habiturus sum, ubicunque sunt vel erunt, universalem heredem instituo Franciscolum de Brossano, filium quondam domini Amicoli de Brossano, civem Mediolani, porte Vercelline. Et ipsum rogo, non solum ut heredem, sed ut filium carissimum, ut pecuniam quantamcunque — sive sit plurima sive minima, quia magna utique non erit — in rebus meis invenerit, dividat in duas partes; et unam sibi habeat, alteram numeret cui scit me velle, et de ea fiat quod me etiam velle scit.
Duo, antequam finiam hanc scripturam, addenda sunt.
Unum est, quod modicum illud terre quod habeo ultra montes in comitatu Venesini, in villa seu castro Vallis Clause, diocesis Cavallicensis, quia sine dubio eundo illuc vel etiam mittendo quodammodo plus expenderetur quam res valeat, volo quod sit hospitalis dicti loci et in usus pauperum Cristi; et si forte hoc fieri non posset impediente aliquo iure vel statuto, volo quod sit Iohannis et Petri fratrum, filiorum quondam Raimundi Clarimontis, qui Monetus communiter dicebatur, et fuit obsequiosus et fidelis michi valde. Et si dicti fratres vel eorum alter obiisset, volo quod veniat ad filios vel nepotes in memoriam dicti Moneti.
Alterum, quod illud modicum quod habeo de bonis immobilibus in Padua vel in territorio Paduano vel in posterum habiturus sum, volo quod sit heredis mei ut cetera, sed hac lege quod nec per se nec per alium possit horum aliquid alienari venditione aut donatione aut perpetua emphyteosi aut quovis alio modo nec etiam pignorari usque ad completos viginti annos a die mei obitus computandos; quod pro utilitate ipsius heredis ordino, qui ignorantia rerum labi posset, quas cum plene noverit, puto, non libenter alienabit.
Si autem forte, quia omnes sumus mortales nec omnino ullus est ordo moriendi, dictus Franciscolus de Brossano, quod avertat Deus, ante me moreretur, tunc heres meus esto Lombardus a Serico predictus, qui plene animum meum novit, quem ut in vita fidelissimum expertus, non minus fidelem spero post obitum.
Hec iure testamenti aut alterius ultime voluntatis seu quocunque alio modo melius valitura conscripsi manu propria Padue in domo ecclesie quam habito, anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo, pridie nonas Aprilis.
Et Nicolaum notarium, filium quondam ser Bartholomei, ac Nicoletum, filium ser Petri, notarios infrascriptos, rogavi, prout in eorum subscriptionibus infranscriptis continetur.
Unum addo, quod statim post transitum meum heres meus scribat super hoc fratri Gerardo Petracco, monacho Cartusiensi, germano meo, qui est in conventu Montis Rivi prope Massiliam, ut det sibi optionem utrum velit centum florenos auri an singulis annis quinque vel decem, sicut sibi placeat; et quod ipse elegerit, illud fiat.
Ego Franciscus Petrarca scripsi, qui testamentum aliud fecissem, si essem dives, ut vulgus insanum putat.