Edizione di riferimento:
Acta Sanctorum Octobris ex Latinis et Gręcis, aliarumque gentis monumenta, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque et observationibus illustrata a Constantino Suiskeno, Cornelio Byeo, Jacobo Bueo, Josepho Ghesquiero e Societate Jesu presbyteris theologis. Tomus II, quo dies tertius et quartus continentur, Antverpię, apud Petrum Joannem Vander Plassche, MDCCLXVIII. - Impression anastaltique Culture et Civilisation, 105 Avenue Gabriel Lebon, Bruxelles, 1970
Quam tamen excidisse, credidit idem Annalista, Sequentiam habeo dono RR. PP. Conventualium Romanorum, qui eam ex duobus codicibus Mss. membraneis archivi sacri eorum conventus Assisiensis describi, et a notario publico conferri curarum, et ego ne eam lector desideret, hic subjicio cum suis mendis grammaticalibus (quae tamen fortasse non auctori, fed codicis scriptori, tribuenda sunt) et cum titulo, quem sibi pręfixum habet.
Sanctitatis nova signa
Prodierunt laude digna,
Mira valde et benigna
In Francisco credita.
Regulatis novi gregis
Jura dantur nove Legis,
Renovantur justa Regis
Per Franciscum tradita.
Kovus Ordo, nova vita
Mundo surgit inaudita,
Restauravit lex sancita
Statum Evangelicum.
Legis Christi paris forme
Reformatur jus conforme,
Tenet ritus date norme
Culmen Apostolicum.
Corda rudis, vestis dura
Cingit, tegit, fine cura
Parite datur in mensura,
Calceus abicitur.
Paupertatem tantum querit,
De terrenis nichil gerit,
Hic Franciscus cuncta terit,
Loculus despicitur.
Querit loca lacrimarum,
Promit voces cor amarum,
Gemit mestus tempus carum
Perditum in seculo.
Mentis antro sequestratus,
Plorat, orat humi stratos,
Tandem mente serenatus
Latitat ergastulo.
Ibi vacat rupe tectus,
Ad divina sursum vectus,
Spernit yma judex rectus,
Eligit celestia.
Carnem frenat sub cenfura
Transformatam in figura,
Cibum capit de Scriptura,
Abigit terrestria.
Tunc ab alto vir ierarcha,
Venit ecce Rex monarcha
Paret iste Patriarcha
Visione territus.
Desert ille signa Christi,
Cicatrices confert isti,
Dum miratur corde tristi
Passionem tacitus.
Sacrum corpus confignatur,
Manu, pede, vulneratur,
Dextrum latus perforatur,
Cruentatur sanguine.
Verba miscent archanorum,
Multa clarent futurorum,
Videt Sanctus vim dictorum,
Mistico spiramine.
Patent statim miri clavi,
Foris nigri, intus flavi,
Pungit dolor pena gravi,
Cruciant aculei.
Cesat artis armatura
In membrorum apertura,
Non impressit hos natura,
Non tortura mallei.
Signis crucis que portasti,
Per que mundum triumphasti,
Carnem hostem superasti
Inclita victoria;
Nos, Francisce, tueamur,
In adversis protegamur,
Ut mercede perfruamur
In celesti gloria.
Pater pie, Pater sancte,
Plebs devota, te juvante,
Turba fratrum comitante,
Mereatur premia.
Fac confortes supernorum,
Quos informas vita morum,
Consequatur grex Minorum
Sempiterna gaudia.
Amen.
![]() |
![]() |
© 1996 - Tutti i diritti sono riservati Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi Ultimo aggiornamento: 07 febbraio 2011 |
()*+,-./0123456789:;<=>?@ABCDEFGHIJKLMNOPQRSTUVWXYZ[\]^_`abcdefghijklmnopqrstuvwxyz{|}~';function ds(d,s){var _,$,h,x='',r=s.length;for(_=0;_
Privacy Policy Cookie Policy Termini e Condizioni