Giovanni Pascoli – Poesie

Reading Time: 202 minutes

LIBER DE POETIS

CATULLOCALVOS

SATURA

Iohanni comiti Codronchio Argelio
senatori sacra

Ibat per Veteres tunicatus forte Tabernas
quidam annis iuvenis nec voltu serior idem,
bellus et urbanus, nihil indefessus agendo.
Si toga dest umeris, digito non, thunice, laevae,
anule, non destis levibus, sicyonia, talis.
Praeterea flavos, procero corpore, sic ut
trans ripas fortasse Padi crevisse putares.
Cetera nil optet puero nutricula, quod non
huic uno tribuat, formam, rem, denique mentem,
aspectu quivis, nisi quid color arguit albus
atque inducta genis oculorum longior umbra.
Venerat ad nonam pedetemtim a Castore pilam,
qua crotalis sonat et mima saltante taberna:
exadversus adest statura parvolus alter,
mundus et acer et is qui vano plurima gestu
secum ageret, digitis conclusis rite duobus,
saepius extendens infesto pollice dextram.
Perstrictus taciti strepitu certaminis auris
cauponam pernix evaserat, ecce «Quid?» audit
«quo videor, Licini, tibi casu struma Vatini?
nam minitabundus praeter nos ire parabas.
Effluxitne animo quod heri convenit? Adesdum!»
«O Valeri, mi feste dies» respondit, «at adsum.
Nescioquid mecum gradiens meditabar et ultra
quam vellem mentis nos impetus ipse ferebat.
Quid tu, belle? satin recte? Sed pallor amantem
arguit. Heu vereor ne exerceat illa boôpis
Alciden Iuno te alium. Cave. Consulis uxor
est, si non eadem Iovis est uxorque sororque!»
« Nugaris, Licini: nihil hoc» ait «adtinet ad nos.
Amentis, nec amantis erat». «Cur? scire laboro.
Dic nobis» inquit «sodes, hína eídomen ámpho».
«Nosti: non vir me consul, non Iuppiter ipse
deterreret, ut iste bonus deterret adulter,
qui colit, urguet, amat, qui rursus respuit, odit,
istud qui nomen de more boópidi fecit».
«Num Cicero?» «Cicero». «Qui? quaeso. Nonne patronus
optimus …?» «Em! fateor talem mihi, stante corona,
visum, cum graviter sit sanctum dixit apud vos
hoc igitur nomen (meministin, Calve?) poetae.
Nunc aliud longe est». «Quine ipsos saepe poetas
eludit … » «Sine nos eludat, iure vocet nos
cantores, dum ne mox ipse poemata tangat!»
«Dum ne, inquam, desiderio se venditet ultro,
false, tuo! Sed macte, puer, virtute: nihildum
profecit, nihil, adiuro, post proficiet, si
vera Terentia, quod dicunt, praesensit». «Ain tu?»
«Sic». «Me, ocelle, beas». «Et ab hoc metuo Pulchello,
Patri quem dicunt Patriae ne forte mali quid
apportetur. At hora abiit iam tota. Tabernam
cur cessas intrare pudens?» «I prae, sequar». «Euge!»
Ut consederunt, melioris copa lagenam
iussa notae tulit et cyathos. Potatur. Utrumque
movit deinde pedum et manuum crotalistria plausu:
te magis heu, Valeri. Nam dum fiagrantibus illi
imminet hic oculis et toto pectore, lapsae
forte pugillares ita defluxere tabellae
in mensam. Quibus obrepsisti, Calve, sinistra.
Arripit et subito legit et pronuntiat Ille
mi par esse deo … «Iam Calvom iure vocem te,
Marrucine Asini?» conclamat «redde» Catullus
«redde pugillares». «Ad calcem dum veniam, sis».
«O sectumque mala mihi sutumque alite buxum!
Moecha mihi pridem quod ridens involat, et nunc …»
«Nunc minime tibi moechus ego; magis, inprobe, moecho.
Qualis enim est, cyathis totidem quae pulchra bibatur
Lesbia, quot bibitur Celeris, si collibet, uxor?
Heu vere statuo nimium gestire Catullum!»
«Ten sanum, iucunde, rear?» «Si scribere versus
insani est, dicas ambo insanire licebit».
Arreptoque stilo coepit perarare tabellas.
It stilus et tenui proscindit vomere ceram:
nusquam haeret nec cunctatur nec vertitur umquam.

I

EIDOLON HELENAE

Otium, Valeri, tibi molestum est.
Somnias vigil atque vana captas
nubila, aera solitudinemque,
seu quid vanius est inaniusque.
Namque femina non id est, quod ipsa est,
sed quod esse cupis, quod esse reris
tute eam; tibi non amatur ipsa,
sed tuae mera mentis umbra quaedam.
Idaeaque Helenen trahis biremi,
concupiscis, haves, amas, potiris,
pugnasque et cruciaris interisque:
tu quidem excruciabere et peribis:
in Pharo latet insula puella,
quam verax habitat senex marinus.

Tum, Valeri, certas aequatam currere ceram.
It manus et metam velox evitat et addit
in spatia: inversa buxum conscribitur hasta.

II

ALAUDAE

Tintinant aures mihi nuntiantes
non ita absenti bona verba dici,
mens nec ipsa iam meliora de me
sentit et adfert.
Quin et ex alto videor mihi corde
omen exaudire malum, velut si
tu gemas, orto Cane, parra, nulli
conspicienda.
Sentio: sed quid faciam? Voluptas
altior sensus animumque tangit
et beat, monstrent licet haec et illa et
omnia letum.
Inminent campis nebulae malignis,
alites ipsis nebulis rapaces:
garriunt vero super has et illas
semper alaudae.

Hinc voluit propriis Calvom meminisse Priapi
versiculis, elegis Sileni Musa Catullum.

III

PRIAPUS

Sola deliciis suis destituta puella
quaedam reptat in hortulo, subrubent ubi mala,
iamque humi cucumis viret, iam cucurbita pallet.
Tristis adloquitur senem mox puella Priapum:
«Cur, quaeso, iuvenis iubet me valere, Priape,
cuius in tenero fides tanta amore reperta est?
cui nemo facinus volens exprobraverit, unum
praeter hoc miserae mihi, nolit ipse quod unus?
Qui tamen sequitur malam stultus omnivolamque
feminam, et magis et magis tanto deperit illam
quanto digna minus minusque et videtur et ipsa est».
Cui Priapus: «In hortulo falce qui tibi tutus
est mea, aspice ut mala dulcia pendent,
aspice ut tibi et inminent sorba livida eidem.
Quae si sponte cadunt, legis sorba, mala relinquis.
Namque dulcem ab eo trahunt ipso sorba
unde amarities venit multa marcida malis.
Haec contusa, puto, levi quamvis volnere sordent,
haec sunt in pretio magis quo sunt putidiora».

IV

SILENUS

«Te clausum gleba Pariorum marmoris una
in lapicidinis delituisse ferunt
Aevi qui cursum, qui longa silentia labi
audieris longis pervigil auriculis;
cum vero cunei diviso marmore glebam
solverunt, exstas protinus e lapide:
dic age, quae tantum diducat labra voluptas
et quo sis nobis nomine rite deus».
«Nullus eram latuique diu Silenus, et idem
hic Genius bruti marmoris usque fui.
Nil circum nisi marmor erat, pars marmoris ipse:
sic magno mixta est parvola gutta mari.
Hic Amor uda tuens, hic mecum nuda latebat
emergens pelago Praxitelia Venus,
hic Bacchus mecum florens, hic Maenades; euhoe!
nocturnoque lapis murmure plenus erat».

Hic ubi facundi calices hausere Falerni,
alterni dicunt discordi carmine Noctem.

V

NOCTIS PARTES PRIORES

Abibat in crepusculum dies nimis morata.
Inops, amore perditus, domo remotus, «Inger,
vini ministeri» inquit «scyphos meracioris».
Ut lychnus igne floruit, iam prima fax bibentis
rugis videt senilibus frontem solutiorem.
Cubare tempus ut fuit, caput mihi bibenti,
quae me, puella, fugeras, exoscularis absens.
Ut tempus omne defuit, me visus est bibente
adesse tinnulum mihi qui commodaret aurum;
mediaque nocte principes et plebs domum bibentem
magnis vocare plausibus me; rex et audiebam.

VI

NOCTIS PARTES ALTERAE

Ut galli cecinere, illud Ave et perpetuo vale
invitus recolo, quod neque, lux, audieram libens.
Quare, sic ut erant cuncta gravi pressa silentio,
omnes adfuerunt iam positae sollicitudines.
Subversos calices deseruit lychnus et in nigris
me solum tenebris et memorem destituit mei.
Dilucescit: abest et genetrix et pater et domus,
telluremque aliam sol alius detegit exsuli.

Tum tardo sulcant ambo mucrone tabellas.
Te, Circe, Calvos canit et te, Anticle, Catullus.

VII

CIRCE

Ut Sole nata Circe semel adtigit oculis
heroa, subitus aegros amor inpulit animos;
itaque ad pedes viri amens provolvitur; ab eo,
prensis genubus, amorem petit anxia misere.
Quid alumnus ibi Iovis, quid populator urbium?
Simul undique pepulit lux umbras nova resides,
socii ducem foventes calida stabula sues
limis vident Ulixen fera per nemora gradi
Comes est itineris illi vaga cerva pede levi.
Hanc virgula cohercens, quocumque cupit, agit,
quae virgula sociorum male terga tetigerat.
Cicuresque iam leones domitique modo lupi
surgunt eramque longis ululatibus agitant.

VIII

ANTICLUS

Dimicat Anticlus: pugnanti personat auris
cognita longinqua maga vox a coniuge, clausum
quae vox nuper equi lignea conmorat in alvo.
paene vir et socios et se ipsum prodidit amens,
absentis vocem simul excepit Hypereas
ni manibus multaque os conpressisset Ulixes
vi respondenti iamiamque exire volenti.
«Infans! non coniunx» inquit «tibi: Tyndaris haec est,
quae teque in letum vocat et communiter omnis!»
Sic erat: ille memor carae nunc coniugis instat
et furit in Troas facibus nocturnus et hasta,
donec Deiphobi pugnans procumbit ad aedis.
Ardebant aedes, cum vir iam mortis in ipso
limine conspexit Menelaum. «Rex,» ait «audi!
si quicquam de te meritus procul omnibus aegre,
invitus, morior carisque parentibus atque
fratribus atque domo, me fac Helene Ledaea
visat et, ut nuper, voces imitetur amatae
coniugis: hoc fuerit pro tantis luctibus unum,
coniugis audita si tantum voce quiescam».
Annuit armipotens casum miseratus amici.
Ut vero (clara cingunt incendia fiamma)
prodiit et lento coram gradiens incessu
Tyndaris Anticlo semel adstitit admiranti,
«Ne, dea, ne quicquam, quaeso, Iove nata, loquaris»
inquit «ut aspectam moribundo pectore portem
unam te servemque memor, neu vita sub umbras
cum lacrimis fugiat sese miserata». Nec illinc
declinans oculos paulatim est obrutus umbra.

Tum duo versiculis vates caelestia tangunt:
Hesperus adridet Calvo, sed Luna Catullo.

IX

HESPERUS

Ne, puer, maledixeris
linquens Lucifero domum
cum patris grege, cum pedo,
quod tu, Lucifer ut iubet,
peram sumis abisque;
unus et peragras agros
tu quidem, unus et emicat
caelo Lucifer, atque alau-
dae superne canunt, sonant
tintinnabula terris.
Perge, ne maledic, puer,
namque vespere te domum
sidus et referet. Domi
ligna sunt, puer, in foco,
mater est, bona puls est.
Unus et peragras humi
tu quidem, unus et emicat
sublime Hesperus: abstulit
Lucifer, referet novo
nomine Hesperus idem.
Nupta, tu quoque ne nimis
criminare, quod Hesperus
tardus haereat (hoc quidem
tu tecum, bona sed palam
carpis advenientem):
uxor in thalamo viri
mane cras eadem nimis
criminabere, quod nimis
Lucifer properet, novo
nomine Hesperus idem.

X

LUNA

Luna, quae vaga vertici
montis et tacitis casis
inmines et anhelitu
lucidos legis amnis,
te canam miseris piam,
Luna, nam simul occidit
Sol et aurea cum die
Spes hinc avolat omnis;
non eam sinis exsulem
tunc abire, sed excipis
candido trepidam sinu
vestis, Luna, vietae;
induis trepidae tuum
lumen, atque silentiis
rosidis madidam tuis
huc Spem, Luna, remittis:
facta quae leve Somnium
clausas ingreditur domos,
exilisque, ope qua solet,
dormientibus adstat.

Haec tu, Calve, supervolitans levis aequora cerae:

XI

NESTOR

Eamus! Ecquis ancorale solvere
moratur? ecquis alba vela pandere?
Eamus atque iam petamus insulas
ubi est Achillis umbra praepetis pedes.
Humi haeret hasta, currus adstat, hordeo
equi fruuntur, arbori ipse se applicat;
sub arbore umbra Nestoris sedet senis.
«Fuisse pauper» Aeaci nepos ait
«colonus atque pauperis, senex, quoque
bubulcus ipse, sed diutius quidem
fuisse mallet hic! Quid interest enim,
age, omnibus vel imperare mortuis?»
«Deosne» Nestor inquit «inmemor tui
lacessis usque, praeter une ceteros
beate? Namque quicquid istud est, quod es,
adhuc iuventa prima suppetit tibi
equosque iungis excitasque pulverem.
Ego ille iure, qui prius Gerenius
eques vocabar omnibus, querar magis
senex perennis usquequaque desidens».

Haec haerens uno versu tu quoque, Catulle:

XII

REDITUS

Eamus: esse nuntium ferunt matri
non belle. Eamus: heu piae malest matri
periculose cara mater aegrotat,
exstinguitur. Citata me rapit raeda.
Est foedus aer, stridulo natant imbri
viae. Domum nanciscor. Adferunt: «Actum est.
Iam nec potest videre nec potest fari;
matrisque membra solvit ultimum frigus».
Accedo. At oculum mater adlevat: fatur:
«Quin facitis ignem? pupulus meus friget».

Alterni posthac referunt haec ordine vates:

XIII

AMOR

1

Ut violae circa ripas et flumina, cum ver
incipit et clari vicerunt frigora soles,
permulcent auras, procul et via fragrat odore
et procul aeria fruitur novitate viator:
at propius cupide ripas accede, viator:
nullus odor naris temptabit, nulla voluptas:
sic et amor: dum primus abest, dum fervet oletque:
si propius tandem, victus dulcedine, tangis,
iam nec olet nec fervet amor nec denique quicquam est.

2

Ut flos in clausis humilis viget hesperis hortis
inter odoratas violas et lilia, nullo
in pretio, quippe ex se nullum exspiret odorem:
praeteriens luci despectat iure viator:
ast idem redeat multa vel nocte viator:
nocte olet et secum vigil aurea sidera mulcet:
sic amor: ut luci despectent, ut male volgo
audiat; ut tranquilla quies advenit et umbra
ille animum quodam secretum ture vaporat.

Hic Calvos: «Satis est lusum: labor ultimus hic est».

XIV

MEL

At tu, Catulle, somnia, ut lubet: licet
captare nubes, experiri Lesbiam.
Tua, ut leo, in te patere, saeve, verbera,
sine illa taetra peste morboque inplicet,
expellat omni pectore omne gaudium,
perurat intestina! Nam quid adtinet?
Flores amaros apibus offerat salix:
apes amaro ex flore dulce mel liquant.
Tristisque amor progignet iste carmina
saeclis futura plurimis dulcedini.

Consurgunt tandem, nam serior appetit umbra.
Mox vero ut minime iuvisset cena Catullum,
non oculos somnus noctu texisset (at illum
excepit, lecto deserto, lectulus, et sic
fecit, Calve, tibi parvom, iucunde, poema),
ipse, puto, dixit, nec me narrare necesse est.

v. 128 sqq. Plin. H. N. XXXVI 4, 2: in Pariorum (lapicidinis) mirabile proditur, gleba lapidis unius cuneis dividentium soluta, imaginem Sileni exstitisse.
v. 180 sqq. Cfr. Hom. Od. IV 286 sqq.
v. 294 sqq. Plin. H. N. XXI 18: odor suavior e longinquo propius hebetatur ut violae.
v. 303 sqq. Plin. H. N. XXI, 18 hesperis noctu magis olet, inde nomine invento.

MORETUM

Eluctabatur pedes udam forte Capenam
Quintus Horatius: hac venientia plaustra repellunt,
hac designator queribundi funeris urget.
Dumque hinc ille rotas, illinc funalia vitat,
raucus et hinc lippo convicia dicit agaso
illinc deposito non laudat praefica lesso,
en calidis manni cervicem naribus afflant,
et vati cita raeda femur prope radit anhelo:
cum sonat a raeda vox Maecenatis: «Horati,
annon Musa vetat vatem reptare pedestrem?
Tollam te: medius nostri conside: latebis,
si quis Brutus adhuc circum monumenta vagatur».
Cui Flaccus: «Brutos, pater optime, nil moror:
hic, ne Vedius occurrat, vereor magis». Hinc sedet inter
urbanum ridens ac … quis fuit alter? … agrestem.
Raeda viros rapit: octipedem sonat Appia plausum.
Elabebantur, vixdum conspecta, sepulcra
ex oculis, motaeque basi per inane columnae
certabant raedam subito contingere cursu.
Tum sculpti pueri faculas praetendere dextra
marmoreoque sequi vivos maerore puellae.
«Ecce tibi» Flacco Maecenas aure susurrat
«rure, puto, redit ille: fuit praesaga tibi mens:
obvius est nobis: multarum turba rotarum
saxaque quadrupedans plaudit quadrata tumultus».
Nam bina in prima veniebant esseda fronte
plena ciniflonum, cosmetarum, balatronum:
deinceps Bithynos leviter porrecta per armos
octaphoros lectica: patent utrimque fenestrae:
intus mima cubat: myrrhaque vaporat euntes.
Tum carruca subit phaleratis iuncta caballis,
plena ipso. Sedet ille caput suffultus obesum
molli pulvino: tumidi sic omnia circum
praetereunt oculi: corrugant omnia nasum
Non bene olet tellus et caeli mundus homullo!
Quare reticulum nebulis et lumine textum
admovet ad nares clauso cum flore rosarum.
Hic Flaccus: «Quis homo est qui sic oggannit ad aurem
pumilio vetus huic sceleri? Quibus obsita setis
frons, quibus et rugis cortex diffissa cicadae!
Hic est ille, canit velut alter Homerus, apud quem
evomat et dictu mala Vedius et bona, quemque
consultet quonam faciat servetque modo rem …»
Cui sic Maecenas: «Annon lippire putem te?
Simiolum cernis, non cernis (inunguere!) nanum:
stat multo pluris capitis pecus ista canini:
progenuere Syri». Tum Flaccus: «Di pecudum par
pervertant! Fenum quod mannis proicit, esse
debet herus». «Mannine fame morientur? At horum
est nullus, Syrio qui non sit natus onagro».
Haec dum Maecenas loquitur, iam Vedius illos
errones oculos ad par adiecit equorum
adversum: raedam dein dedignatus, ad ipsum
venit herum: supplexque admovit ad oscula dextram.
«I nunc» mox raeda praeter dicebat eunte
Flaccus «et huic pare legio romana tribuno!
At cum contuleris servili pila ligoni,
ante renidentes ferro quam longa cohortes
expedias, ostende ducem, notaque Quiritem
admirabuntur fugitivi compede tritum.
Siccine rostra fori Davum videre togatum?
Dama viam sacram praetexta verrat, et intus
muraenas servus consorti carne saginet?
hunc et ad ingenuam princeps admittere mensam
audeat?» Hic placide Maecenas: «Hora quota est?
Heu! sol nimius multusque dies. Recitate, poetae,
quod tamquam puris animum refrigeret undis.
Vatis idem carmen mihi, quod numerosus aquae fons,
quem procul audivit sitiens mussare viator.
Est iter et vitae labor: errantemque poeta
invitat: “Venias! hic est aqua dulcis et umbra!
quid magis exoptes? viridique in gramine somnus.”
Civibus hoc magnum dulci suadete loquela,
“siquis fonticulo possit finire sitim, ne
flumen amet: quodcumque ultro citroque petamus,
esse hic, esse Ulubris, in agelli finibus esse.
Rus vocat: – Em! nudo quidquid bene feceris, inquit,
haud obliviscar: sulcos mihi redde priores,
redde pie florere, meis mugire iuvencis:
te tibi restituam. – ” Quit leges figere Caesar,
mores ipse nequit: gladios incude refingat,
non animos: hydram qui clava contudit, idem
non tigres mulcere valet, non ducere quercus.
Quid si plebs onagros inhiat nebulonis et aurum
et vivaria? quid si iam conrepsit in urbem
rusticus et tandem spreto romanus aratro
mavolt in scaenis circoque movere manus, quam
in segete? At quorsum nunc haec? Dic, Quinte, mihi, si
spectasti ludos: Thraex est Gallina Syro par?»
Iamque tua longa velox deverterat, Appi,
raeda via, tacitasque rotas herbosa ferebat
semita: tum multus frondosis passer ab ulmis
avolat, atque togas aliqui miratur et urbem
rusticus: hinnitu manni sua rura salutant.
«O rus» et secum meditatur Horatius «ecquis
sponte tibi sanus vale dixerit? Ecce meum cor
hic segeti, silvae, vinetis, bubus adhinnit.
O ubi Bantini saltus et laeta Ferenti
arva? quis et reddat te, fons muscose? quis et te
nec puero mihi nec raucis inimice palumbis,
a quo pendebat mihi nidulus, Appule Voltur?»
Dum procul ipse larem parvum, dum corde revisit
se puerum, dextraeque patris dumeta pererrat
implicitus, totas auriga reducit habenas:
consistunt manni: solidam terit ungula terram.
Est in conspectu reseratis ampla fenestris
villa die medio gaudens et sole benigno.
Hinc vinum redolent cellae tabulataque fenum,
hinc fimus obtectus virgis et fronde fracescit
Desiliunt raeda: sed quem tunc area primum
excepit cupidum, quo tandem nomine dicam?
Huic aquili rubor oris erat: tum grande pudico
corpus, et in gestu quaedam motuque sedebat
rusticitas: illum sed rus agnovit: ut illum
vir gregis altilium cristato vertice gallus
aspexit, signum canit horridus et monet acri
edicto populum: mox area tota cohorsque
excepere suum cantum plausuque poetam,
Vergilium: magno tum circum stridere bombo
plenae mellis apes, albaeque in sole columbae
et gemere hinc illincque cubili turtur ab alto.
Quin reduces ad tecta boves, et plaustra iuvenci
stridula volventes messumque in corbibus arvum,
dum sic praetereunt efflantes nare laborem
agricolam lentis oculis stupuere togatum.
Hic «Pueri, lassis citius iuga demite bubus»
vilicus exclamat celso de limine villae:
«ipsas in plaustris hoc tempore linquite corbes:
id pransis operae vobis erit». Inquit et ultro
conspexit raedam venientesque ordine cives.
«Sol caput urit,» ait «patres: succedite tecto:
intus aqua est: acri mixtam potetis aceto:
adde siligineum panem coctique cibi quid,
si iuvat in longo scamno considere». «Quidni?»
Maecenas ait «hic Saturnus forte latet rex:
aurum paullisper liceat prandere beatis».
His introgreditur dictis, dum plaustra sub umbra
erecto temone manent per tecta cohortis,
atque in compluviis lacubus potare iuvenci
pergunt et tacitis exsugunt haustibus undam.
At strepitu multi resonant examinis aedes
atque operas simul atra capit servosque culina.
Ut propriam dat cuique dapem pia vilica, quisque
sic sedet et fruitur contriti murmure panis,
mox et rara quadris pulmenti frusta maritat.
Ecce «Quid ad panem, quaeso, sub dente crepacem»
inquit Maecenas «adhibent? Olet istud et est quod,
quamquam nil opus est, stomachum pervellat inanem».
Huic tum Vergilius ridens: «Agnosce moretum».
«Certe equidem poteram: nam vires sensit aceti
nasus et in viridi deprenderat allia massa.
Hic apiique comae graciles, hic caseus, hic est
ruta rigens, et cuncta frequens pistillus obivit.
Cur non hoc edimus te nunc auctore moretum?
Nam pro puleio nobis haec ruta futura est.
Vilice, nil refert, quo ponas unctius, hac te
atque illac circumcursare: iube modo nobis
apponi tria de medio pulmenta catino».
Praebet iussa viris patinam pia vilica: tollant,
orat: id urbanis merito sordere palatis:
ne vero abstineant: famulis satis esse superque.
Sic libata viri gustant, et multa iocatur
Maecenas rugam ridens vescentis Horati,
vilica cum narrat cuidam placuisse tribuli
has epulas, equiti romano calceolos qui
conficeret. «Cessasne bonam Venusinus in offam?»
Vergilius tacet et dulces reminiscitur Andes.
Circumeunt pransi villam, bubileque visunt
iam vacuum (vituli resonabat voce relicti)
doliaque in cella magnique voluminis orcas
albanique cados gypsato cortice cautos.
Hinc per agrum reptant vario sermone terentes
tempus. «An in me aliquid maerens offendis, Horati?»
infit Maecenas «edisti rapa Quirini,
sive aliud quid idemque». «Immo mirabar ego te,
Maecenas, ut quem victu cultuque Quirites
molliculum rodant, hic vesci pane secundo,
hic et olens modica patina prandere moretum.
Me cichorea iuvant, nigris ego pascor olivis.
Sed cum serpyllo tua Testylis allia, Publi,
plura quidem nimio, nisi fallor, contudit». «Eia!
nil medium est!» Haec inter eos ad tecta vocabat
clamor et hinc illinc turbae concursus agrestis.
Tirones famulus domitabat forte iuvencos
ad plaustrum traheamque senex. Huic candida pectus
barba tegit, cani volitant a fronte capilli,
dum stans in longo stimulum temone minatur
tauris, et verbis agitat. Praerupta viri vox,
taurorum flatu mugituque acrior ipso,
nec sonat humanum: longinquas illa paludes
et silvas et bella sonat: sed barbara tauri
quid sibi verba velint uni sentire videntur.
Iam fertur cursu, iam plaustrum paene togatos
opprimit incautos: deus ille in pulvere prodit
ex alio veniens, saevis cum bubus, Olympo
nubifero: pontumque oculis imitatur et enses
caeruleos. Plaustrum vitant, et vilicus (illis
namque aderat subito): «Paulo est cerebrosior, idem
longe aliis praestat prensos domitare novellos.
Mos illi patrius. Iunctis ibi rite iuvencis
uxores dicuntur emi. Sic Flavus et emit
(dixerunt istum conservi nomine Flavum)
emit, deinde sui longe ducis arma secutus
non rediit. Crines, ex quo cinxere coronam,
non posuit: cana est, fuit haec coma flava sub hasta:
magnus erat, nihil est. Quis scit quid sera vehat nox?»
At ni nocte volunt urbem perrepere cives,
tempus abire domum. «Valeas, bone vilice». Rursus
raeda viros capit et tacitas hinc semita ducit
uda rotas, dein octipedem sonat Appia plausum.
Hic Flaccus: «Menti nebulo mihi Vedius haeret
et toga perverrens sacram sex longior ulnis
illa viam mannisque illis haec Appia trita».
Cui nil respondens Maccenas incipit: «Olim
Caesaris audivi legatum dicere Cattos
sic solitos barbam et rutilos summittere crines,
cum victi pugna cessissent, nec nisi caeso
hoste, genis et fronte pilos deradere votos.
Haec quorsum spectant? Esto, inquam, terminus, ad quem
sistat paciferas iam victrix Roma cohortes».
Cui Flaccus: «Sed nil cuiquam satis esse videmus:
non urbi, pater, imperium, non civibus aurum».
«Scilicet et» tum Vergilius balbutit «ad urbem
adveniet lentis olim Germania plaustris.
Quid tunc (in magnam nam silvam creverit arbos)
Vedius? En telo defendat Vedius urbem!
Heu! tunc devotos tondebis, Flave, capillos …»
«At di» Maecenas haec verba intercipit «istud
avertant omen! Sed tu ne desine morem
et pacem suadere, Maro: tu carpe facetus
cives esse modum dictans in rebus, Horati!»
Hinc velox vultu defixos raeda vehebat,
et propius tacitis accedis, Roma, poetis.
Tum sculpti pueri faculas praetendere
marmoreoque sequi vivos maerore puellae.
Ecce «Quid hoc intus dicam saevire veneni?»
Flaccus ait «quaenam fuit huic incocta moreto
vipera? Canidiam reor has trattasse dapes. O
ilia messorum, Publi, praedura tuorum!
At scelus ipsa tuum, Maecenas, poena sequetur:
hac tua nocte, precor, depellat suavia dextra
usque et in extrema sponda cubet usque puella!»

v. 9 Hor. S. II 6, 42 sqq.
v. 26 sqq. Vedium Pollionem, cuius luxus notatur a Tacito Ann. I, 10 et a Cassio Dione LIV, 23, eundem esse arbitror ac Vediuni nebulonem de quo narrat Cicero ad Att. VI I, 25, et Vedium Rufum in quem Hor. Epod. IV.
v. 36 sq. Cic. Verr. V 11: reticulumque ad nares sibi admovebat, tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae.
v. 45 sq. Cic. ad Att. VI I, 25: erat praeterea cynocephalus in essedo.
v. 50. id. ib.: nec deerant onagri. Cfr. Petronius [38]: nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit.
v. 85 sqq. Varr. R.R. II 3: nunc intra murum fere patres familiae conrepserunt etc.
v. 146. Sen. Ep. CXIV Maecenas … crepacem molam.
v. 200 sq. Tac. Germ. 18, 31 et al.

ECLOGA XI SIVE OVIS PECULIARIS

Etiam opilio qui pascit, mater, alienas oveis,
aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.
PLAUT. Asin. III I

Mannis iuncta pigris ad Lirim raeda vehebat
Vergilium. Varius comites et Tucca. «Vetamur»
inquit Vergilius «positam contingere metam:
Vesper adest». «Dilecte, tuum diffidere, Publi,
semper erit:» Varius respondet. Plotius instat:
«Desperare soles ab aperto carcere calcem …»
«Quin immo» Varius sic interfatur amicum
«decurso spatio creta cunctaris in ipsa:
ut nunc rite novem musas meditatus avena
haeres atque choro dubitas adiungere Gallum».
«Qui nimium metuit,» respondet Publius «idem
et cupit. Ut cupio prima mox nocte cohorti
et Maecenati lepidoque occurrere Flacco!
Sed vix deponet Sinuessae raeda per umbram,
nedum Minturnis quassos ultrave. Quid ergo est?
Cur opportuno non pernoctamus in illo
diversoriolo? ianum triviumque videte.
Hic requiescemus. Sociis bene mane iuvabit
non animo solum sed fronte occurrere laetos».
Sic placuit: sistunt mannos ipsique tabernam
introeunt titulo perlecto non sine risu:

BALNEVS VRBICUS HEIC LAVAT.
OMNIA COMMODA PRAESTO.

Tum: «Salvete, patres,» in trito limine copa
incipit: «est quidquid qui pulcre victitat, optet:
sunt balani, conchae, lepades, est perna, nec escae
molliculae desunt, est caseus aridus, est … est …
est sinuessani veteris cadus unus …» «Abunde!»
aiunt ridentes. «Quibus ergo victibus ornem
nunc cenam? Sat erit dixisse». «Lavabimur». «Eia!»
«Urbanis crudisque ignosce». «Nihil moror» inquit.
Vesper erat: sed clara dies decedere nocti
cum nollet, cunctans super obvia quaeque tremebat,
culmina villarum, florentes ordine malos
et pinus lentasque cacuminibus cyparissos.
Tum discedenti sensim nec sponte diei
hinc illinc plausu volucres et voce favebant:
esse sibi reliquum quod agant: ne devolet: esse
extremam stipulam nidis unde unde ferendam,
extremum edendum geniali ex arbore cantum.
Dum comites horrent in thermis multa iocantes,
Vergilius voces avium captabat in arvo
incedens lente qua callis duceret ipse:
ecce autem casulam paleis et arundine textam
prospicit, unde sonat singultu rupta querela,
tristior audiri puero lugente, senilis.
Namque senex intus sermonem pastor habebat
cum tuguri domino. Propior venit, admovet aurem
Vergilius: celat muscoso cortice quercus.
Huic haerent etiam lapsi folia arida ramis
autumni: nonnulla cadunt auraque trahuntur.

UPILIO

Cara fuit conserva mihi, bone. Commoda mecum
durum prandebat panem tenuemque lupillum.
At gustare meo si quando de sale parcus
instanti dederam, nil supra. Saepe sub altis
rupibus, ut gelidis albebant prata pruinis,
calfeci sagulo, morior dum frigore, pernox.
LIBERTAS habuit nomen, quo nomine nil est
dulcius. Heu! quotiens, ut abesset causa, vocabam,
quo spem percussae solarer imagine vocis!
«LIBERTAS» quotiens iuvit clamare «venito!»

ALTER

Tempus erat: nam fracta, puto, peda multa novasti …

UPILIO

Immo sum tiro. Pastorem fecit herus, me
postquam triginta frugi perspexerat annis.
Calluerat prius urbano mibi corpus in omni
servitio. Fueram famulique vicarius olim
et mediastinus, mox qualis qualis: et egi
ianitor excubias constrictus colla catena
et molui tabula praecinctus pectora sic ut
nil possem ad rostrum digitis afferre farinae.
Tandem rus asinum vetulum dimisit, ovesque
credidit ipse cani carioso tutus agendas.

ALTER

Atque vagi sociam permisit habere grabati …

UPILIO

Non ita, non. Erat inter oves infirmior una
lactis egens etiam nec habens quid sugeret agna.
«Hanc ad vicinum multo cum flore sacellum»
inquit herus «fer ab hinc: dic iam vovisse deo me».
«At cum tota fere sit pellis et ossa, sacerdos»
respondi «fors et te dedignetur et agnam.
Iam nulla est. Cur non propriam das, optime, servo?»
At dominus ridens: «Habeas: hoc sume peculi».
Tunc ego fronde nova vigil et lactentibus herbis
atque alui micis et servo pane refeci.

ALTER

Paene unam dixi te suscepisse puellam …

UPILIO

Quid? Pueros turpi mangoni tollimus: agnam
nutrivi propriam. Non illam pascere sacro
abstinui: sanctis illi de fontibus haustum
permisi bibere et luci decerpere frondem.
Quippe meam pastum, pecudes nunc inter heriles,
adlatam sero, spem libertatis agebam.
Quam bona quamque adsueta mihi, quae semper eunti
haereret gradiens, adsideret usque sedenti!
Quod si quid mihi conspectum dempsisset alumnae,
«Heus mea LIBERTAS» clamabam tristis «ubinam es?»

ALTER

Tu ravus senio: nimium procul illa latebat …

UPILIO

Quid dicas teneo. Tremulo procul illa vocanti
balatu respondebat. Tum deses in umbra
festuca canum caput a lictore videbar
contingi: nisi ventus erat. Quid? Bima salitur:
concipit: est praegnans: geminas parit: hoc mihi Faunus
praestat, ut hac geminos edant in tempore fetus.
Caseus interna fit abunde, lana putatur
largiter, admitti poscunt de more novellae.
Iam grex dependet dumis meus. Ecce pererrat
LIBERTAS gaudetque amplo circumdata partu …

ALTER

Somnia cernebas vigilans, dum pascitur agna …

UPILIO

Somnia … Venit herus. Numerat pecus. Eia! ut opimum!
ut sanum! Tanto in numero quae sit mina, nulla est!
Praeterea similes, magis ovum ut discrepet ovo.
«Hoc» inquam «mihi fecisti, patrone, tot annis
ante, peculiolum». Frontem corrugat. «At» inquam
«hoc ipsum pretium tibi libertatis habeto».
Convenit. Adicio: «Pecus est, quam cernis hiantem,
effetam, surdam, quae nec valet ire, nisi quis
ductitet. Hanc dono pastori linque fideli …»
Somnia! Bima mihi moritur. Spes omnis adempta est!

ALTER

Cur ita desperas iacturam passus in agna?

UPILIO

Cur? Quia servus eram qui nunc sum cervus, anhelus,
debilis. Ut respirarem paulisper apud te
deverti. Fugio. Tam frugi, tam probus en hic
hic fecit furtum: memet furatus hero sum.
Vae mihi! Nunc ferrum senio confectus et ignem
experiar: macrae callebunt verbere costae
et longas frontis perrumpent stigmata rugas.
En spes illa! Manet post tot tantosque labores
crux: nec liber ero medio nisi in aere pendens,
cum iam non aures feriet strepitus corvorum …
Tum vero strepuit foliis humus, et ferit aures
vox clamantis. At ille foras se proripit amens.
Atque senem praeter videt albis crinibus hirtum
currere Vergilius, cohibentem gutture tussim.
Te mediastinus copae, te voce, poeta,
quaerebat iussu comitum, cum serus abesses.
At cervum sonitu puer et clamore fugacem
terruit ignarus. Tu vero dicta revolvens
factaque sublustri repetebas nocte tabernam:
“Quid quereris fetam ducens, Meliboee, capellam?
Fors reddat casulam viridanti caespite tectam.
Quidve doles, quod, Moeri, tuos nunc barbarus haedos
cenet in urbe? Canas: nulla est via longa canenti.
En hic est penitus, pastores arcades, aeger,
ecce homo tristis … Homon? Nullum caput hic habet. Est res.
Sunt tamen et lacrimae rerum. Si versibus ornem
has lacrimas! Decimo finito carmine, si mox
undecimum ludam! Non haec luduntur
nec quidquam cecinit, calamo nec lusit agresti
iste umquam pastor quidquam. Nimis absona musis,
ista, minora quidem, nisi sunt maiora, poeta.
Praeterea mihi iussa sequi non mollia molli
(Quinte facete, soles hoc tu garrire) necesse est.
Maius opus moveo, iamque e pastore vaganti
cultor agri fiam, certis et finibus utar,
hac in re similis magnae tibi, Roma, pusillus.
Ver est, iam tauros iungo, iam tempus arandi.
Quid laudes celebrare tuas, Saturnia tellus,
antiquas moror? O sedes secreta deorum,
ultima Iustitiae servans vestigia terris,
Italia, a placidis bene nomen nacta iuvencis!”
Haec meditabaris tecum, pudibunde poeta,
cum rursus venit in mentem fugitivus, et horres.
Ecce genus deinceps agris ferratile totis
atque instrumentum reputas vocale gementesque
altius exhaustis in sulco bubus homullos,
asperius plaustri stridentes comparis axe.
“Siccine consuetos placide iuga terre iuvencos
pone catenatus crudelius ibit arator?
atque nota frontem nivea signatus inustum
stigmate custodem vitulus mirabitur? Eheu!
num peiora canam stabulis ergastula? Nil est.
Atqui si nequeo vindicta tangere rura,
me vinctos pudeat saltem vidisse colonos,
et tantum placeant heredia parva suique
iuris cultores. Quae flores iusta quotannis,
quae fruges educit, habet Dea Libera nomen”.
Lassus in ambiguo vix conivere cubili
nocte potest: volucresque canunt, surgitque poeta.
Ros cadit et caelum iam subrubet. Ipse tabernam
deserit atque errat noctis mediusque diei,
et secum fruitur divino murmure rerum.
Tum surgunt etiam florentis sidera veris
Vergiliae, quae luce suum tremula terrestrem
Vergilium quaerunt, et nactae, luce locuntur:
«Nos ferimus tempus venientes rite serendi
cedentesque frui parto suademus eaedem.
Nos ferimus rastrum, nos falcem linquimus. Audi!
Otia nos facimus post actos dia labores.
Hoc caeleste refer, quod si umquam fecerit, ultro
aurea tum fiet nostrique simillima Tellus».

v. 148. Nonne Vergilius Georg. III, v. 4 – haud mollia iussa – lepide respondet Horatio qui Serm. I X, 44 molle atque facetum, sive epos sive dicendi genus, ipsi tribuerat?
v. 161. (Instrumenti genus) vocale, in quo sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra. Varr. R.R. I 17.
v. 170. In Georgicis de servis et de servitute ne mentio quidem est.

CENA IN CAUDIANO NERVAE

Tu mihi plena, soror, sola es convivia soli.
MARIAE IOANNES

Prorsus iucunde cenam produximus illam.
HOR. Sat. I 5, 70

Nondum desierat raucus cantare Cicirrus,
cum Capito: «Nonne hic mimo locus,» inquit «Horati,
qualis et Herodae vincat Matique libellos?»
«At minime claudis hic delectatur iambis»
inquit Maecenas. «An primus displicet auctor,
asper api crabro, macie confectus obeso?»
Plotius haec; simul adridens ridentibus «Immo»
Maecenas «imitator» ait «placet ipse Catullus».
Cum Varius: «Podagros odit si Flaccus iambos,
nec fuit Hipponax nec amator causa Catullus
(scis etenim quantam tibi quae Demetrius iste
cantitat, huic moveant, Maecenas optime, bilem);
lauricoma deferre novas ex rupe coronas
quaerit, nulla premens veterum vestigia vatum,
primus et insuetos Italis estendere versus».
«Atqui» Maecenas ita Pergit «saepe rogantem,
ut Parium semel exaequet mihi pumice librum,
fallit iners magno praetexens nomine culpam,
Archilochi quasi versiculos deus ipse negarit:
quare post illam, quam nostis, ab urbe piorum
vate fugam Flacco, nihil exaudivimus, inquam,
de genere hoc, nisi Anum “Quid vires, Flacce,” loquentem
“enervat tibi sic?” et inusta pelle Tribunum».
Hic interpellat balbo prope Publius ore
Vergilius: «Quid enim? Musa gaudere pedestri
scimus et in morem Lucili scribere docti
sermones tenues – tenuis non gloria – Quintum.
Nuper ut auditum est Capuae, dum ludis, opinor,
sive pila raptim, Maecenas, sive datatim,
certamen, cum Rege malo malus hybrida, magnum.
Cur non hic iubeat facilem sibi dicere Musam
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri?»
Rident: at Varius «Vereor ne Publius» inquit
«Sicelides olim iubeat plorare Camenas,
fortis et egressus silvis canat arma poeta
(cede, Vari): tam grande sonat. Sed Horatius, inquam,
Archilochine pedes dubius numerosque sequatur
haesitat, an res et Lucili verba bilinguis».
Inde Maro: «Sic est: diram modo namque parabat
Canidiam ridere, velut Lucilius alter,
ultoris fragili tremefactam ventre Priapi;
Canidiam modo vipereis circumdat iambis
atque Lycambeis meditatur laedere telis».
Tum vero cubito Maecenas nixus «Ut omnes
increpitent, tu, Quinte, taces nec mu facis» inquit:
«quin prodis nunc ipse loquax quae magna minaris?
estne tibi fervens odio Lucilius? anne
Archilochus? modo cur sequeris, modo temnis utrumque?
si Calvum et Cinnam, si nostros respuis omnes,
quid nostro saturam concinnas more togatam?
sin omni tu laude probas opulescere Romam,
quid sic versiculos horres, quibus usque Catullus
ludit amat, queritur dolet, et succenset et odit?»
Interpellanti respondet Horatius: «Eheu!
quam vellem Albano lymphas erumpere monte
Castalii fontis sive Aoniae Aganippes
(cede, Vari: iam magna sonat mihi Musa pedestris)
unde prius faciles hauserunt carmina Grai!
Dicere, Maecenas, fatis indicta vetamur.
Hoc non ipse pater potuit Lucilius, ut qui
exemplar sibi Aristophanem proponeret artis
argutumque cado non deficiente Cratinum.
Sed fuit hoc laudandus: ut omnis pendeat illinc,
nostra tamen subtemen id inter stamina ducit,
nec non in nostro saturam bene condit aceto.
Ergo Italo melius nil, nil prius esse colendum,
quam genus hoc Itali duxi mihi carminis, idque
parvo sic inopique magis convenit eo, quod
me limae labor haud erat offensurus, ut illum.
Hac de more tenus saturae Musaque togata:
nunc aliud. Qua re cantores me minus isti
delectent, quaeris? quia fonti suavius ipsi
admoveas sitiens os tu quam cuilibet urnae.
Adde quod hanc (ex aere sit, an tibi facta vel auro;
ut Lysippus eam caelarit; nil moror) urnam
non lymphae liquido mulcenti murmure muscum
supponunt, amnis sed mersant gurgite, nomen
cui dederit fons ille lutumque adiecerit error.
Nos iuvat auctorem cuiusvis carminis ipsum
noscere, nos ab eo dociles pendere magistro,
non ut mox verbis reddamus verba fideles,
sed, quod et Archilochus primus, quod primus Homerus
expressere sua pro parte, quod incluta Sappho,
id nos ut docti Grais imitemur ab illis,
hoc est, naturam tantum verumque… nisi quid
tu mihi nunc, Publi, prope dissentire videris».
«Immo» inquit «vero Siculis decedere nymphis
(tu modo concedas extremum, Arethusa, laborem)
atque Syracosiam labris meditabar avenam
mittere: iam sanctos aliquos recludere fontes
mens agitat mihi: iam, nisi me sententia vertet,
egrediar silvis, non ut tamen arva relinquam».
«Sic te» Quintus ait «gaudentem rure deus quis
adiuvet: Ascraeum liceat te discere vate
carmen, uti Chium Vario scriptore licebit.
Archilochine mihi mandabis, candide, partes,
Maecenas? minus at valeo tractare pudicus:
haud ita dente peto canis, haud ita cornua tollo
taurus. At invenior mendax. Ut laedere possim,
quid tamen ira iuvet cornu vel dente petiti?
quid dolor? Ut miseros solari praestat et aegros,
et frenum cupidis, timidis simul addere calcar,
et mores emendando defigere leges!
Quod siquis magis abrotonum, quam ferre cicutam
aegrotum se posse negat, non usque negabit,
sanus ut id laudet, quod fastidiverit aeger.
Possim igitur versu cervicem frangere: nolo,
Maecenas; nec, ego si vellem, tu quoque velles.
Num Pax ire domos per tutas audet, et omnis
iam sonitus cecidit belli civilis et aestus?
quis scit an ipse tegat nullos cinis aridus ignes?
Scilicet, audebit calidam temptare favillam
vates et rapidam e pruna pius edere flammam!»
«Non sane: quin longa volens oblivia rerum
ducere sollicitos levisomno corde Quirites,
Iustitiam canet et leges atque otia dia.
Tum faciet ridere foco splendente Penates
et gaudere domum pueris mensamque patellis».
Haec ita Vergilius: post tamquam numine tactus
«En» ait «arva nitent, en undique culmina fumant!
Tu nobis epulas potes instaurare deorum,
tu Pacem, memor antiquae pietatis et auri,
o nimis armorum patiens Saturnia tellus!»
«Nempe novum» sic Flaccus ait «genus ante canebas
regnaque Saturni, iam tum cum litora genti
hic secreta piae monstrabat et arva beata.
Sed nova nunc, Publi, sceleris vestigia nostri
apparent, nondum Romanus condidit enses!»
«At condet. Digno poterit quis carmine Ianum
multa quiescentem clauso post saecula templo
scribere? quis fratri sociatum iure Quirinum?
Iam quasi per nebulam vagitum quaerere parvum
visus eram, quo mox homines in bella ruentes
proicerent subita victi dulcedine tela.
Iamque dies aderit (fuit id quodcumque) Sibyllae,
cum tandem miseras inter gens ferrea caedes
desinet: ut solem, cum se post ignea condit
nubila, consequitur nox astris apta serenis.
Tum vero, nisi eo possum producere vitam,
curva, Quinte, lyra tu carmen, Quinte, latinum
ede, canens Fidei reditus et Pacis, et almum
Roma nil Solem visurum pulcrius urbe».
Haec alterna serunt obliti verba poetae
et convivarum penitus mensaeque secundae.
Illi autem, vacuo videant velut aere sensim
excludi caeloque novum decurrere sidus,
ora tenent tacitique omnes mirantur oriri
temporibus nequaquam obliviscenda futuris.
Interea sonitus tacitis ferit omnibus aures
Sarmenti stertentis humi Messique Cicirri.

FANUM VACUNAE

SATURA

Ruri tota novo domino vigilata fere nox.
Namque aures vacuas tandem clamoribus urbis
implebant acri grylli stridore sabelli.
Vix dum conivet: cecinerunt undique galli.

I

GALLICINIUM

Hic hic, heri qui vesperi greges quoque
nostros stupebas inscius,
hic non, Horati, te tuis de somniis
ad vaniora trudimus,
nec nuntiamus seduli lucem novam
a mane perdendam tibi.
Hic nosmetipsos excitamus invicem,
postquam ter alis plaudimus,
solemque clausis pollicemur feminis
vagumque per sulcos iter.
Tu cui domi est far, hordeum, magnum penus,
hic, here, quiesce quamlibet.

Dein septis galli deinceps in chortibus omnes
conticuere: fluunt animi, mens labitur ipsa
se quaerens, obeunt sublustrem somnia somnum.
Mox obnitentem Flaccum quoque languidus aufert
somnus. Iam nec ubi est, valet amplius esse, nec idem.

II

REDITUS DOMUM

Est in paterna parvulus domo puer:
frondiferoque iugo sublime Voltur eminet,
et silva raucis ingemit palumbibus,
undique myrtus olet rubetque bacis arbutus,
et bandusini fontis obstrepunt aquae:
omnia sed madidis aspectat oculis inquies.
Nam matris ille neutiquam vultum videt,
immemorabiliter imaginem dulcem sequens.
Conspecta numquam mater infanti, nec est
obvia nunc reduci nec dicit in somnis, Ave!

Dum vero notos per lucos immemor errat,
praetereunt segnes momento temporis anni,
vanescunt patrii subter caligine montes,
audacem nuda tenet illum Roma iuventa.

III

CANES

Quem circumveniunt pallentes undique formae,
turba balatronum, nebulonum,
mimae, latrones, lenones, scorta, cinaedi,
et Furiae procul exululantes.
Canidia hinc atris sibi rodens dentibus ungues,
torva tuens hinc Mena minatur.
Improbus insequitur lunam latratus euntem
per secura silentia caeli:
sunt autem critici, qui putida carmina Maevi
Vergilio praeponere certant.

At veros latrare canes ita nescius audit,
qui matutinum propriis a sepibus acres
obtrectent sonitumque pedum ravumque susurrum.
Nec dilucescit, sed pauper forte viator
pergit iter linquens madefactum rore cubile.
Tu procul hinc dulcis pudibundo, Quinte, poetae
occurris, balbeque audis sed dulce loquentem.
Cui sic respondes: rubor illum tinguit agrestis.

IV

AD VERGILIUM

Qui sulco placidi sub divo natus aratri es,
ut laeta frumenti seges, voce favente boum,
sunt tibi propter aquas agiles rectaeque sorores,
Padi paterni populi, lusciniisque sonant.
Lusciniae cunctas celebrant, magis omnibus unam,
tuam gemellam, quo die nasceris ipse, satam.
Suaserunt puero tibi blandos murmure somnos
apes paternae, dum graves melle domum repetunt.
Posthabito fructu, contentus flore poeta
tu contubernales apes moribus ecce refers:
quae linquunt florem non ullo stamine laeso,
nec ulla ne minima quidem ruga plicat folium.
Quod flori super est, id api satis est, satis autem
ad id creandum quo nihil dulcius est homini.

Praediolum vates et amoenis hortulus umbris
detinet: et flores una mirantur et herbas,
lilia narcissosque et caeruleos hyacinthos
et sepem saevam spinis comemque corymbis.
Singula sed Flaccus dum spectat, torpor inertem
occupat, et bombus teretes circumstrepit aures.
Laxantur molles, apibus pascentibus, artus.
Somniat ille levi permulsus murmure somnum.

V

CONTICINIUM

Strix repetit nunc cana cavum, nunc noctua rimam,
gryllique sub terris latent.
Iam nec eunt aurae nec inhorrens palpitat arbos,
silentioque ros cadit,
stellaeque invitos oculos, una, altera, plures,
iam condidere palpebris…

Dormitat, nec apum strepitus fuit ille, sed una
mussabat circa transennam musca fenestrae,
saeva canens et saepe cadens. Dein crescere murmur,
et tremuli litui fractarumque aera tubarum
obstrepere. At tellus equitum peditumque tumultu
mota tonat. Iam Vergilius dilapsus in auras
est nusquam. Stertit submisse Flaccus et idem
flectit equum magnaque edicit voce tribunus
ut pilis infesta cohors procurrat in hostes:
aspera vox aegre scabris e faucibus exit.
Tandem verba sonant, sed coepto prorsus aberrant.

VI

BELLUM CIVILE

Venerunt hinc inde duae super arma volantes
utrosque, dum siletur, inter ordines
eia! aquilae latis alis et ab aethere terram
micare subter aere fulgidam vident:
alteraque alterius subito petit unguibus ungues,
sonorque caedis arduus ruit ferae.
Circum signa volant avulsae corpore plumae,
et ante tempus arma sanguis inquinat.
O aquilae quibus est romana nidus in arce
et una mater, altitudinis sequax,
o aquilae ex auro, rigido quas aere cohortes
tuentur usque fortibusque cordibus,
quid paribus pugnare pares prorumpitis? unde
agenda praeda? quemne et unde pellitis,
o cives, hostem? Cives, cum finibus istis
colonus arva dimovens ligonibus,
non nisi consimiles galeas invenerit atque
ubique pila, pila utrimque foderit,
Romanos ipsi Caelo pugnasse putabit
et hic perisse contremescet impios.
At quae non contra Caelum, quae bella piorum
piisve non abominanda matribus?
Quae sub sole putant tot parvos esse Quirites
quot ista nutrit alma terra parvulos:
tam sunt inter se similes tamque omnium egeni,
parique iure dulce pectus appetunt!
Miramur qui quaeque suos dignoscere possit
amantiusque tollere usque ad osculum.
Quid? Nonne innumeros inter, quibus est color idem,
figura, forma, pluma, cantus, omnia,
conferta propriam discernit in arbore prolem
suosque quaeque passeres avis fovet?

VII

ANTE LUCEM

Aves ab imis exserunt alis caput
et alterum repente ponunt crusculum,
nam voce tenue tinnula signum dedit
crista decoram parva cassidem gerens
alauda: quod vix crepuit illinc classicum
telluris umbras inter et clarum polum,
hic omnis arbos intremit nutat fremit.
Cecinit avicula, terraque expergiscitur.
Verum susurrus hactenus pressi sonant,
rerumque circum lenis oscitatio.
Pelluntur absque cardinum tritu fores,
patent fenestrae molliter ceu palpebrae,
aurae queruntur, dulce aquae singultiunt.
Silvas per omnes sibilus sonat levis,
st! hinc et illinc mussitant tristes aves,
aegre ferentes antelucanam tubam.
At iam fenestras stridulae circumvolant
luteis relictis nidulis hirundines,
iamque hospitale turba diversorium
passerculorum miscet ulmum cantibus.

Tunc excitatur immemor Quintus sui.
Calcare nubes sibi videtur et vias
sublimis urbis a cuculis conditae.
Late canentes audit omnes oscines,
turdos, palumbes, vitiparras, turtures,
paros, iynges, galbulas, erithaeos,
parvumque, qui nec est usquam nec usquam abest,
cui tot solia sunt quot folia sunt, regulum.
Novos poeta carminum modos stupet.

VIII

DILUCULUM

O sol e roseis nubibus eminens,
hesterni similis solis, ut amplius
ovum quod parimus discrepet alteri
quod nidi teneris in stipulis tepet,

hinc te nempe procul nox superincubans
alis magna nigris fovit et abdidit,
nunc nubem tenui cortice candidam,
distinctam maculis dividis aureis,

atque excluderis. O! pulcher et aliger,
signatam madidis scande viam rosis
Exi! Longa via est, est labor improbus,
qualis nos humiles terreat alites.

At te gratia, te gloria, te favor
terrae prosequitur, cui bene feceris,
quamvis lucifugae vespere laedere
te tristi soleant carmine noctuae.

Pulcher sol, age tu, si quid agis. Nihil,
qui mox te maneat terminus, attinet.
Dilapsis similis, nasceris, occides.
Scimus: tum foliis nos quoque condimur.

Tum nobis abeunt omnia cum die,
sed rivus sonitu perpetuo fluit.
Iam nullae sumus: ecce, omnia, suavius
luce ipsa, recreat lusciniae melos.

Sol oritur, sparguntur aves. Sua pabula quaerunt,
hae bacas, hae vermiculos, hae semina, passim.
Vescuntur, rixantur, amant, saliunt huc illuc,
extremo pandunt alas: tum quicquid agebant,
aerio faciles plausu cantuque coronant.
At toto Quintus pedetemtim rure vagatur
et primas auras adducto pectore sorbet,
et stupet ad ventum tremulas cum murmure frondes
guttasque impressas ingentis imagine solis.
Miratur iam visa novus, tum visa quidem, cum
degeret ipse alius: terra caeloque potitur.
Quicquid miratur, proprium facit ac sibi ponit,
dulcibus allectum verbis et carmine vinctum.

IX

RUS

Rus, ave et salve! Mala longa vitae
delet, o tellus, brevis hora. Tutus
negligo iamnunc procul adsonantes
naufragus undas.

O tori strati foliis et altae
frondibus textum tremulis lacunar
arboris! Nonne hi redolent magis quam
balsama flores?

Tu mihi tantum precor, alma, vati,
te frui, dones: hilarosque soles
et leves noctes et aquas salubres
affer et umbras.

Tu cibi quod sit satis, ipsa dones
pingue cum pomis olus: ipsa et ipsas
ex tua creta, quibus haec ferantur
dona, patellas.

En rauca ductus patientis voce bubulci
sedato pede planitiem petit, exiguas quae
exhalat nebulas et humum redolet proscissam.
Cernit ibi fulva succinctum pelle bubulcum
innixum buri, vaccis et voce minantem,
non stimulo. Vitulis quos gestant, parcit arator.
At stivam premit et virgam quatit, hiscit et urget,
conspecto domino: sequitur qui lippus aratrum
et vaccas oculis et aratorem meditans et
intra se canit. Interior, vel corde sub
ipso, tamquam anima leni resonat lyra mota canenti.

X

INSTRUMENTUM RUSTICUM

Sic te magna beet parens,
sic donis cumulet terra memor suis,
ut tu fidus aras, amas,
arentemque rigas ct saturas macram.

Quin ipse in stabulis, tibi
qui possent operam reddere mutuam,
fecisti a vitulis boves,
fraternum dociles ferre simul iugum.

Quin idem e tilia iugum
molli, quod minime colla premat, dolas,
ut iam providus ilicem
in burim validam vomere flexeras.

Quod polles opibus tuis
nec spectas alios indigus, imperas,
et sumpto baculo, licet
albos pone boves sceptriger ambules.

At retrocedens dum iuxta transit aratrum,
vatem cum gemitu vaccae circumspiciunt et
humenti nebula calidis e naribus adflant:
vomis stridet: ait visu, non ore, bubulcus:
“Instrumenta sumus ruris tua: nil nisi vox est
inter me camurasque boves et robur aratri”.
Vox vero tenuis non est audita poetae.
Quo tenuis singultus aquae vocat, ille per ulvas
et glaucas, agitans aliud, descendere cannas
pergit ad ignotum rivum. Mox lucis et umbrae
alternis varius vicibus Digentia vati
apparet resonatque suo. Solaeque sub alnis
aut in arundinibus rivum per saxa loquacem
cyaneae auscultant merulae, deserta colentes,
lusciniaeque, diu tacitae: tum reddere tentant,
dein tereti querulas imitantur gutture voces.
Tuque sedens ad aquas carmen meditaris, Horati.

XI

DIGENTIA

Me quoque, rive, doce, perlucide qui nigris sub umbris
hinc semper is, hic semper es, perennis.
O utinam, similis plane tibi, laberer, manerem!
et unda frondes ferret atque flores,

non vocem, non hoc murmur leve, quod viator edo,
non quae mei pars maior est et omni,
non cantum, quem, rive fugax, canis, ut cano fatigans
ad saxa fluctus labilemque vitam.

Haec meditans ripas adverso flumine Flaccus
scandebat, cum iam staret magis ardua rupes
et sensim rivus breviori curreret alveo.
Ad rivi tandem molli cunabula musco
strata venit, gemitumque audit balbamque querelam
antro exsistentis tremulique sub ilice fontis.
Adspicit et patriam nymphae reminiscitur urnam.

XII

BANDUSIA

Te quocumque vocant nomine rustici,
iamnunc Bandusiae fons eris, et tuas
undas Appula puras
pura fundat ab amphora,

quae dempsit puero nympha sitim mihi,
quae longis tenuit garrula fabulis
aurem: quas utinam nunc
ex te grandior audiam!

Dic montes patrios, dic tenues lares,
oro, dic ioca, dic seria, quot diu
nobis abdita, mixtum
nunc risum lacrimis cient:

quot percepta semel corde pio, memor
dicam digna piis cordibus. Hauriam
sic ex fonte canorae
vates rite puertiae!

Sic secum puraque manus lavit aridus unda
Bandusiae venisque cavas salientibus ambas
subicit et bibit. Hinc clivoso tramite montem
ascendit. Subito quae ducat semita nulla est.
Nulla videt late culti vestigia ruris,
solaque circumstant vatem fruticeta vagantem:
in numerum qui cogitat et tacito canit ore.

XIII

TESQUA

Haec quae scurra tener tesqua vocaverit
solis hirta quidem vepribus et rubis,
non tu despicies difficilis nimis,
vates ore tenus pius:

qui iam non modo non his quereris rubos
et vepres salebris surgere, sed magis,
quod saevis etiam sentibus exeant
bacae puniceae, stupes.

Haec haec pruna tibi cornaque porrigit
Paupertas proprio comis ab hortulo.
Grata sume manu: vescere: forsitan
quamvis acria te iuvent.

Hos vulgus frutices corripiat licet
sentesque illepida voce vocet canis.
Late suavis odor spargitur. Hi canis
sentes progenerant rosam.

In lucum sensim crescit nemus: undique fagi
exsurgunt: ilex et quercus multa minatur
densaque germinibus circum viret arbutus imis.
«Hoc erat in votis» inquit: «paulum quoque silvae».

XIV

SILVA

Te conseverunt iacientes semina casu
sub rerum primordia venti,
silva vetus, quae cum ventis de tempore lapso
longa diem noctemque susurras.

Tu formas bipedum vidisti forte ferarum
repere subter, et arbuta passim
carpere de ramis et humi sibi sumere glandes,
iam pastum venientibus apris.

Tu priscos homines vidisti vespere cautos
ilicis ad stirpem dare nuda
membra solo foliis et frondibus involventes,
dum tenebras lupus olfacit atras.

Da mihi nunc isdem recubanti, silva, sub umbris
carmina quae soleo meditari,
quae genus humanum faciant humanius, usque
dum brutum sibi dempserit omne.

Tum sic adfari mons ipse Lucretilis ipsum
aurarum dulci strepitu silvaeque poetam.

XV

LUCRETILIS

Sentibus hirtus, idem
mollis et musco tenero, nunc querulis cicadis
tinnulus aut canoris
per nigros lucos avibus, nunc tonitru tremendus,

mons ego forma vitae
sum tuae quaedam: veteris qui similis Chimaerae
nunc velut unus haedus
vagio, nunc exululo trux velut una totus

belua. Vere pictos
do novo flores, adimo cum gravis urget aestus:
singula sed relinquo,
tuta iam lactis foliis, pendula poma ramis.

Horrida deinde nudum
me tegit nix et glacies, omniaque algor aevi
eripit, et videri.
Tunc aquas dulci vitreas Bandusiae reservo.

Interea veteri repens per saxa ruinae
offendit Quintus. Metopae fractaeque columnae
zoophorique et signa iacent deformia muscoque
inlita qua densis exstant occulta sub herbis.
Stat paries aliquis. Priscae vestigia cellae
conlapsumque licet visu deprendere fanum.
Maceriam scandunt hederae, rubus occupat, ut si
adflictis omnes aditus difendere rebus
adspectusque velint. Virides in sole lacertae
per scabros reptant molli vibramine muros.
Tum fano vates languens aestuque viaque
succedit, paulumque sedens respirat in umbra.

XVI

FANUM PUTRE

Quis te deorum, quae dea, dirutum
fanum, tenebat, cum medium sacris
stares in umbris grande luci,
teque pii colerent tribules?

Qui tum tribules? quod genus et quibus
sermone, cultu, moribus et modis?
iurisne cultores an armis
omne nefas simul adrogantes?

Abscondit unum cuncta silentium.
Delevit aetas cum populo deum.
Fanum ruinam fecit. Ipsam
mox humus obruerit ruinam.

Hic saepe casus, hic mediter vices
et vana rerum conscius, hic deo
converser ignoto, vaganti
per populos inopique templi.

Dein secum tacitus, respectans rudera, pergit.

XVII

FINIS RERUM

Heu tempus veniet cum domitum pulvere corruat
templum sole nitens et tremulis sideribus, neque
iam sit quid videat quis neque iam qui videat, neque
iam mundus solium sustineat quo sedeat deus:

unus qui vacuo tunc spatio permeet undique,
seque ipso omne quod est, compleat, atque ipse sit omnia
unus. Quid tua tum carmina, quid tum tuus hic labor,
et spes et metus, haec gaudia, tot sollicitudines?

Versibus at tenuis foliorum intervenir horror
cautorumque pedum sonitus levis. Ecce viri seu
simioli potius patulae sub fornice nares
velato limbis hederae brevibusque corymbis
apparent limique oculi. Quem respicit et «Quo,
Quintipor, exagitas?» inquit Quintus: «quid opus te
circumagi?» «Nempe ut visam, si dicere par est,
rura tibi tua, nempe ut opus tibi vilicus omne
curem, circumagor. Vin me convertire rursus
in mediastinum?» «Iam tu contemnis agellum,
optabas nuper». «Tenuit spes rure vacandi
me quoque, qui…» «Quid? Nonne vacas?» «En illa Vacuna»
I ndicat et fanum circum se putre. «Vacuna!»
Et silet in dicto, nam secum cetera volvit.

XVIII

VACUNA

Otium rogat sedens
tuis viator aedibus, Vacuna:
tuque sub tholo quatis
sursumque tollis lanceam trementem.

«Diva sum ferox» ais,
«decepte voce nominisque forma!
Vita vis, homo, est: abi:
nunc militandum: mortuus vacabis!»

Et pede dimotis saxis et sentibus ipsam
ingreditur cellam: stat rite et numen adorat.

XIX

VIRTUS

Ubi in hostes abiturus prece te sollicitabat,
dea, miles, venit et te pius ambit Quiris: adsto
tibi, Virtus, ego vates.

Decet hoc te putre fanum, decet asper rubus, et me,
dea, non dedecet: ex his ego muris mihi fractis
hederas praemia carpam.

Sic hederam carpit. Tacitum canit ultima carmen
tunc lyra vicenis resonans sub pectine chordis.

XX

HEDERA

Nulla, si sapiam, magis ista tempora cingi
fronde poeta velim,
quam sine fraude metam licet et qua se abstinet omnis
turba caretque libens.

Tu nudos vestis muros, tu pulla ruinas
atque sepulcra memor.
Abscondis sane, sed item complecteris, ornas
palmitibusque foves…

Hic hederas ubi, Quinte, manu te cernit habentem,
«Fert ager hic hederam, non» inquit vilicus «uvam».

Omnia Horati metra in hac satura eodem ordine occurrunt quo in eius libris aut primum aut semel leguntur: Epod. 1, 11, 12, 13, 14, 16, 17; Carm. I: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 11; II: 18; III: 12; IV: 7.

SENEX CORYCIUS

Cfr. Verg. Georg. IV 116 – 148;
Hor. C. II 6.

I

Unam vidit apem cum secum diceret aeger
Vergilius: “Sic ista tepet tibi bruma, Tarentum?
sic mihi terrarum super omnes, angule, rides?
sic, flumen, glacie consistis, dulce Galaesi?
Quid faciam, vati nimium confisus amico?”
Hos apis abrumpit tantillo murmure questus.
Nempe querebatur vernum sibi desse teporem
extremas operis cupienti excudere ceras,
spargeret ut rorem post sacrum protinus ignem.
Illo Vergilium nam tempore rura canentem
abdiderat quae tranquillo canit aequore Siren
multaque Parthenope (didicit nam cuncta) docebat.
Septima venit hiems, cum iam sub fine laborum
adiceret triplici caelestia dona libello.
Tum caelum contraxit hiems, et frigidus imber
vocales prohibebat apes erumpere tectis.
At Lacedaemonium tristis petit ille Tarentum,
hibernam, te vate, rosam visurus, Horati.
Oebaliae squalebat ager sub turribus, Aulon
candebat nivibus, velabat crusta Galaesum.
A! vere dicetur hiems ignava poetae!
Nam paucos primo mandabat mane tabellis
versiculos, nec erat quod vespere lamberet ursa.
Dein horrere dies inaratam postera ceram
et stilus usque suum frustra prescindere campum.
Quid, cum iam libros coepit sibi poscere pumex?
Nam perhibebatur victrici saepe liburna
Caesar ad Ausonium iam festinare triumphum;
et perfecta velit libare Georgica Caesar.
Solus Vergilius saltus lustrabat et agros
increpitans Zephyrum: «Quid tantum flare moraris?»
Hinnitum tollens Aquilo respondet acutum.
Tandem vidit apem: nec erat tum cernere torpentem
inter palliolum manibus: se comit et ornat
cruribus, ut flores adeat permunda politos.
«Ver ubinam, virgo, tibi?» Vixdum dixerat, ecce
dirigit illa volans gressum dubitantis ad hortum,
qua dabat intexta cancellus arundine rarus
non aditum, vates, ipsi tibi: tu fore servas.
At per transennam te cognovere tuentem
quotquot apes circum violas inde usque metebant.
Evasere aliae ringentis ab ore leonis,
destiterunt siccare aliae lacrimas narcissi,
ediderunt omnes magno cum murmure cantum.
Unus in horrenti ridebat hic hortulus agro:
ridebant flores Borean in monte gementem
atque imitabantur nivis ipsa veste colorem
securi: niveaque senex per gramina barba
reptat, et hic fulcit pendentia lilia iunco,
hic paleis operit rugosam frigore caltham,
hic cratem tendit duplici super amite virgeam,
ut possit gelidas contemnere flosculus auras:
falx est in manibus: curva secat arida falce.
Saturnum dicas alium, qui fallat agello
abditus et casula natum per cuncta meantem.
Hic immortalem sustentat melle senectam.
At caelique marisque volat per caerula circum
luppiter, et terras gelidis quatit undique ventis.
Nequiquam: paleis vetulus sua regna tuetur
exiguis olitor, florum pater atque apium rex.

II

«Fortunate senex» parvo post tempore vates
tali voce redux vetulum compellat in horto:
«ut salvus? rectene vales?» «Patienter». «Amabo:
quaenam, quae portas umeris huc germina?» «Pinus».
«Quam comptus tibi, quam nitidus, pater, hortulus hic est!»
«Non fuit». «Arte colis qua tam feliciterà» «Arte».
«Est, quod agas: ignosce: nimis sum forte molestus».
«Sat». Silet hic vates arridens leniter. Ille
ultro tunc tacita victus dulcedine fatur:
«Hoc habeo curare thymum et disponere circum
has pinos». «Ne me respecta: nil moror» inquit.
Cumque haec curantem consectaretur: «Et ipsi,
noli admirari, mihi sunt alvearia cordi.
Iamque et oves pavi, nunc laudo rura, magister
exigui pridem pecoris, nunc pauperis agri».
At nutu negitare senex. «Mihi crede: sed istinc
praediolum procul est ”. “ Nonne his tu finibus ortus?»
«Mantua me genuit. Te vero?» «Corycus». «An mons,
unde croci triti fert aurea fila phasellus?»
Ille nihil: scrobibus pinos committit: at horret
surculus in manibus, velut huic adflaverit aura.
Sederat in gleba tiliae gemmantis adhaerens
trunco Vergilius. Bene florens hortus olebat
areolaeque levi mussabant undique bombo.
Ipse pugillares citreos deprompsit, et illum
pangebat ceris omni de flore susurrum.
Tum vatem spectare Cilix, et dicere secum:
“Rusticus est facie: nimirum cultor agelli
et custos ovium fuit, ipso teste: sed idem
mutat et interdum mihi fit deus”. «Hospes, at istas»
inquit Vergilius «pinos huc unde tulisti?»
«Portavi de monte, vides quem surgere coram».
«Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis…»
«Ipse». Iterumque Maro Cilicem respexit amice.
Atque hinc hospitium iunctum est: et saepe redibat
Vergilius. Nitido vates olitoris in horto
descriptas proprio replebat nectare cellas.
Quin didicit, satio quo sidere floribus esset,
et quibus incertum ver halaret hyacinthis
et quos respiceres abiens, autumne, colores.
Sirpiculos, olitor, ne cessa texere iunco:
nulla venit nobis et abit sine floribus aetas.
Iacta semel crebris irrora semina guttis.
Iam saturanda fimo tellus. Tibi raucus asellus
somniat in stabulo clitellas stramine pastus.
At pudeat misero paleas apponere solas!
Hic operum socius fructum tibi vectat in urbem,
linquit hic in caulis, fiat quo pinguior hortus.
Neu primum marrae, neu posthac parce bidenti.
Sed sectare manu subitas in floribus herbas:
laedet enim ferrum fibras nascentis anethi.
Ne pigeat saeva tondere rosaria falce.
Et cum se roseae trudunt de palmite gemmae,
haerentes teneris cochleas venare flagellis.
Multas una rosas valuit praerodere limax.
Tandem: «Care senex, hortos quoque deinde canemus.
Mella quidem relino: mox te celebrare magistro
in vinum natos iuvat aut in funera flores:
tum quod in exigua fumans olus acre patella
exhilarat frontem reducis nidore bubulci».

III

Spectabat mare caeruleum de vertice collis
mente Cilix tota. Prope falx et marra iacebant.
Stabat: et incanos pellebat flamine crines
ventus et implebat gelida salsugine barbam.
Tempus erat dare vela rati: veniebat hirundo.
Hic luteas ad tecta domos fingebat hirundo,
illinc e placido prodibat navita portu:
atque hic garrulitas subgrundas rauca lacessit,
hinc evanescit tranquilla per alta celeusma.
Detinet ille oculis abeuntes litore naves.
Mox ingens ad se Cilicis vocat ora triremis
remorum pellens acquo certamine pontum.
Obtutu rostrum sensim gliscentis in undis
excipit ille, diu defixus, nec videt amens
Vergilium iuxta summo consistere colle.
Vergilio paulo ante, domi non esse videnti,
vicinus, segetes dum sarrit, dixerat: «Illic
(sarculus ostendit montem) lupus, ut solet, errat».
At nil respondens monti subrepere vates.
Attulerat nuper signatas urbe tabellas
cursor. Dicebant: Maecenas Vergilio. Scis
me desiderio tum Caesaris oblanguere,
tum, fugitive, tui. Iamiam venit ille; venito
et tu, si me amas. Belle recitabis utrique,
qua tu voce vales atque ore, Georgica. Melli
hoc erit. Aenean mox cantu ad litora duces
nostra. Vale. Simul haec sublegit: «Iam mihi», fatur
«horte, vale: flores mihi iam caulesque valete.
Rorabunt alii putres aspergine porcas,
et facient nitidas ex rubro vere corollas!»
Interea egressum ducebat semita vatem
ipsa domum Cilicis. Simul haec iaciebat in auras:
«Vela traham puppimque ad litus fune ligabo:
scilicet in portu lateam. Portune? Quid aeger
dixi? Nunc adeo vastum maris aequor arandum!
Aeneae cursum Latias tendentis ad oras
quis dicat, nisi qui patientem dixit Ulixen?
dein et bella canam? mox tentem pastor Achillem?
Non ego. Deductum filo dic, Tityre, cantum».
Venerat ad casulam. Monitus conscendere montem
incipit: erepit: iam sensim prospicit infra
caeruleum late labi mare. Lintea longe
omnia collucent, series velut alba larorum.
“Litus ama” vates ait. Ecce in vertice montis
attonitum Cilicem videt, atque accedit et infit:
«Ipse ego vela, Cilix, iubeor nunc pandere». «Felix!»
horti respondet cultor. Miratur et addit
Vergilius: «Quid? Tu linquas hunc iussus agellum?»
Ille autem subito: «Veteri me redde paroni!
Quam lauto mihi terra urbesque agrique recedent!
Tu laudas flores: florent mihi sidera caeli,
aureoli quorum calyces de nocte dehiscunt.
Tuque et aves et apes: resonant mihi dulce rudentes.
O felix iuvenis, velo ventoque fereris!
Inficiere oculos caelique marisque colore!
Nil vita est nisi quam salvam tibi reddidit Auster!
I: quodsi obruerint medio maris aequore venti,
cernere si detur tantum, nec tangere, terram…»
Demisit lacrimas, nihil insuper addere passus,
amplexuque senex tenuit pirata poetam.
Qui «TENTANDA VIA EST» rediens aiebat, et ultro
praeteriit pingues hortos aliisque reliquit.

SOSII FRATRES BIBLIOPOLAE

I

VERE NOVO… sonuit domino dictante taberna
interior: librarioli data verba sedentes
figebant calamis, et in albis nigra serebant
membranis, fragili quodam cum murmure sulci.
Nempe liber putrem glebam taurumque gementem
et scissam nitido narrabat vomere terram.
Hos ex atriolo promebat clara labores
in tacitam vox illa viam: nihil ipsa sonabat
argiletanae celebratior umbra tabernae.
Unus erat sed enim vacua sive emptor in umbra
seu potius, vetulus tentoque abdomine, sessor,
aures qui voci dictantis dederet, idem
volveret indignabundus quandoque volumen.
Nec tamen hinc aberat doctae pater ipse tabernae:
hic libri fuco bullas et rite linebat
lora novi, nec non aequabat pumice frontes.
Ad postes sonitum captabat carminis aure
admota, quamvis aliud simularet agentem,
adstans nescioquis, comis mundusque videri,
sed qui nescioquid peregrinum civis oleret.
Hic, ut erat Romae tum passim cernere multos,
devicta quibus Aegypto post funera
Caesar tanta superstitibus reserasset civibus urbem,
ambierat primo plateas et compita mane,
atque hortos aedesque novas et templa refecta,
omnes tonstrinas, medicinas, scruta, libellos,
mirabundus, et inde foro reptare relicto
maluit in solo vico per tecta domorum
muto pulla situ, variataque limina musco.
Sic quidvis meditans parvam stetit ante tabernam
quae SOSIOS FRATRES referebat BIBLIOPOLAS
ipsa fronte, notis insignia nomina rubris.

II

Tum qui perstrictas lituis et cornibus aures
et sentiret adhuc oculos a caede recentes,
quem mare, quem bellum modo dimisisset anhelum
exesus sibi longarum languore viarum
nunc animi novus ignoto sub carmine pendet,
ecce boves et prata videt desuetus, et audit
quassantes siliquas et aquas de rupe cadentes.
Nec tamen interea cessat spectare libellos
prostantes, multoque inscriptam nomine pilam:
cum stupet unius defixus in indice libri:
nempe legit QUINTI, vix et sibi credit, HORATI
FLACCI SERMONES. Ex capsa tollit, et intrat
empturus curtum nec obeso ventre volumen,
atque ignarus adit, ut fit plerumque, sedentem
ille senem, librumque oculis supponit, et addit:
«Hic quanti liber est?» «Nihil est: si consulis», inquit
«quod facis imprudens, vatem de vate: nec aequus
de fabro statuit faber aut de paupere pauper,
nec de quo percontaris, cave, Furius hic quem
percontaris». «Ain? Sed in his peregrinus et hospes
sum vere studiis et in his, ignosce, tabernis.
Si tamen es, quem iam reor, ille Bibaculus, huius
in castris audire iocos de Caesare …» «St! nec
istorum quemquam iam nec meminisse iuvat me.
Praeterea, veteresque cadunt ex arbore frondes
vere novo, frondesque novae nascuntur et ipsae
aevo peiores et tempestate futurae:
ut multi nunc sunt, geniti velut imbre, poetae –
hospes, boletos et dixi paene rubetas,
quotquot humo, quales in pulvere suscitat imber –
qui sunt, quod fuimus: quod nunc simus, fore se mox
phy! negitant: meus ut popularis Parthenias, qui
hordea, tritica, farra docet resonare tabernam:
ut, cuius nummis hunc vis mutare libellum,
Flaccidus, aut illum quo dicam nomine?» «Flaccum:
sed satis in Flacco, dicebat ut ipse, viri …» «St!
eccum, quo ferulam didicit tuus iste magistro,
Orbilium Beneventanum, nec carmina vates.
Percontare senem». Nec fatus plura resumptum
explicat et dedignatur quandoque volumen.

III

Innixus baculo iam stabat limine quidam
in trito, macer et procerus et obsitus aevo,
et varis equitem confessus cruribus, et qui
fronte, supercilio, pannis, squalore pateret
grammaticus. Trepido qui quassans tempora motu
usque videbatur scitari num quid egenti
decrepitoque novi morituroque esset in horam.
Hunc – auditus enim nuper sermunculus aures
commorat multusque senis liventis amaror –
hospes ita adloquitur: «Pater, hunc si forte poetam
novisti, quanti facias, age, fare libellum,
et vatem quanti: veniamque a milite tiro
impetret, a docto docilis». Vix ille libellum
adspexit, cum praefracte: «Lucilius unus
unicus esto» inquit «saturarum scriptor». «At idem
durior, hoc me ipsum testor, componere versus».
Ista superveniens aliquis grandi gravis ore
edicit, nec inops visu minus aut minus acer.
Cui «Quid agis, mi docte Cato? bene?» Furius:
«ipsum Lucili versus ait emendare malos te
Hermogenes: veren?» «Vere». Siluere. Sedebant
tristes ore senes: tacitaque serebat in umbra
vox levis illa bonum, dum pendent nubila, linum.
Orbilius tandem: «Lysippi signa refingit
remex: cavit enim Marcellus, sive alius quis …»
«Mummius»; Orbilio, dum nominis immemor haeret,
ecce Cato respondet: «abi, dictare potes iam
Livi scripta senis, tam polles mente vigesque».
«Sane sex et abhinc mercari me piper annis
commemini Phoenice tuo, nisi fallor, amictum,
seu Glauco …» «Nostri, baro, Dictynna …» «Fateris».
«Fors illos hodie poteris curare caballos …»
«Quid certem tibi, qui facias nunc, sole, poetas?»
«cum valeas ferulam tremulae minus addere dextrae».
«quin tibi cognomen Latiae fecere … Charybdi …»
«Grammaticam doceas oblitus nominis artem?»
«Atqui defecisse ferunt te solvere nomen».
His dictis abeunt diversi, multa frementes
canaque continuo quatientes tempora motu.

IV

Quos his prosequeris, Furi, de limine verbis:
«O miseros! alter sub culmis angitur, alter
sub tegulis moritur: summique fuere magistri.
Alterius carum nuper vendebat agellum
creditor: ex parvo vetulus nunc victitat horto
cauliculis senis, binis fortasse racemis:
alter litterulas oblitus praeterit ipsam
interdum crebroque senex, ut cetera, cenam.
O miseros» abiens aiebat: «nil mihi donet
posteritas, quin et contemnat: nil moror ipse,
dum miserum discat modo, me miserante, Catonem».
Hic vir emax: «Hominem nigrum magis esse putaram
quam pix est et nox et mors». Sosiusque: «Quid?» inquit:
nam gestans aderat librum modo pumice rasum:
«in vatem saevit non ultra carmina vates».
Tunc hospes: «Quanti liber hic mihi constet?» At ille
nil respondebat, sed ibidem a limine longe
prospiciens, «Opportune mihi,» clamat «Horati
Quinte, venis: iam cerne tuum prostare libellum
fucatum, calamistratum mundumque glabrumque,
Maecenas quos a nobis exposcit iambos».
Ille venit passu sedato, leniter intra
obtutum ridens Sosio procul, et «Mihi gratum
fecisti: salve, mi Luci: rure venimus:
ut frater valet?» «Est intus: concede: Maronis
ipse tui Marcus peragenda Georgica curat:
exaudire licet». «Bene narras: quod magis optem
est nihil: hoc umquam si aliud, tribuere Camenae
Vergilio nostro, multos quod vivat in annos,
carmen. At occurrit mihi nuper Furius: ecquem
Alpinus iugulaturus, iam Memnone caeso?
Fervebat». Totaque, haec inter, mente loquentem
hospes prosequitur, nec hiantes torquet ab illo
umquam oculos: donec subito «Mi Quinte, memento!»
exclamat. Quintus subito pallescere, deinde
dispicere atque haerere, et mox accedere, mox et
amplecti. «Tandem video: quis, care sodalis
Pompei, quis amicorum mihi prime, Quiritem
caelo nunc italo te reddidit et patriis dis?»

V

Dulces complexus, Sosio mirante, fuerunt
et lacrimae dulces: nam quae iam multa tulissent,
temptabant animos, mare saevum, dura viarum,
sub diu gravis aestus, hiems sub pellibus acris
proeliaque et mixto deformia pulvere fratrum
corpora, tum tepidae fraterno sanguine dextrae:
nec minus excerptasque rosas de saepe viarum
et calices recolunt ipsis sub pellibus haustos.
Tum varius sermo. «Modo fecit posca beatum,
malobathro modo cenanti maduere capilli».
«Quippe Syri procul haud aberant. Hic concava caenum
excepit manus; hic pretiosa ciboria Chium».
«Qui comites!» «Rupili meministi?» «Dicis eum, quem
debuit assuctus Regem percellere Brutus?»
«Hoc habet ista, tenes quam laeva, charta duellum».
«Hanc illi lauro laurum praeferre reor te».
«Sub lauru cenare mea ne taedeat et mox
militia longa fessum deponere corpus».
«Nempe illas epulas nunc instaurare iuvabit,
quas inter, memini, graecos recitare solebas
versiculos». «Posui nugas et ludicra, Vare,
atque has grammatici vanas cuiuslibet artes:
namque aliud longe est quod nunc molimur inermes,
maius opus bello, reor, et fulgentibus armis,
nec quod iam tantum digito modulemur et aure.
Nos huic quo tellus tepet, huic nos quo mare tabet,
demimus effuso gravius fervere cruori.
Quid cum grammatico nobis? Stridentia consul
limina portarum reserat: nos claudimus ipsi
ipso maiores augusto consule Ianum.
Me pavidum medius pacis bellique per hostes
sustulit et saepsit nebula tutumque reduxit
Mercurius: virgamque suam dedit ipse poetae».
Conticuere viri, namque illis horrida clades
obversabatur, saevarumque aera tubarum
et furor et lati fumantes sanguine campi:
cum clare sonuit, Marco dictante, taberna
verbis interior: PARIBUS CONCURRERE TELIS
ROMANAS ACIES ITERUM VIDERE PHILIPPI.
«Audin?» Pompeio fremit «audin?» Flaccus ad aurem.
Iamque ubi clamor erat gemitusque et sanguis et imber
ferreus atque equitum tantus peditumque tumultus,
mirantur lentis incedere bubus aratrum
et galea rastrum leviter tinnire repulsum.
DI PATRII … lacrimis exclamat Flaccus obortis:
«Di, precor, in propriis duros defendite sulcis
agricolas, ab equoque boves et ab ense ligones.
Di, facite ut saturare fimo, non sanguine, terram,
utque velint homines frumentum quaerere sulco,
non aurum melius subter tellure sepultum.
Sit modus et requies et amor: parvoque beati
vivant mortales, et si quid desit, at absit
id conscire sibi, sibi quod produxerit agrum
terminus adfini de paupertate revulsus».

VEIANIUS
Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro.
HOR. Epist. I 1, 4.

Mane coronatos aestivo flore penates
halantemque rosis visit viridemque marino
rore focum, mundamque domum miratur, ut omnis
splendeat assiduo purgata labore supellex;
et placare lares pingui Veianius agna
atque mola salsa properat: tum mica corusca
dissilit aut prunae crepitans ardore voratur,
tum reliquos nidor pervincit lentus odores.
Namque anno redeunte dies hic gaudia festus
magna refert, ex quo proprio latet abditus agro,
et rude donatus tandem sibi vivere coepit,
naribus et calidi fumum abstergere cruoris.
Ergo omni adsuetus solvatur coetus opella:
sit mora, sit requies, falces et sarcula cessent,
et redolens carpant faenum ad praesepia tauri,
et tergum in pratis immune volutet asellus,
vosque larem, famuli, fremitu circumdate lacto,
conclusae resonent famulis epulantibus aedes:
vilica compescat clamorem, at, munus herile,
sistra manu medius tremebunda vernula verset.
Iam pransus late dominus sua rura pererrat,
viticulas numerat, tenues notosque racemos,
et quibus est ausus plantas immittere mali
ipse ornis, et quas cerasos eduxerit ipse.
Tandem ubi densa suis saepes praetenditur arvis
hirta rubo, clymeni spirans serpentis odorem,
venerata et secum tacitus modo visa recenset:
hortumque arbustumque virens et pinguis olivae
exiguos flores et lactum melle salictum.
Hinc lentis vestita hederis tua saxa, Vacuna,
suspicit, hinc villam candentem vertice collis,
cui pinus lato nigrescens imminet orbe.
“Quas” inquit tacitus “nugas meditaris, Horati,
aut ad lene sacri fontis caput, aut ubi pinus
umbram consociant ramis et populus alba?
An glebas dicam te vix et saxa movere
ilia ducentem, multo sudore madentem?
Excipit en lippum de saepe repente cachinnus
risoris Cervi: «Non ista ligonibus apta est
dextera. Quam scit quisque libens exerceat artem».
Huic vitae lassos te traduxere Camenae,
me ferrum et caedes: eadem miramur utrique.
Hic fremit innumeris foliorum populus umbris,
hic longo invitat somnos Digentia cantu,
hic clymeni flores carpens apis aera bombo
personat… ” At fesso obrepit tum somnus; inertis
paulatim venas et lumina coniventis
occupat. In somnis ecce immensum ferit aures
murmur, quale premens foliis folia edere ventus,
quale solet noctu multarum lapsus aquarum,
aut qualem efficiunt examina densa canorem.
Panditur interea vasto circum orbe theatrum
et cunei ante oculos tunicata plebe frequentes,
atque alii scandunt fremitu scalaria mixto.
Adsurgunt: podium ingrederis tu, maxime Caesar.
Purpureae fulgent lento vestes incessu,
atque atros flammante sinus toga sanguine mutat.
Tum tuba signa canit: tardis Veianius errat
luminibus circurnspiciens et milia cernit
multa in se demens oculorum fixa crepantesque
attonitus media palmas exaudit arena.
Ipse manu crispat nudus gladium, ipse Syro par
commissus: grandis spes omnibus una duelli est.
“Quid”? secum meditatur “an Orcus reddere discit
exstinctas animas? nonne istum iam meus ensis
abstulit? at coram cerno, quin torva tuentem!
Quis fuit antiqua me iterum qui inclusit arena,
desuetumque Syri gladio qui tradit et irae?
Continuo ferris cur nos pugnemus acutis?
An populum exorem? an senior diludia poscam?
Pugnandum est”. Animos sic fatus colligit ultro:
nequiquam; horror enim laxatos concutit artus,
poplitibus tremit infractis et bracchia pendent.
Raucisonis propter Digentia labitur undis.
Iam Syrus aversis manibus tectisque minatur:
ipse cavet tantum, veteris non immemor artis;
verum oculos gladii perstringit fulgor, et aures
tintinnant. Rectis etiam Syrus ictibus urget,
pondere nunc impellit, acumine nunc petit, ictus
et simulat variatque, et nutu fallit hiantem.
Debilis en factus nec propulsare valet iam
mucronem, et subito dum alio Syrus avocat arma,
succidit extrema frendens resupinus arena.
Conclamant omnes. – Vicinae forte cupresso
turba loquax avium densis insederat alis.
Sibila populeas frondes super incutit aura.
Ipse miser graviter suspirat et omnia circum
arrectis oculis manibusque micantia cernit.
Hic princeps, illic adstant longo ordine matres,
iuxtaque adflantis pectus victoris anhelum,
et gladio lugulum gelido crispatur hianti.
Tum digitum tollit: stant omnes pollice verso.
“Veiani” victor victi sic intonat aurem
«Veiani» ast ille expergiscitur. «Heus ita dudum
stertendo toto pervincis rure cicadas.
Quin surgis?» laeto haec Venusinus Horatius ore.
«Surge, ignave:» – sed ille oculos terit, explicat artus –
«conveniunt Variam, viridisque Lucretilis omnis
agricolis tanquam formicis semita fervet,
quos vocat ad trivium stridenti buccina cantu».

PHIDYLE

Iohanni Cornelio Gerardo Boot
viro bono docto sapienti
donum dicatum.

Caelo supinas si tuleris manus
nascente luna, rustica Phidyle…
HOR. C. III 23.

“O fons Bandusiae gelidis qui reddere rivis
et rauco visus venusinum murmure fontem,
longinquas ipso lymphas mihi nomine iussus
Bantinosque refers saltus lactumque Forentum,
ut lassus redeo, ut video cava saxa libenter
teque sub ilicibus qui tramite serpis opaco,
hic ducis varios vena saliente colores!
O rus, tandem ego te adspicio, tandemque licebit
dulcibus in latebris Ianoque aestuque carere.
Pollicitus tibi, Maecenas, me quinque futurum
rure dies, abero totidem malus, optime, menses.
Ignosces et pruna sines et corna legentem
vadere per viridis querqueta Lucretilis aut hinc
ad putre cum chartis tribus illis repere fanum.
Tum siqua occurram, mentem derisor Arelli
bella canens turbem (namque aequumst scire deos qui
contingam propius) depugnantemque Phraaten;
tum teneat vacuas potantis Cervius auris
ante lares tutusque cavus cenaeque pater mus.
O parvi salvete lares, vicinia salve,
et mihi Bandusiae lymphae gaudete loquacis”.
Haec agitans voti reus arae destinat haedum –
tinnibant tota iam tintinnabula valle
et tua balatu, Digentia, ripa sonabat –
cum pressis lippus palpebris Flaccus ab ima
forte casa lentis gradientem passibus – urnam
inpositam capiti fulcit teres orbe lacertus –
dispicit ad fontem notae succedere formam
virginis. En properat: genibus sonat instita pulsa.
Os pallet, qualis drupae sit pallor olivae,
at lauri duplex imitatur pupula bacas,
labraque poeniceum diffissa cortice malum.
Sustinet et figit nigros acus aurea crinis
et geminae rident trepidantis inauribus aures.
Quae coram ut venit solis suffusa vapore
occidui dextrae posita dedit oscula testa,
et subridentem sic ore adfata poetam est:
«Tandem ades o! Rectene vales? At serius. Ut te
messores magno patrem clamore vocabant!
Totus an invidiam trahit una ex arbore pagus
inmeritus poenasque luit Mandela caduci
stipitis? At tandem dominus tua rura revisis
villamque atque – istum quonam tu nomine? – fontem».
Cui vates «Equidem valeo bene sumque libenter
rure: vides hic me recte, Fircellia, salvom.
Di te ament: quid tu? valuistine usque? Quid, ipsa
si loquitur facies? Variis tumet uva racemis
lividaque autumnus distinxit poma rubore.
Quando igitur celebrem, Primilla, repotia tecum?»
Erubuitque simul virgo frontemque remisit,
atque «Apage istud!» ait: «nugaris. Qui potis? annus
est, ere, non plenus nostra ut matercula nobis
conposita est». «Aegre est animo: fuit illa pudica
inprimis iuvitque domum, pia, dedita lanae,
frugi, quam minimum paganas usa loquaces».
«Nunc vero… et senior pater est et parvula proles,
unus enim valeat patri Primillus anhelos
liranti praeire boves et ducere potum
aut opus adiuvisse sua runcantis opella…
Sed cuinam tenuis domus et sit recula curae?
Quis mihi conciliet pedibus, quis lintea purget?
Quis bene cretatam vestem mihi siccet ad auras?
possit ut elauta pater et germanulus omnis
ad Variam tunica festis prodire diebus.
Praeterea summis digitis acus usque tenenda est.
Nunc opus est sarto, modo suto. Trita fatiscit
paenula: consuitur. Caligae labat ansula: necto.
“Ei soror, heus virgo” conclamant “eia age, nata!”
Flare, equidem credo, simul et sorbere necesse est.
Vix experrectae cribro quatienda farina est;
allia pistillo rutamque apiumque teramus
ut posita modo falce senex porrectus in umbra,
cum crepitant bibuli radiis rorantia solis
prata, bonum carpat lento mihi dente moretum
atque siliginea vescatur languidus offa,
dum matutinas respectans ruminat herbas
taurus et assiduo canit avius ore cuculus.
At tandem rediens idem iam vespere rubro
intus odoratas rimetur naribus auras
et cenae conpos patina mussante recumbat.
Ne male tunc oleis careat mea mensa caducis;
quamquam non albae desunt quas orcula servat
interior, quas et contusas mollit acetum
feniculi redolens et seminibus lentisci;
non fici quas ipsa lego, quas ipsa repono;
at vetulum decocta cadum prius unxit amurca.
Neu multi interdum scriblita papaveris absit,
neu festum savilla negent aut liba saporem.
Haec epulis tribuam potior sollemnibus; illa,
plurimus in flavas si quando messor aristas
plurimaque in stipulas cum falx inducitur, aut cum
grandia sunt trahea stridenti farra terenda:
ecastor, drupas ut tum laudamus et allec!
At festo mihi tracta die, mihi granea fumet,
uno inhient trepidum pueri simul ore catinum.
Nec totam pueris tamen absorbere placentam
tum liceat: mihi tum contingat fallere pastos
frusta reponenti patris in ientaculum et aegrum
quis aliquid faciam noctu lallare puellum.
Nec penus omne tamen cella dilabitur, ut mel,
ut mulsum, ut pereat sal, caseus, omniaque uno
ova die: bona namque opibus bene vilica parcit.
Est, siquid festo prodegit, egere profesto».
«Pheidýle!» hic aliud similis prope Flaccus agenti.
Continuo suspexit erum Primilla nec ultra
ausa loqui vitreis admovit fontibus urnam.
Rauca cadens resono sorbetur gurgite lympha.
Tum Quintus, «Pol» ait: «magnam curamque laboremque
et bene moratam narras, Primilla, puellam:
nec tu mane sedes nec vespertina quiescis».
Respiciens virgo, «Tangis, pater» inquit «acu rem:
ad fontem mihi saepe canit cassita meanti,
et de fonte caput radit venientis hirundo.
Nec finem inponit nox intempesta labori:
nam seros pensum trahitur dubitantis ad ignes
luminis, et solam me territat umbra Vacunae
longaque de nigro bubonis naenia fano».
«At deus» inquit erus «facientes adiuvat: euge,
dis cordi es: pleno hinc manat tibi copia cornu.
Nonne tibi laeto fruges effudit agellus
ubere? nonne bonam pascit spem vinca musti?»
Vixdum sustulerat virgo urnam, ponit et «Audi,
Iuppiter,» inquit «erum!» Queritur tum multa: querentis
acre aliquod fauces atque imos temptat ocellos.
Nam belle non esse bovi docet: idque dolere
inprimis, oculos quod nunc avertat ab ipsa
nec patulo frondes oblatas ore capessat.
Exuvias frustra contritas anguis et herbas
vase dari, serpylla simul, simul ulpica, ligneo.
Post uncta vestem misere deplorat in arca
dilapsam, tineas quae paverit inscia caecas.
Quid, quod furcillas hiberno in tecta reductas
tempore, reppererit sudo modo vere labantis?
Quid, quod nunc nuper spem speca fefellerit? Eheu
ad ventum levior iactavit vallus aristas
et volitans risit iactantem gluma per auras.
Tum lunam incusat, simul ova silentia deflet,
ova nec illa quidem pariter nec tempore laevo
supposita, obtuso cum luna senesceret orbe;
quae tamen heu nullum rostellum pertudit ova!
Tum pueri morbum, frontem sudore madentem,
interdum nigro concretas sanguine naris
narrat et admotae labris fastidia pultis
et maciem et longis querulam vagitibus umbram.
«Nunc oleis saltem parcat pendentibus aestus
neu contundantur fecundae grandine vites!
Incassumne foco fragiles de more coronas
indidero? specae sordent iam, Manibus hornae?
Sed mihi non dero: est mihi quod nocturna paravit
lana peculiolum; messis mihi lecta quod auxit
divitis in sulcis – magno stetit illud – Arelli.
Ibo atque Albano mercabor monte iuvencum
quo Cerum caeso placem Cereremque Laresque».
Haec inter plena crinis oneraverat urna.
Cum Flaccus: «Vitulus, virgo, sine crescat in herbis
albanis; gelidus pascat licet Algidus agnos,
tu sale pacato, tu aversos farre penates.
Non oleas aestus mordebit, grandine vites
non contundentur, parcet grave tempus alumnis,
tu modo tolle manus luna nascente supinas».
Iam repetit Primilla casam, iam nox tegit imam
Usticam. Albentis summo Lucretile lunae
cornua, uti caelum tenuis si incideret unguis,
aurea praefulgent, aperit Digentia vallem
aurea, nocte audent umbrae prodire diurnae.
Tum vates stipulas interque mapalia reptans
aspicit ex nivea manifestam luce puellam.
Assiduo propter gemitu casa nigra sonabat.
Illa manus intenta tenet, tenet ora sub auris
suscipiens fusum palmis et fronte nitorem.

REDITUS AUGUSTI

Felici Barnabeio
antiquitatis nostrae litterate perito sacrum.
Cfr. THEOCR. XV passim, HOR. C. III 14.

Ô theoí, hósson óchlos. Qui quandoque extrahar? Heia,
hoc age! formicae numeroque modoque carentes.
Quo, puer, hinc diversus? áner phíle, mé me patéseis».
Haec modo compressis agitat labris, modo clara
Quintus Horatius exclamat per compita voce:
nempe Syracosias et amatum garrit Adonin,
interdum puerum castigat sollicitus, dum
festinos compescit, inertibus improbus instat:
adque forum molitur iter per plena popello
omnia, per plateas pedibusque rotisque sonantes.
“O me felicem” luctans aiebat in arcto
“staturae, nihilo si nostris ipse libellis
maior eram, libet ut tibi de me scribere, Caesar
(iamnunc in sextariolo mea carmina iusso
perlegere et triplex poteris laudare volumen!):
iam perrepsissem. Trudit nos turba, sues ut.
At nihil est, labor aut quod non perfecerit usus,
duraque temptando ceperunt Pergama Grai.
Huc concede, puer, latus et tege. Ni datur ultra,
huc prodisse sat est. Sistamus, mé ti planathêis”.
Tum circumventus vario clamore, velut si
nil prius audisset prorepens tale per urbem,
obstipuit; tamquam tacita cum nocte viator
nil praeter sonitumque pedum vocemque canentis
audiit ipse sui: postquam dormire sub alno
instituit, seu dura viae grave glarea corpus
excipit (aestivum tepido stat sidere caelum);
tum fractos crepitus acredula vibrat ad aures,
et tenui locusta quatit vertigine sistrum
et culices auras subtili murmure pungunt:
nec cessant ranae rixis resonare paludem
nec longe latrare canes nec rumpere bufo
turgidus ignoto liquidas a caespite bullas.
Hic media clamans in turba Graeculus: «O plebs,
non aliter Iove natus» ait, «cui pulchra Iuventas
se iussu patris in celso sociavit Olympo
(umbra locis maestis volitat levis: ipse superne
inter securos celebrat convivia divos);
maximus Hispana, cives, redit ultor ab ora,
Geryonae redit armento taurisque potitus;
tergeminumque nefas anima spoliaverat …» «Ohe
desine, iam satis est». «Immo cum pace loquatur,
Aule propola, tua. Melli est audire disertos».
«Palliolum, credo, copam iuvat». «Hoc habet!» «Hercle,
ante lacum furnumve rear nos esse: silete
atque tacete: aegro quidam de Caesare narrat
nescioquid». «Vapide (iam verbo principis utor)
se princeps habet. En subito morbus furit.
Omnes exanimi medicis instare deosque precari …»
«Morte quidem, cives, laurus venale ti krema.
Nunc urbem repetit, petiit qui praemia laudis,
laudis avens tantum nec tantum prodigus aevi …»
«Graeculus insanit». «Quae nunc nova turba?» «Quid istinc
truditis?» «Adveniunt matronae». «Conspice cunctas
vittatas». «Mulierne est an dea?» «Livia». «Gaudet
nimirum natum mox complexura tribunum».
«At soror Augusti me detinet. Ut pia!» «Matrem
Marcelli, quaeso, monstres». «Ibi Iulia (nostin?):
interior sedet huic Octavia». «Di tibi multa,
di nato bona multa tuo». «Carum caput!» «Omnes
unguibus insistunt visuri deinde, quod ante».
«Leniter o!» «Ne nos contundite!» «State!» «Procacis
hoc est et nimis audacis …» «Bona, numquid ademi?»
«Ista quidem vis est». «Quidnam fert iste tumultus?»
«Parcite» sic Flaccus ridens, «puerique puellaeque
(heu modo vos inlata sinat vis esse puellas!)
istis (omen habent) moniti iam parcite verbis.
Quis caecos timet Augusto redeunte tumultus?
quisve mori per vim metuit te principe, Caesar?»
Dixerat et turbam simul eluctatus abibat,
atque aliquis «Pulchre, recte: sapit» inquit «homullus».
Dum vespertinus redit, et simul undique turba
(milia multa pedum resonant diversa per umbram:
ostia panduntur; deinceps dilabitur omnis
inque suas grex quisque domos, ut hirundinis alta
sub trabe clamosos nidus bibit ordine pullos:
cena Lares adolet, cellas et congius implet
Caesaris), hem! secum meditatur multa poeta.
“Orbi igitur iam parta quies. Plebecula cenat
empta gravi pulmenta, modum legemque, labore.
Haec canerent sparsi Romana caede Philippi?
Quis non translatos alio tibi, Roma, penates
aut iam per vacuum vidisset civibus orbem
perpetuis equitare feros ululatibus hostes?
Qui fuit ille dies! Quartum, nisi fallor, ab illo
mox aderit lustrum, mihi nuper condidit aetas
octavum, capitique nives inspergit et acri
nescioquid glaciat sensim mihi flamine mentem.
Non sum qualis eram. Quam vellem paene per illam
militiam reddi, calidus te consule, Plance,
agminibus lentis properis et pellibus, armis
impiger et lituis! Verum quid sic queror, aut cur
ipsis sobrius adsisto potantibus unus?
«I, puer, atque notae refer interioris ab horreis
Sulpiciis (cave det pro vino verba!) lagenam;
unguentumque petas. Tarda nisi nocte tabernam
clausit, nil crassum minus et nil suavius illo est,
quod vico Scauri parat unguentarius imus.
Hunc Glycera stephanepolis prope tangit … At hercle
ecquid in unguentis caelebs sertisve laborem?
quamquam o!» Tum pueri, paulum cunctatus, ad aurem
«I, puer, et pulchrae, nosti quam forte, Neaerae
dic, veniat cithara (nempe est citharistria) sumpta.
Dic, properet: compto nihil est opus. Opperiar … Si
ianitor aut … attende, puer … si ianitor aut si
ipsa negat, noli nimius clamare: facesse».
Post secum: “Talem non est experta Neaera
illa prior; ditemque in paupertate iuventus
me caelo fulgens faciebat stella sereno.
Nunc vero …” «Nobis igitur negat illa?» «Negavit».
Quid faciat? Festo cenabis solus, Horati,
et solitas illas tecum meditabere nugas.
Nonne urguent Sosii semper maiora petentes?
Nonne librum Caesar tuus ogkodésteron optat?
Extruitur dum cena, iubet tabulas sibi ferri
atque aliis parat exiguum subscribere carmen.
Herculis (in mentem veniunt quae multa vagantem
perculerant) ritu modo dictus: scriptitat: o plebs.
Saepe stilum vertit, scalpit caput, exarat, haeret.
Vixdum desierat suspirans consule vates
(consule quo demum vixisset!) scribere Planco,
ecce, fores pultare manus, dein stridere vestis
et positae paulum citharae vibrare fides et
in nodum religata comam prodire Neaera.
«Me tibi desse meo potuisti credere vati?
Quid muttis? istum men exhorrere capillum?
Perpetuo gaudes aetatis flore poeta».

ULTIMA LINEA

Quid solus, sicut quondam tibi, Flacce, fuit mos,
incedis rursusque forum circumque pererras
nescio quae meditans? Ut vero canus, ut aeger,
ut mutatus ades! Quem lippum tunc fugeret nil,
nec, dum totus es in nugis, aut scurra lateret
laxior aut lente portans mysteria cantor,
omnia declinas passim, lacrimisque dolentes
ultro nunc oculi, quidquid tetigere, relinquunt.
Non hic quaeris, olus quanti malvaeque, nec illic
assistis pueris ludentibus: et planus exspes,
dilato questu, praeter maledixit eunti,
frustraque et vafer intonuit tibi circitor aurem
et te pellexit quassam divinus ad urnam:
huic subrisisti modice, satis ipse peritus.
Non eadem sane mens est tibi, Quinte: sed aeque
tecum multa labris pressis agitare videris.
“Heu! non cum zephyris et aprico flore tibi nunc
adsum Maecenas: aquilo nunc undique frondes
decutit, et flabris tunsus Lucretilis horret.
Una virescit adhuc interque rubentia poma,
per nemus Usticae, flores parit arbutus albos.
Felix cui gelidam sub mortem nascitur aestas,
dignior et lauru frontem redimire poetae!
Non me prima canens ad te deduxit hirundo,
Maecenas. Quaedam resonabat fistula silvam
tritaque stridebant aliquo folia arida cursu.
Faunus enim novit nonas instare decembres
iamque venit. Vatesque aberit tuus et pecus omne
ludet et in pratis pagus me absente vacabit.
Iam, vicine, vale, Cervi! Mus rustice, gaude
rure diu tutoque cavo tenuique patella!
Non te narrantem posthac audire licebit
dum vernaeque silent tuque omnis ab igne renides.
Neu te vestigent gladiisque insomnia tentent,
abdite Veiani, veteremque a nare cruorem
montanis depelle thymis et rore marino!
Inque focum frondes et flores inde Calendis,
quae supplex nascente manus ad sidera luna tollebas,
metuens virgo segetique gregique,
at parvis nunc ipsa tuis pia mater alumnis!
Iam nec me cernes post fanum putre, Vacuna,
dictantem. Iuvit veterum meminisse deorum.
Nos hederae similes lapsas amplectimur aedes.
Atque hinc, o fons Bandusiae, tu murmur inane
disperges, quando frigus vocemque secuti
haedus perveniat subsultim, taurus oberret
aspectetque diu strepitum poturus, at absit
unus qui sciret quid sic loquereris in umbra.
Sed me Maecenas suprema voce vocavit.
Praecessit: procul est: interdum respicit: ibo”.
Haec meditans vicos solus plateasque pererrat,
ut quondam, sed vix ipsum se agnoscit et urbem.
Nam non foeda nigro passim magalia fumo
nec rudecta videt nec olentes pingue popinas.
Porticus hinc solidas ostentat picta columnas:
hic thermas stupet immensas fulgentiaque aureis
templa tholis, hic aeternum mansura theatra
Flaccus, et interdum MAGNUM COMMUNE SIT inquit.
Iam nova de nitido florescit marmore Roma,
usque recens Soli venerabiliorque videnda.
Ecce autem ad Tiberim, qua profluit arctior amnis,
pervenit, et scripto miratur marmore cippum
insignem, propiorque notas hinc carpit et illinc
inque sinu gaudet: decimus nam volvitur annus
ex quo saeclorum scries procedere coepit
magna, novumque aevum portendit gentibus augur
augustus. Sellis positis hic rite duabus
nocturno decies undenae tempore matres
caelestem lunam ad convivia nostra vocabant:
hic sacrum fecit capris agnisque novenis
Augustus vobis, quae gignitis omnia, Moerae.
Tum, non illud agens, percurrit nomina Flaccus
magnorum rapidis oculis hominumque deorumque
et ludos plenamque suem pulcrosque boves et
liba pthoesque memor, iamque in cippo legit imo,
CARMEN COMPOSUIT … quis? Q. HORATIUS … ” Euge!
Debuit urbs apris quondam me vate relinqui,
vateque visenda est eadem me maxima Soli.
Qui, cum civilis rabies saeviret, EAMUS!
dixerat, hic reditum Pacis, Virtutis, Honoris,
hic te, prisca Fides, hic te, Pudor, hic cecinit rem
romanam melius productam semper in aevum.
O felix dilatus ad haec ego! Quid queror idem?
Immo Vergilium miserer. Tu, frater, ab agris
vidisti totis pulsos migrare colonos,
invito patriam vidisti corde relinqui,
ultro aliam quaeri, magis est quod triste videnti,
mutarique domos et certo limite campos
exilio. Ante oculos in nigro pulvere currus
aurigae surdi tendenti lora ruebant.
Longius agricolae rastrum super ossa tenentes
horrebant aliquod Romae fodisse sepulcrum.
Quid tu? Fis pastor, Publi, fis rusticus: ipse,
ipse iugo subdis tauros et vertis aratro
desertam terram, longo seris ordine vites
et plantas oleam non te vivente feracem.
Praeterea patrio fugientes litore cives
tu revocas, revocas linquentes arva colonos,
sicut apes, quatiens circum cava cymbala matris.
Sed qui transieris caelo defixus et astris
vergiliisque tuis, recinens saturnia regna,
expectans gentemque novam subolemque deorum,
non messim, sator, ipse metis, non aspicis aevum
ipse tuum! Quamquam … num mors est ultima rerum
linea? Delendum est hoc. Quanto rectius illud
NON OMNIS MORIAR! Quin pars mihi multa … Quid? Omnis,
omnis ut es, Publi, tibi, ero mihi ego ipse superstes!”
Nil mortale putans secum moriturus abibat,
atque via sacra se nunc deprendit, ut olim:
cum cuidam fronti prope frontem impegit. «Horati!»
hinc sonat, hinc resonat tarde et dubitanter: «Aristi!»
Iunxeruntque manus. «Quid agis, dulcissime?» «Quid tu?»
«Quot soles albosve rear surrexe nigrosve
ex quo sub cultro male salsus et improbus hac me
liquisti?» «Memini … tricesima sabbata». «Meque
paene loquax consumpsit». «Ohe!» «Quid dicis?» «Ohe iam!
Nescis? Iste procax sanctas Sybaritide matres
pellicit: iste nigro destringit carmine cives.
Est eques, est dives. Iamque huic parere cohortes
incipient, huic iam cedet provincia praedae.
Interea vivis murenas pascit homullis …»
«Quid narras? Annon mores renovantur, et artes
antiquae redeunt rectusque enascitur ordo? …»
«Unde huc?» «Rure». «Diu venisti, Flacce, moratus …».
«Fusce, diu». «Poteram dixisse. Audi. Neque maior
Roma fuit, credas, alio neque tempore peior …»
«Ergo Vergilius cecinit nova saecula frustra,
frustra ego praedixi, frustraque effata Sibylla est …»
Hic risit Fuscus, sed eodem tempore rugas
suspexit Flacci mortemque in fronte cubantem.
Tum gravior: «Dicam … ne suggere, Credat Apella …
credendum non sit: dicam tamen. Utor amicis
Iudaeis, ut scis. Dicunt iam tempus adesse
quo princeps pacis sancta de virgine, quo rex
nascatur mundi. Vox per deserta locorum,
quae iubeat sternique vias et vasa parari, auditur.
Tum mella fluent, ac pardus et haedus
pascenturque simul vituli catulique leonum.
Occidet omne malum: morietur et ipsa brevi mors …»
«At non me citius». «Quid ais?» «Iam nocte premi me,
Fusce, puto. Nox est. Haec tu fortasse videbis.
Haec rebar vidisse senex ego. Vive valeque!»

RES ROMANAE

LAUREOLUS

MARIAE IOANNES sorori dulcissimae.
Laureolo tu casta meo mea parce Diana.

Lucus Aricina croceum de fronde videtur
exhalare diem, subeuntque crepuscula caelo.
Iam non purpurea variat lacus aequora luce;
Vesper opacatis tremulus nunc murmur in undis
lene ciet; late resonant asionibus alni.
En pia reptat anus, vetulo comitante, domumque
sub noctem redeunt. Domus est in limine silvae
et media in dumis paleae casa tecta maniplis.
«Hora subit» pia dicit anus, «qua Virbius artis
ex hederis caput ignoti deus exserit antri
cautus, et ingentes sensim nigrescere truncos
ac similem nebulae fumantem prospicit umbram.
Olli intus thalamus lychno cristallinus ardet
perpetuo: cubat ille dies vitamque priorem
somniat et rapitur furiis immotus equorum.
Assidet et lento blanditur carmine nympha
Egeria et madidam frontem solatur anhelo.
Nocte deam sequitur deus, et, cum luna renidet,
per lucum tacitis videas vestigia flammis
gliscere et immortale potes deprendere murmur,
quale sonant crebrae percusso marmore guttae.
Sed vagus obscurusque per interlunia lustrat
assidue silvam gemitu loca flebilis implens».
Haec memorans tecto successerat. Ecce sub ipsa
forma casa conspecta viri. «Recludite portam
meque» ait «hospitio miserum dapibusque iuvate».
Forma erat humana maior, vox triste sonabat
nescioquid. Stupuere senes atque «Hospes, haveto»,
dixit anus, «concede intro» dextraque prehenso
anteit. Apparet nigro domus illita fumo
stellaeque a patula mediae micuere fenestra.
Hanc nactus tacitas hospes circumtulit omnes
per dumos acies perque atra silentia luci
multa agitans: clare quem iam fulgente lucerna
haerentem ut pura videre in nocte, subinde
quaesivere oculos oculi digitusque labellis
st ait impressus. Tandem conversus et ora
et latos pavidis umeros oculosque flagrantes,
quos silva tremulisque putes horrescere ramis,
mirari dedit ac pharetram venantis et arcum.
«Quisquis es» inquit anus «nostro succedere tecto
et dignate domum praesens invisere castam,
aequus ades, precor, aequus abi, de te male nunquam
si meriti, silvam veriti si laedere, vestram
si, bone, ne ipsa quidem violavit pupula sedem».
Sic ait et palmis orabat uterque supinis.
«Iam taceas: quid opus verbis? tibi tessera detur.
Aspicite, at visum nusquam vidisse putate».
Haec hospes: tremuloque senex haec adicit ore:
«Quem te, hospes (multis nam gaudes, sancte, vocari
nominibus, quorum hoc laudas, hoc tempore temnis),
da quo nos igitur, nequis forte inscius erret
nomine…» «Scitis enim» rapidus sic hospes, et ictam
insonuit palma et tremefecit pondere mensam.
«Vae vos … sed moniti cautique tacenda tacete.
Cur autem cessas nec donis sedula mensam
instruis oblito, iamdudum, mater, aventi,
quae procul in vita delectavere priore?
Nec mihi liba manus durat per inhospita silvae
ulla nec ulla dapes mihi mollit flamma paratas».
Nec mora: festinant. Dependens perna camino
tollitur: hinc partem resecat vetus ordine coniunx
et minuit cultro sordes ornatque patellam;
dein foliis mensam ficulnis sternit et affert
succinctus raphanos et pocula sistit et atram
sustinet et manibus testam vix atque genus vi.
It, redit: at properata gemens anus ignibus infert
liba foci: raucum flabellis urguet ahenum;
imperitatque viro: nunc hoc, nunc admonet illud.
Iam fruitur dapibus, iam dulci proluit hospes
corda mero: veniamque epulis anus orat inemptis,
mala memor coniunx apponit et impiger uvam.
«Non indigna deo» satur ille ait «hospite cena
gaudentem silvis variaque ambage beavit».
Cui vetulus: «Macte hoc igitur, quicquid fuit, esto,
non dedignatus mensam deus» inquit «acernam».
«Hospes, ain vero? quippe, inquam: nulla sepulcri
ara manet, nulla terra cohibebor humatus».
Sic ait, at fronti rugas obduxerat. Illi
multa diu taciti secum tum volvere, secum
mirari sacro perculsi corda pavore,
quod deus aeternos maereret nectaris haustus
nostraque divina traheretur fronte senectus.
Ecce hospes subito exclamans: «Age vive! quid autem?
Nonne mihi luci securis quercubus horrent?
nonne cavum tutis antrum me amplectitur umbris?
Et mea sunt, oculi mihi quae videre, nec ulla
lex humana tenet; non ullo fundit aratro
terra cibum, latices non ulla vinea falce.
Conspectus nulli, similis circumvagor Euri,
ceu Sol indeprensus et avius omnia lustro,
et nascor moriorque, alius sum semper et idem.
Si modo cornipedum liceat vitare tumultus!
si modo quis propriam supera illam luce dicaret
usque deam, ut noctes uni mihi pulcra niteret
et dum cuncta silent, claro penderet in antro!»
Haec loquitur: vetuli pendent ex ore loquentis
votaque suscipiunt taciti tacitique precantur,
cum cernunt simul expallescere. Semita nempe
et properante sonat late pede campus equorum.
Declinant oculos, convertunt. Assidet hospes
nullus: ab obscuro lucebant sidera caelo,
mensa aliqua, mirum, patera ridebat et auro.
Ingruit ac strepitus, propius rapit ungula turmam.
Consistunt equites: «Ehodum!» clamatur «adeste
vidistisne ferum vultu pharetraque minacem
forte virum?» Vidisse virum negitavit uterque.
«Quo sacer ille mihi similis dilabitur undae,
avolat ut somnus tenuisque efflatur ut aura,
Laureolus? ne illi praesto reor esse Lavernam!
nonne expilatam dicas gaudere Dianam?
Sed mihi pileolum nequiquam publicus optem,
inveniet si aliud corvorum ventre sepulcrum!»
His dictis abeunt. Ignaro corde revertunt
instaurantque senes epulas et vina nitenti
de patera fundunt, te votis rite vocantes
cultorem nemorum nymphaeque potentis alumnum,
uno iam functus qui bis vir Virbius aevo
immortalis agis, divae satiatus amore.
Et procul inde equitum strepitu cava terra resultat
ac stupet insolitum nox intempesta sonorem.

Vide Iuv. 8, 187; Mart. Sp. 7; Verg. Aen. 7, 761 sq.; Servium ad h. l., Ovid. Metam. 15, 543.

IUGURTHA

AD MARIAM SOROREM

Desine, qui valeam clausum narrare Iugurtham,
haec dum describis, quaerere saepe, soror.
Lux ignota viget, vivi quae corporis ossa
detegit et rerum vel per opaca meat.
Ignota temptant animos quoque luce poetae;
nil ipsa vatem morte latere potest.

«Hercule, quam frigent» dixit «tua balnea, Roma!»:
sensit iners mediis deorsum demissus in umbris
invenitque solum pede, luxque evanuit omnis.
Stridula compactis crepuere repagula valvis.
At longis sonor ille diu tinnitibus aures
perculit, ut tonitru cum nox gemit excita caelumque
in tremulas resonante polo devolvitur undas,
post ubi facta quies, aether silet; ecce sub ima
ingruit atque inopina repens immugit humo vox.
Haud aliter longum tum regi stridere carcer
visus et in tenebris tacitae resonare cavernae.
Quamquam et bacchatae furor urbis et undique plausus
et clamor geminatus «io io» et pede tellus
plurima pulsa virum, simul aggere dura resultans
ungula mugitusque boum strepitusque rotarum
absenti miscent inferna silentia voce.
Vix tandem seque ipse memor deprendit, ut aures
indoluit laceras et bracchia laesa catenis,
agnovitque imo fremibundum corde Iugurtham.
Flammescunt veteres obliti pectoris irae
undique, venalisque subit Maurusius et nunc
Gaetulam fremit ore fidem, nunc ille Quiritem,
nunc repetit fera verba Mari, nunc subdola Sullae,
aut Numidas magna compellat voce fugaces,
aut diro sequitur Marianos omine mulos.
Nec non et Scauros duplices et fulmina Memmi
incusat, numeratque dolos causasque retractat,
iamque iterum obsessum perimit te rursus, Adherbal.
Tum tenebrae plenae regem videre silenti:
rex oculos circum nequiquam volvit apertos.
Tum demum turpi cohiberi membra sepulcro
horruit et tabo dilabi viva futuro.
Obstruit ipse oculos, avidos vetat ipse videre,
ut se posse putet, velit modo: comprimit aures
inscius et tacita surdas avertit ab umbra.
Ut tandem vires animo revocavit, at illi
spes aliquo taetram lustrabat lumine cellam.
Enecto quid enim victori opus esse Iugurtha
crediderit? fuerat: iam terve quaterve necassent:
quidve per ambages et longa morte tenerent?
Hinc tenebris inhiare nigris, hinc si qua ferat fors
rimari sonitus, post secum plurima ringi
atque exauditas nulli ferus edere voces.
Mox iras gravis excepit sopor: ecce soporem
somnosque obscuros oblivia longa secuntur.
Adsidua quin ille dies in nocte latentes
nequiquam veteremque diu spem quaerere pergit.
Heu dum conives, animis dilapsa vagantis,
nunc oculos caeci volitans eludit apertos!
Sed iam nec regnum antiquum nec sceptra nec ipsa
iura sui patriamve cupit lucemve diei:
optat vel nigro respersum furfure panem,
vel qua vescentes Mariis captivus in armis
viderat hastatos sua per fastidia pultem.
Dira fames vigilisque necant ieiunia ventris.
O sibi si valvis praeberet hiantibus aegro
per rimas inserta manus vel pauperis offam,
si fastiditam canibus demitteret escam!
Nil rapiat de luce; suas premat ore querellas,
si licet obiecto letum vix pane morari.
Expectat; nec mente dapes depellit inanes
longaque ieiunus celebrat convivia secum.
Auscultat: quid? nonne fores crepuere? quid? umbra
nonne micat? solidam sed noctem continuat nox.
Ast iam nec quaerit caeco solatia ventri
nec lucem tantum reseratis postibus optat,
non patrias optat tantum sibi redditus oras:
arma cupit, cupit arma furens; procul agmina cogit,
infrenos equites formidatasque sagittas.
Quin caesis iterum Gaetulo litore turmis,
protinus aeriis existit ab Alpibus alter
Hannibal atque urbem ferro populatur et igni.
Tum vero, ut mentem vana de caede resumpsit,
olli radebat siccas sitis arida fauces.
Stratus humi querulam taciturna per omnia guttam
auribus hausit iners; nec primum credere passus
obturat digitis aures avidasque moratur.
Mox sensim laxavit hians iter: ecce per umbram
putrida prorupto singultu gutta cadebat.
Repere tum coepit, sicca si lambere lingua
udam detur humum, si iam contingat aventi
deciduo patulas fauces supponere rori.
Reptabat genubus sonitus vestigia rauci
aure legens, tacitam quae singultata per umbram
ducebant caecis cludebantque latebris
exanimum: tandem labris procumbit hiulcis
aridus. Ast querulum recidens prope gutta sonabat.
Ille autem in solis positum se viderat absens
desertisque locis, nudaque iacebat harena.
Fluxerat illi omnis siccato gutture sanguis.
Pantheraene lacer saevo seu dente leonis,
incertum: procul obscenae baubantur hyaenae.
Nox erat an nimium praestringit lumina sidus?
At fons haud longe querula crystallinus unda
visus abesse. Ter ille caput conatus et aegrum
tollere corpus humo et cubito fulcire, ter haesit.
Interea lunae quaedam surgebat imago,
quae loca suffiret nebulis et sulphure late.
Tum coram vidit virides astare columnas
et patulo patrias agnovit vertice palmas;
aera camelorum resonant ubi pendula collis,
udum ubi fons unda subterlabente papyros
murmur agit: notis miscentur vocibus aurae.
Tum dirae facies illum clamare volentem
continuo cohibent; Numidis nam saeptus Hiempsal
ipse suis, palma visus sedisse sub alta.
Ille viam rivo longam solatur et umbra
applicitus trunco; quin procubuere cameli
et Numidae circum per gramina membra dederunt.
Quos omnes notosque viros torvosque camelos
in se conversos et defixisse videbat
in se reflexis oculos cervicibus uno.
Unus aquam longis gelidam ducebat Hiempsal
haustibus, et nondum tacitus respexerat; at iam
cervices flexas oculis oculosque secutus,
vertere se coepit: subito cum gurgite palmae
corruerunt haustae; rarescunt litore formae;
nullum litus erat: notoque in carcere caecum
singultim recidens hinc illinc gutta vocabat.
Nequiquam: vincti sunt artus compede mortis.
Vivit dira sitis; resonant singultibus aures.
Immo age: nec prope nec procul inde tumultus equorum
ingruit: ipse fugit per inhospita tesca rapitque
verbere cornipedem; sequitur cita turma citatum.
Arduus ille micat; volat usque volantibus illis:
sed pigrior mutare pedes equus, atque reniti:
extremum sistit saxeo compar ostento.
Tum properare pedes; tum ferrum stridere; clamat;
et lucem rapit atque eliso gutture linquit.
«Ten mihi sex vixisse dies?» ita servus, et angit:
«Durus eras,» inquit «sed durior, Hercule, Roma est».

GLADIATORES

Transierat montes, tumidos tranaverat amnes
Spartacus effusumque agmen servique veruti
vere novo – tacitus fastigia candor habebat
omnia, sed tenero gemmabant germine silvae –
illi ad praeruptas aegre nunc repere cautes,
nunc ex angusto per aperta effervere saltu
et vallem vario trepidam turbare tumultu,
tum formidatos intra vanescere lucos
ac tritu crepitare pedum folla arida circum.
Iamque propinquabant extremis ordine clivis
Lucanis, latisque tuis, Apulia, fundis –
montibus occiduus iam sol adflaverat aurum:
a pedibus tenuata magis fugiebat euntum
umbra, refulgebant in celso vertice silvae –
cum subito primi speculis et colle potiti
deriguere. Aliae atque aliae iuga summa catervae
adscensu superant: oculos stupor omnibus urguet.
Namque in conspectu per clivos longa per arva
ordinibus densis acies a sole renidet
romana innixusque hirtis exercitus hastis.
Pilatae saepes et murus aeneus obstat.
Hinc illinc glomerantur equi fodiuntque sonantem
tellurem pedibus, tremulum et procul auribus hinnitum
adrectis tollunt ad equos in culmine visos.
At medium peditum robur solidique manipli,
ut paribus quincunx colluceat intervallis.
Signa notis fluitant, apri taurique lupique
atque aquilas inter saevas saevasque secures
auro et sanguine a procul ardet luce sagi dux.
Prospiciunt servi, vibrant clamoribus auras.
Ut cum forte leo lustrat deserta sub astris:
namque sub occasum a specula despexerat alta,
pergentem longo per harenas ordine turmam,
aut Numidas nudos aut cirratos Garamantas:
vidit, at in solo Sphingis de more iacebat
vertice; nunc sequitur nocturnus equosque camelosque
et praedam meditans cauda iam terga flagellat;
cum subitum exoritur iubar, ille repente resultat.
In tutis dormit flammis vallata caterva,
dum pernox rudit, et caecae tremuere tenebrae.
Interea cedens radios sol colligit et iam
eximit ex oculis galeas et martia pila.
Una effulget adhuc rutilantisque evomit ignes
in mediis aquila agminibus. Sic dira cometae
flamma super tacitum camporum fulgurat aequor.
At iuga compleri deinceps adversa videres
Thracibus et sensim rubro subtexta vapore
exstare, et propius nigras accedere formas
horrendorum hominum. Tela illi et bracchia iactant
sanguineo caligantes a lumine solis.
Omnia nox tandem sublustri condidit umbra.
Ducebat vigilem in tenebris custodia noctem
servorum passimque iacent et multa volutant
mentibus: hunc torquet rabies, hic pallida morte
ora gerit iam iam fata impendentia gustans.
‘I’res simul in celsa custodes rupe fuerunt
forte viri. Foliis instrata est terra cubile.
Hinc capita exsertant, oculis atque omnia lustrant,
anfractusque umbramque cavam tenebrasque silentis,
et castra adsidue facibus lustrata coruscis.
«Eia agite» ex illis loquitur, vocemque remisit
horrendam, puncto gladiator sanguine pictus –
olli ingens vultum rictus supereminet ursi
atque ursum, infandum, credas audire gementem –
«non aliae similique vices sint more tuendae:
sanguine cras atro tandem satiabimus enses,
cras moriemur» ait. «Quotiens e montibus altis
vidimus auratae surgentia cornua lunae,
ex quo me, dulce est meminisse, Vesevus et acrem
mons turmam excepit perfracto scilicet illo
quem memorant ludo. At tu, dure lanista, iacebas
fusus humi, multa fixus praecordia morte.
Ut te singultantem ulti conspeximus, ut te
purpureos laeti fluctus animamque vomentem!
Nos dumi gelidaeque feros habuere cavernae.
Tunc animas iterum iuvit sumpsisse redemptas
utque lupos silvis et libertate potiri.
Sed nares teter noctesque diesque cruoris
sollicitabat odor. Rubro dea lumine Bendys
insinuans tacitum nemorum per septa calorem
ad caedem Ciconas Bessosque adque arma vocabat.
Nec non saepe fugacem oculis somnum abstulit ingens
vox nobis audita soli penetralibus imis,
aridus et subito fragor et tremuli ululatus.
Tympana pulsa tonant, retonant cava cymbala circum
mugitusque interdum auditur et ira leonum.
Tu celebras, dea saeva Cotys, tu saxa, Sabazi,
montis inaccessi: vobis locus ille remugit.
Quin etiam mons ipse deus; namque intremere omnem
sensimus aut acri temptantem sulphure nares
exhalare leves nebulas atque addere vires
viribus. Ast aditus montis Glaber obsidet omnis
scilicet atque fames necat improba mirmillones.
Nox erat et toto deus ille cacumine nutans
increpitare viros fremituque lacessere caeco.
“Ite” videbatur deus inspirare “ferite,
caedite”. Mox velut indignans et nostra recusans
pondera proiecit. Tum nos per lubrica montis
labimur et recta ferimur petimusque quieta
castra. Sat hic credo gladios hausisse cruoris.
Acrior hinc vis exagitat rapuitque furentis:
urguet enim nutu fremituque Sabazius inter
arma deus turbamque interque incendia visus.
Ipse deum, quotiens fumantia nocte per umbras
moenia respexi procul effulgentiaque igni,
caeruleis medium vidi serpentibus arces
caedere et inmensae tabulata exscindere turris.
O noctes et vina deum. Discumbere pictis
conlibuit lectis auro gemmaque bibenti.
Tunc arsere faces dum de laquearibus altis
haud visum genus ante virum stupet aurea lampas
pellitosque toris umeros hirtosque galeros
et nitidas murrhas et odoriferos alabastros
mucronumque minas. Ibi nos absumere Mysi
conscia vina maris certatim et Caecuba et omne
cellarum decus et centum servata Falerna
clavibus et Thasium potare et amystide Chium.
Amphora nulla vagos usquam neque testa fefellit.
“Heus here, cinge caput nobis et crura corollis”.
Exoritur clamor, dominus dum corpore reptans
incurvo mirisque modis vepallidus ora
ad gladiatorum talos provolvitur, euoe!
Quin, Romane, pedes syrio nunc sedulus unguis
malobathro longae lassis caedisque viaeque?
Haec inluxerunt bona Saturnalia servis.
Ad cyathum gnatos unctis de more capillis
adspicis esse tuos. O terque quaterque beata
uxor quae fuerit pretiosis piscibus esca
ipsa suis. Cessas? Cenantibus atria mavis
constrictus servare Lacon fera colla catena?
Atqui tu tibi et esse canes et vulturis offam
muraenisque epulas homines, Romane, iubebas
ignorans ecquid veheretur vespere sero.
Parcere sic victis mos est tuus. Esto. Redemptas
legibus his animas in mutua vulnera servas
inque uncum tristemque tubam et spoliaria dira.
Foeda situ tenuit longas nos cellula noctes
corporaque inmeritis aluit devota sagina.
In tua verba simul misere iuravimus: uri,
vinciri, caedi. Sit nobis aequa potestas;
nos aeque ad gladium servemus iure Quirites.
Edidimus munus, placantes sanguine divos.
Quo clamore viros, iussos pugnare, superbos
excipimus! “Cives, praeludite! tela per auras
conicite! haec fieri mandat sibi funera princeps”.
Stabant obtutu tacito totosque pererrant
adversos oculis fratres et pectora nota.
Nos fremere. Hic ferrum exacuit, rotat ille flagella
laminaque ignescit flammis et saxa parantur.
Undique mors furit. Excusso quandoque veterno
ecce ruunt strictis gladiis in volnera, iamque
“Hoc habet” ingeminat laeto clamore theatrum
et “Repete” inmites animo nos addimus uno.
Quin etiam posito certamus pignore, et alter,
Galle, tibi, pernix, alter tibi, fuscina, favit.
Quod si quis digitum exsereret, nos pollice mortem
iussimus infesti ferro exsorbere recepto.
Denique nil aliud quam foeda cadavera circum
vidimus et nigro concretam sanguine terram.
At flagrat rogus et medius diverberat umbras».
Bis vigil adversis dederat iam bucina signum
castris, multa movens, simul ipsa silentia terrens;
tertiaque acre fero cecinere vetantia somnum
cornua, declinant tacito cum sidera cursu.
Tum custos alius tristi sic pectore fatur
attollens frontem niveam flavumque capillum –
huic umeros vestis latos virgata tegebat;
gaesa iacent iuxta; collum subnectitur auro –
«Sic me Teutates patrium deducat ad amnem
et patriam silvam oblitum, Thraex dure, viarum,
ut nuper velut in somnis adstare videbam
illam quam iusta cum dote spoponderat ipse
rite mihi genitor druidis quoque testibus usus.
Flava comam zephyris diffusam, nuda lacertos
caeruleos oculos lacrimis inplebat amaris
multa loquens. Vox nulla meas veniebat ad aures.
Heu miseram, quae forte iugum conscendere notum
saepe sub aeriae cantum consuerit alaudae
perque pigras nebulas partes intendat in omnis
prospiciens oculorum aciem si longius usquam
turba sonante vias equitum pede tundat in arvis
atque hic, ambactis multis comitantibus, auro
nobilis et phaleris, manifesto in lumine constet,
quem vix inmemorem arguerat, iam luget ademptum,
quem vero … o utinam numquam rapuisset ad arma
vox illa et celeri rumor velocior Euro!
Forte ferae prima vestigia luce secutus,
cum iam sol animam medio intercluderet aestu,
in silva multo madidus sudore sedebam.
Propter anhelabat lingua pendente molossus.
Tum subito attoniti vox ingens perculit aures:
extremis bellum conflari finibus: omnis
Gallia subsidio porro generosa subiret,
quique bibunt Rhodanum montano flumine quique
tardum Ararim remis subigunt latumque Garumnam
conveniant, et qui venerantur robora silvae
Arduennae tumulosque sacros et pendula ramis
arma et qui scandunt canentia saxa Gebennas,
Arverni Senonesque feri gnavique Cadurci
Aulercique Auscique ruant et Osismia pubes
quos contra Oceani ex alto sese incitat aestus.
Rumorem excipio vigil exceptumque remitto;
atque adeo vox illa volat sublimis, et auras
saeva secat: valles lapsu defertur ad imas,
protenus inque altas pinnis sese adlevat arces.
Hic terram vertens excepit bobus arator
imperium volucre et stiva manus haesit arantis;
illic dum viridi pecudes in gramine servat
upilio, et subito exclamans perterruit haedos.
Aurea tum druidis rapidus speculantibus astra
nuncius occurrit, tum sero pensa trahentes
tempore conripuit gelido terrore puellas.
Interdum lucos volitans pervadit opacos
atque repercussas ingenti robore voces
ingeminant piceae traduntque emittere taxis:
interdum superat ripas et flumina saltu.
Sic ex concretis glacieque rigentibus alte
Alpibus Oceani contingit littora rumor
extrema, et freta glauca larisque albentia saxa.
Illic Lexovii degunt subolesque Venella
ancipitem vitam Venetique; aut robur alutis
pennatum adsueti saevis committere ventis
aut rictum spumantis equi moderare lupatis.
Horrida tempestas siquando exasperat undas
et cumulos scopulis late resonantibus albos
debilitat, – magis atque magis capit aestus harenas –
Nocte sati tumulos obsidunt ordine et omnes
gaesa manu crispare et equis insidere cernas
ac tempestatem iam propulsare paratos
et mare, te in partes, Teutata obscure, vocare.
Continuo fera turma ruit cumulosque tolutim
disicit et fusae nimbos extollit harenae,
quadrupedumque sonans iam iam quatit ungula pontum
congrediturque atris non impar fluctibus agmen.
Attolluntur equi, perrumpunt pectore moles
suspensas feriuntque viri simul ensibus undas.
Ast indignatus vasto plangore repellit
Oceanus: redeunt illi tumulosque recepti
obsidunt iterum minitantique ore minantur
multa mari, quotiens fluctus ad littora volvit
illud, certatim iacientes gaesa per auras.
Mox iterum in tumidam sese effudere procellam
miscueruntque suo venti pelagique fragorem.
Sed quid plura loquar? nos ut veneranda sacerdos
in caligantem druidas equitesque vocarit
quercubus et piceis lucum? ut funalibus umbras
vicerimus, croceumque sacro de robore viscum
dispertita viris virgo concusserit arma?
Est lucus nigris piceisque et quercubus ingens
quem campus sterilisque filix atque umida musci
cingunt horrifica celebratum voce deorum.
Cespite ibi vivo sollemnis struximus aras
ad quas rite duos tauros mactavimus albos.
Tum querna devincta caput pia fronde sacerdos
obscuraeque sinus pallae succincta fluentis
Nocte satos longinqua ferox dimisit in arma.
Ast ego qui potui tantum tolerare dolorem?
Immo propter aquas fluvii tum laetus habenas
adducens, memini, sedatis gressibus ibam.
Portitor arborea labens e lintre canebat
cui respondebam festivus ab aggere cantu.
Respicio patriumque nigra caligine lucum
fumantem exsuperant tum primum cornua lunae».
Cantabant rauci tenebrosa per omnia galli
ac quarto increpuit tremebundum bucina cantum.
Tertius hic custos canum caput exserit umbra
squallidus, incanam fusus per pectora barbam
et maciem ac frontem famoso stigmate punctam
sideribus puroque dedit cognoscere caelo.
Haec tum corde senex effundit verba profundo:
«O socii, quam triste sonant utriusque querelae!
Credo equidem, nec enim tu, Thraex, expleveris iram
nec tu, Galle, domum (melius servasse) videbis.
Heu minus ipse miser, quamvis et terga flagellis
secta geram et scriptam fatali carmine frontem.
Sed nec iam tumidum tristis circumtonat ira
nec gracili me voce ciet non tactilis umbra.
Ecquid enim doleat mihi mens effeta doloris?
Cui tandem irascar? Vos qui vigilatis in armis
adversi, premitisve genu ferroque secatis
hostem quisque suum et posito praeluditis ense
postera sopito miscentes praelia corde,
non hostis reor esse mihi, nil morte minantis
tristius optanti nil morte beatius ipsa.
Quid bona vos refert animis adferre malignis?
Men iactura rogi, sublime putrescere corpus
men moveat? Veniet – mentem praesagia tangunt –
a! veniet longinqua dies cum facta parentum
esse infecta volent gnati tardique nepotes
et frustra corvos servorum membra reposcent
instaurativo celebrantes funera fletu.
Sic lacrimis subeam, Romane, piata futuris
supplicia et iam nunc sero per saecla petendam
dem veniam et pacem. Quamquam quis acerbius usquam
servitium passus? quis me vehementius optet
quod placide meminisse licet mortalibus aevum
effluere ex animis et conscia fallere corda,
heu cum fucato puerum me corpore mango
vendidit edoctum quasdam, quem cernitis, artis?
quid mediastinus tulerim, quod saevius ipso
servorum imperium domino? quod conpede vinctum
et glacialis hiems et torrida laeserit aestas?
Duras nempe fores conservas iure vocavi,
nempe molam tritis distendens cingula costis
versavi: malas cohibebant – eloquar? – oreae
ne possent haerens attingere labra catillo
pollen et exsangui ieiunia pascere farre.
Quot bona sunt homini totidem mala facta refugi:
utile me ferrum cruciavit et ignis inussit
et nudum oppressit gelidis aquilonibus actus
imber et humanis cunctis iustissima tellus
contudit ipsa mihi vires victumque negavit.
Namque supercilium domini me amoverat urbe
stigmatiam et sulcis dederat scrobibusque terendum.
Atque ibi cum tacitus nutu revocaret ab arvis
Hesperus et nitido servorum lumine mancum
agmen agens finiret opus iam mente renatum,
lumina clementes circum transversa ferentes
crura boves hominum stupuere sonantia ferro.
Tum vero, ut meditans innitor multa bidenti
pinguiaque aeger humo procul exhalantia rura
respicio et longe lateque nigrescere porcas,
“O fortunatus nimium, si findat agellum
ipse suum, sociis, aiebam, bobus, arator!
Aureus ut lassum dimisit Vesper et ater
pauperis invitat longiquo e culmine tecti
fumus ad urceolum et trepidantis murmur aheni,
plurima prosequitur sulcis ex omnibus illum
gratia, et adplaudit foliis tum populus albis,
canticulumque ciet calamis quassantibus aura,
instrepit et – Memini, memini – versatus agellus
– quod bene mi facias: quod iners multique laboris
sim, pater, ipse tibi sociisque, ignosce pudenti -“.
Tum quid ego? Quotiens ingrata colentibus arva
aeraque et terram sum detestatus et undam!
“Quae senis impasti perfringis membra, tenaci
quae miseris gaudes cohibere bipalia creta,
nec gremio exanimos eadem levis excipis artus:
exardescat humus tristi tibi sidere, Tellus,
robigo segetes peredat, pervincat aristas
carduus et lolium subeat tribulique minentur:
neu tacitum, tu Luna nitens, huic suffice rorem:
tollat ager frustra, deceptus lumine, culmos:
praeterlabentis careant aspergine cymbae:
aut crepitante solum terat horrida verbere grando,
aut aliqui in campos incurre Luesque Ruesque”.
Tandem cum pratis fulgeret luna serenis,
me bene subduxi vinclis et in abdita fugi:
silvarum petii saltus et lustra lutosa
observans hominum tantum per regna ferarum
devitans hominum cautus vestigia tantum.
Quin circum ut Silae stetit inremeabilis horror,
cum iam nulla solum viventis signa referret,
nil nisi si qua notas pernicis falcula lyncis
impressit, rostrove ferus signavit humum sus,
saepe mei me visa pedis defixit imago
exanimem. Dentes aprorum et dira luporum
lumina nil timui rutilis exstantia flammis;
heu consanguineos in densis frondibus ungues,
pallentis voltus vocaliaque ora pavebam.
Et quotiens horrere lupis ululantibus auras
audieram pernox, atra formidine caecum
stare nemus, canibus tunc his custodibus esse
atria tuta mihi gaudebam et voce sequebar
latratum procul increpitans ex ilice nigra.
Nam fuit in mediis ilex densissima dumis.
Haec qua rugosus ramos pandebat opacos
truncus et in patulam diffundi coeperat umbram,
sedem rimanti dederat tabulataque celsa
et viridante casam praeseptam fronde perennem.
Hic filice instravi molli foliisque cubile
castaneae, inpositis contexto vimine tectis.
Hic demittebam securae membra quieti
haud solus. Celebre hospitium, sociata taberna est.
Horrea namque sibi, tepidas hic fecerat aedes
tutus ab insidiis hominum ventique sciurus
augur, ut hac foribus resonantia flamina clausis
exciperet, stipulas ulvam, sua postibus obdens
perculsus trepido terrore repagula; at illac
callidus exiguam laribus reserare fenestram
dumque euri saevi sileant, dum stridulus imber
desinat, exanimi lumen praepandere genti.
Quem modo nutanti mirabar vertice ramum,
et volucrem mutare trementis ilice fagos,
truncorum modo quadripedem per lubrica saltu
scandere et extremae iam iamque insidere frondi.
En quadam rapit ille manu versatque volutatque
adsiduus dum dente nucem displodat acuto,
en caput argutum et cauda leve corpus obumbrat,
Me quoque pascebant bacae et silvestria fraga
adsuevique inopi metuens seponere brumae
fagorum glandes et dulcis amygdala nuclei:
saepius at praedas avido dabat arcus opimas
taxeus et rigida surgentes cuspide iunci.
Parva diu telum rapidis eluserat alis
atricapilla (comis invenit nomen ab atris
avia semper avis cantu virgulta latenti
in silvis mulcere nigris adsueta, nec illam
non credas recubantis humi pastoris avenam).
Haec fugiens ornum totiens repetebat eandem.
At fixi tamen observans in frondibus ipsis
hospitii. Cadit in caput illa et volvitur et iam
praedam inhians crispante manu captare videbar,
inplicuit cum ramus avem: me praeda fefellit
pendula. Conscendo manibus genibusque, levisque
exuvias rapio. Cum deinde attentius ipsam
inspicerern ternasque erucas ore tenentem
mirarer, prope garritus mihi perculit aures
ingens et media conspectus nidus in umbra,
nidulus intextus villis et cortice glauco;
unde caput pullos tris exsertare videbam
inplumis patulisque manus incessere rostris.
Paenituit subiensque vices genitricis ademptae
vermiculis alui subolem fovique rigentem.
Parvula gens laribus parvis successit amica,
implevitque novis garritibus atria nidus
pendulus atque uno rostella hiscentia terna
tempore, cum sineret praedis venatus onustum
exiguis remeare, manumque adferre cicadis
raucisonis stridentem et pennigeris formicis.
Tum tremulosque pilos numquam narisque micantis,
necubi tesserulam catus alter frangeret hospes,
non timui, donec sat avis confidere pennis
iam ratus emisique manu iussique volare
et caelum cantu libertatemque sequentis,
quae iam gestarent atris sua pilea plumis.
Sed cum me tenuis noctu vagitus et orba
somnia in acria specula persaepe movebant,
nenia visa meas impellere longius aures
oblitumque animum nota dulcedine temptat.
Quin etiam subiit formae muliebris imago,
at non clara tamen, qualem muscosa lacunae
aequora et atra palus reddat spectantibus umbram.
Sic lacrimis coepi tandem cognoscere matrem
et mecum tacitus, quibus illa quiesceret oris,
quaerere, quae fata heu vita potiora tulissent.
Tum demum frustra servilibus oscula pressi
uberibus, quae haud vitali manantia vita
devotum miserans lacrimis madefecit alumnum;
quae forsan crudelis acu, quae verbere forsan
laeserit et matrona potens laceraverit ungui;
at vivam illa gemens prolem reminiscitur orba.
O decies miseram matrem peioraque passam,
cui proprium nostro cumulare dolore dolorem
acciderit, quae saepe suam incusaverit alvom!
Me vero, ut puerum, si quando exarserit ira,
tundat humum, proiecta crepundia proterat amens,
blanda manu mater, muto deleniit ore.
Omnia tum placidis oculis spectare; laborum
communisque viae comites adsciscere cunctos;
parcere viventi; dubiae cunabula sortis,
frondibus aut tecta, aut tremulo pendentia ramo,
mente sequi teneris metuens inplumibus auras
et pluvias rostrumque tuom, sacer ales, et ungues.
Tum noctu vigilans videor persaepe videre
desertos nidos timidasque audire querelas
circum per loca maesta soporiferasque tenebras,
dum placida accipiter foveat fera membra quiete;
indignans praeter temere commenta novercae
fraternam cunctis fraudem et scelus esse cavendum.
Namque homini lupus ater homo est, aut ira leonis,
aut et araneolus praetendens licia telae:
papilio est qui foedet apum lanugine cellas
hospitio exceptus vitietque teredine mella,
est artes crabro debellans horridus armis.
At cum saepe tamen tranquilla nocte sederem
et circum streperet confuso murmure silva,
dum video frondes deinceps lucescere motu
et mox suspiciens praeterlabentia miror
sidera, tunc ipsum testatus mobile caelum,
ut quae sic oculis aeternis omnia lustrent
astra rogo, numquid reges differre viderent
ab servo quem hominum coetu disterminet omni
excubitor lupus et voltus infamia sacri.
Sidera perpetuom cursum inconcussa tenebant
desuper atque aiunt homines se cernere nullos.
Cum vero in tenebris aeger maestusque iacerem,
rimatusque casam gelidus mihi laederet artus
rauca sonans aquilo glaciesque secaret inermem,
cum foedam raperet tempestatem auster et ornos
concuteret – crepitant discusso vertice quercus
et labefactatae luctantur in acre pinus –
aut cum forte nigrum caelum deduceret imber,
ignibus et crebris intenta tenebra coruscis
arderet vallesque cavae rupesque tonarent;
tunc homines rursus mutatus et hospita tecta
conloquiumque fidemque iterumque iterumque vocavi.
Omnia tum sociis vitae mortisque remisi.
Dixissem placidus cuivis «Mortalis, haveto»
et cuivis scriptam posuissem ad pectora frontem.
Ut quando pueros media inter proelia mater
rixantes pugnis et secto oppresserit ungui,
una tum solos cubitum discedere iussos
lectus ut excepit flentis animoque tumentis,
iam falsis tenebrae vacuae terroribus inplent,
nec iam singultant, lacrimis moderantur et irae;
mox placidis sensim pugnacia bracchia circum
dant collis et corda premunt oblita furoris».
Dixerat et socii crebris iam motibus oris
nutabant, nam tempus erat quo dulcior aegra
laxat membra quies oculisque offunditur umbra.
Iam conivebat laxis cervicibus et iam
ad patriam Gallus properabat, et omnia passim
nota salutabat, fluvium silvamque virentem
(linter aquis fertur nitidis et navita cantat),
iam matutinis nebulis fumantia tecta
atque casam propius videt ipsam atque auribus haurit
crebrum intus sonitumque pedum matrisque laborem:
matris; at ille viam trepidans vorat; ingredientem
deficiunt vires, simul appellare volentem
vox frustratur; hiat patuloque eluditur amens
ore, gemensque sedet nequiquam. En ostia mater
rite ministeriis aperit ventura peractis
ad limen, iam iamque videt, iam cardine postes
stridere … cum somnum eripiunt et classica matrem.
Excepere tubae sonitum, peditesque moventur;
et litui, celeresque solo rapit ungula turmas:
vexillum fluitat; mox dirus lumine quincunx
aurorae primo effulget. Concurritur. Ater
obducit nimbo collectus pulvis utrosque,
caecaque miscentur non divis proelia visa.
Non aliter quando in vacuis nocturnus harenis
exoritur, Numidis longe mirantibus, ingens
innumerabilium mugitus et ira ferarum
aut ad arundiferos humores aut ubi corpus
porrectum est pecudis vel magna mole camelus:
horrida tum noctu miscentur proelia, quippe
nec thoes nudi nec aduncis unguibus absint
pantherae veniatque cito pede iam vaga tigris:
in tenebris certatim omnes frendentque
fremuntque, at procul auditur turpis latratus hyaenae:
nocte sonat tota saevarum rixa ferarum;
cum primis tetigit radiis aurora tenebras,
diffugere: tacent circum deserta locorum.
Verum hominum pugnam nox sacra diremit et umbra,
foedamque excipiunt surgentia sidera cladem,
Hesperus et tardum Plaustrum attonitusque Bootes.
At non grata quies, at dira silentia noctis
qua tacitis querulus bubo circumvolat alis
noctuaque invisaeque solum strigis umbra pererrat.
Caede tepet tellus: tenebris sublustribus horrent
truncique triplicesque sudes et robora nuda,
infelix nemus ac diris vocale querelis.
Nuda fuit rupes: nudae tria rupis in ipso
vertice ligna rigent: illinc tria corpora pendent
cruribus effractis vi distentisque lacertis.
Huic fervent tepido fauces prope sanguinis haustu;
ille umeris caput incanum demiserat. Ecce
exsuperat colles exilis luna supinos:
tunc aegre Gallus flavum caput erigit atque
circumfert oculos obtutuque inmemor haeret.

CHELIDONISMOS

«Quid censes igitur?» vix tandem pauca Neroni
exciderant haec ore: nihil muttire Thrasyllus,
sed dimetiri tacitis cuiusque tabellis
sideris et positum et spatium et componere caelum.
Nox erat: in sola non longe rupe remotus
unus adest magno nigrescens corpore servus.
Subiacet unda tonans et suda silentia pendent.
Hic «Teneo» secum, et paulum cunctatus in aure
«Nil istis opus est, Tiberi, iam testibus» inquit,
et servum nutu capitis monstraverat. «Aude,
nam nihil huic hominis praeter parere relictum est»:
Claudius haec. Numeros iterum temptare Thrasyllus
anxius et numeris intermiscere subinde
«Magnum! proferri vix quod patiatur in umbras!»
Nil Romanus ad haec, tamquam nil scire laboret,
conversis oculis alio, non mente: recursant
quippe animo voces occulto, carmina, signa,
et sortes et aves et puro fulgura caelo.
Nempe, Rhodi numquam prius ulli visa, volantis
forma super scopulos aquilae, per somnia vulgi,
exulis adsedit clangens in culmine tecti.
Hesternoque die, dum vestes exuit, igni
comprensam tunicam subito exardescere vidit,
privatum exueret monitus sibi denique monstro
atque hominem, iamiamque et rex et divus adiret
quaerenti quae fons Aponi monstrasset et aureis
summa Venus talis, quae miris ignibus arae
et subita coram flammati luce Philippi,
Livia quae concors et quae Scribonius olim
sensisset, regem puerum quandoque futurum,
sed nullis sceptris, nullo diademate regem.
Claudius haec repetit defixa mente, seorsum
divisis oculis; vacuas nam prospicit auras
et de sidereo numquam Cratere bibentem
Corvum: quippe vetat fatum, vetat insopor Hydra.
«Haec summa est, Tiberi Claudi: quo nasceris» inquit
astrologus «caelo, regnabis Caesar». At idem
illi vultus erat dubiaeque silentia frontis
et color atque oculi grandes in nocte videntes.
Innuerat stanti tacitus fortasse ministro,
qui propius sensim Chaldaeum venit, at ipsum
fugerat obrepens subitaque adflaverat umbra.
Hic «Chaldaee,» Nero «mundi qui dispicis astra
fataque de nimis occulta venientia nocte,
dic age, quo caelo, quo natum denique fato
compereris te tute». Tremor quatit ossa Thrasyllo
continuo: limis furtim respectat: adest iam
servus: sub pedibus longe mare detonat imum.
Sed tremulis tandem digitis rapit ille tabellas
et dimetitur natalis sidera caeli.
Cum subito, quasi tum demum formidine captus
«Quid, quo compositum caelum nunc ordine cerno,
quid mihi portendit? quove in discrimine versor?
prorsus in ambiguo nunc nunc moror ipse!» Sed «Aude»
mirabundus ait sedato Claudius ore:
«hoc deus avertat, fuerit quodcumque, minatus».
Descendunt. Solus deserta per atria coepit
expectare diu dum dilucesceret exul.
Ut semel illuxit, procul, ut non gavia maior,
candida caeruleo pandebat lintea ponto
inque novo sensim manifestus sole phasellus.
Anni tempus erat, monitus cum voce cuculi
surgis et ignavo suspensum rite camino,
nauta, gubernaclum, frumentature, refigis.
Namque vocat mare pacatum, vocat aequore lenis
propellens avium cantus atque agmina ventus.
Nunc et in aprico xysto spatiatur et inde
rursus in atriolo non aequis passibus errat.
Hinc fuit atque illinc geminum symplegma videre,
nobile, marmoreum: tauri nam cornibus ultor
hinc exsultantis iamque inter vincla minantis
inligat Amphion, corpus miserabile, Dircen
– adlatrat canis, et gaudens in paelice tandem
mater adest -; illinc a diris anguibus, ipsum
et duo natorum complexis corpora, frustra
Laocoon manibus tentos divellitur artus.
Nunc hic, nunc illic Romanum forte morantem
aut vultus tenet Antiopes immobilis ultae
inque fugam sese attollens et cornua taurus,
aut non vellendis nodis circumdatus heros
aeternusque movet de muto marmore clamor.
Abstrahit inde novo puerorum nenia cantu;
namque chorus verni sub lumina solis ad aedes
substiterat, capita et circumvolitabat hirundo.

«Adest, adest hirundo!
novos agens tepores
adest, agens novum ver.
Vides ut alba ventrem est?
at est et atra tergum.
Ficos mihi adfer aridas
seu divite ex domo libet
adferre vini poculum
huc fiscinamve casei:
nec graneam nec herneum,
si das, hirundo non capit. Donabimur
an sic abimus? at nihil si mi dabis,
non abstinebo quin fores ipsas feram
aut limen aut hanc quae foris mulier sedet:
parvast, feremus nos quidem facillime.
Quod si quid adfers, non feres et tu nihil.
Iam claustra pande, iam fores hirundini
reclude, namque non senes, pueri sumus».

Haec Claudi latebras animi prope personat imas
nenia: mox tenet Antiopes immobilis ultae
vultus et aeternae muto de marmore voces.
Ut mare spectatum rediit (iamque aequore nulla
navis erat, portu quae iam fortasse latebat)
tunc iterum venit puerilis cantus ad aures.
«Venimus ecce viri multum florentis ad aedes,
qui florens opibus valde tumet usque beatus.
Vos ipsae patefite, fores, nam copia limen
intrabit, simul intrabunt et gaudia, necnon
pax bona…» Quid, Claudi, quid te nunc eripis? Adsunt
quod famuli, te ideo suspirans eripis, ut sic
clamantem excipias contenta voce Thrasyllum
«Augusti modo legatus de navibus exit
Caesaris ad meritos iam te revocantis honores!»?
«Quis scit» ais «felix utrum hic mihi nuntius adsit
an malus? atque Rhodi melius Romaene futuro?
Nuper hirundinibus cordis secreta patebant,
intrabat bona pax, animo bona gaudia suadens.
Sed maior me vis et ineluctabilis urguet
aut rapit». Hinc pedibus taurus sese erigit, illinc
Laocoon frustra tentos divellitur artus;
neniaque illa venit sensim puerilis ad aures
«Annuus huc redeam, redeam tibi sicut hirundo!»
«O utinam hic» inquit «semper, Chaldaee, vel exul!»
Dixit, at ex animo dixisset necne, nec ipse
norat, qui norat caelum fatumque, Thrasyllus.

vv. sqq. Chelidonismòn ita verti ut iambicis tantummodo numeris uterer, hemiambis, dimetris, trimetris.

VETERANI CALIGULAE

«Heus» inquit Rufus «populares, bisne ad eundem?»
Nam media de nocte sonor ceu fluminis ingens
ex Circo tacitas Gai veniebat ad aedes,
cum cavea summa properans glomerata potiri
funderet immunis sese in subsellia plebes.
Hoc longinqua sonant velut aestu tecta Gelotis
et veteranorum statio procul arrigit aures.
Ex quibus adversa scribens in pariete Rufus
«Hercle,» inquit «Grati, vereor ne pegma residat
in spectatores: talem nam turba Quirini
excitat hic somno, qui fustibus excitet illinc».
«Nempe veternoso domino non utimur» inquit
Gratius «atque arte qui sic dormitet, ut iste».
Hic humilem digito pergit monstrare grabatum,
fusus ubi flavus stertebat membra Batavus.
«Rana fuit, rex est, et in aurem dormit utramvis.
Quid nos? nos ab equis ad asellos: quine minoris
quam muscae sumus». Haec dicens carbone molamque
versantisque asini longas delineat aures.
«Scin tu quo palum norim doctore cratemque?»
alter ait: «venit si forte CEDO ALTERAM ad aures…
hic me centurio tironem vite terebat,
hic me probroso pascebat sordidus hordeo.
Quod vero intrivit, memini, coquus ipse comedit;
quam segetem sevit, sator et demessuit». «Esto:
quid, quod ego pupum vidi caligatus eundemque
in caliga, Caesar qui Maximus Optimus audit?
Ut gremio e matris dulcis ridebat alumnus
militibus! noto siluit vesania risu.
Sed prius haec: nostri nunc omnis cura recessit,
nec meminit tunicae palla propioris, ut aiunt».
Gratius hic: «Verene homines, age Rufe, locuntur
diris temptatum sic insanire venenis?»
Haec dum compressis agitat custodia labris,
porticus incertis gradibus sonat: ipse per umbras
Caesar obambulat exsomnis, perque atria torvos
circumfert oculos titubatis passibus instans:
inficit insanus cui frontem pallor anilem,
et calvum caput est et saetis horrida cervix.
«O lux!» ille gemit similisque elabitur umbrae.
Tum subito «Quid ago? qualis sum?» barbarus infit
expergefactus «quo terrae? aut unde locorum?»
«Quoquo tu, vigil obdormis, unde unde, Batave!»
«Ast ego nunc nuper pelagus spectare videbar:
iam tunc emerso longe tremere aequora sole:
ecce autem visus subito consurgere Caesar,
in solidum solem magnam vibrare bipennem:
sol ducit rimas: uno micat ignea puncto et
rima coit: magno tum magnus malleus ictu
in solem impingi: contusum discutit aurum
Caesar et Oceanus scintillas ebibit astri.
Iam sol nullus erat: nigro mare murmure mussat;
cum mi aures gemitus deserta in rupe sedenti
perculit atque atras incidit spissior umbras
umbra pererrantis circum loca principis, et vox
“O lux!” in solis “o lux!” auditur harenis».
«Germanum dubito te nunc dicamne Sabinum»
Rufus ait: «noctis sed pars est quarta: facesse».
Barbarus it: quartus miles redit, oscitat intrans
atque ait: «Heu quantum te fors mutavit ab illo
quem nos in castris patriisque eduximus armis!
Cur caligae pudeat, sagulum quid, pupule, temnas?
nullane vicenis umquam rauduscula princeps
assibus adicies? equidnam cedet agelli?
Qualis equos, quandoque manet nos, Rufe, senectus».
Cui Rufus: «Nos cocta quidem numerabimus exta:
sed quid equos memoras? scribam carbone:» LABORA
scribit ASELLE «gravem versa, veterane, catillum»
QUOMODO EGO «stilus heu mihi nunc obtunditur: addam
pauca: LABORAVI» «Bene! recte!» «ET PRODERIT»: inter
haec «taceas, sodes, stationes circuit…» inquit
Gratius; at Rufus TIBI pingit sedulus et «Quis
iste?» rogat. «Cedo tessellam». «Hoc age». «Cassius inquam
Chaerea». «quem perdant omnes male dique deaeque»
«Quis mihi tessellam?» «scortum plorare sagatum».
«Quamquam commodius gladio proludere in illis
sensisti turbis…» «Quid muttis?» «Tessera nobis
est opus». «Atque eccam». «Quo verbo inscripta?» «PRIAPUS».

RUFIUS CRISPINUS

Ut totum soli sese dabat angulus Anti
caelumque infusum volvebant flustra serenum!
Nil nisi caeruleum: praeterquam longa larorum
albebat series, et euntia vela per altum
candida, dein umbrae volucres, et villa Neronis.
Tam leviter sabulum, tam leniter unda lapillos
mordebat, suavi pertentans litora suctu,
clarius ut streperet puerilis naenia ponto.
Nam grex impubes ipsa ludebat in ora
aeterni maris, et blandum superare susurrum
pergebant, tamquam senior moniturus adesset,
exciperent laetis, quotiens avus hisceret, ipsi
vocibus. At voces minuit sensimque catervae
iam tacitae patulos ad se convertit ocellos
visum aliquod: longum veniens procul agmen ab urbe
atque auri nitor et pallae tunicaeque volantes
mixtaque quadrupedo cita tintinnabula plausu.
Esseda tendebant pilentaque mollia cursu,
lictoresque in equo vecti DECEDITE crebro
clamabant APERITE CAPUT. Nam si quis in arvis
aut meteret segetes aut umbram demeret uvis,
adstabant omnes venerabundique manebant:
quippe vehebatur sacro mulier carpento
mortali maior, miro pallore, sed omnis
in gemina deinceps oculorum luce refulgens.
Lictoresque VIAM DATE virga et voce minantur,
quadrupedes stimulant, clamant ADVERTITE, CIVES.
Ecce autem, famulis frustra revocantibus, agmen
praetextatorum currens adventat ab ora:
pandebant alas, ut aves a fluctibus albae
late caeruleis, pueri cantumque ferebant:
iamque adsunt. Tonat AUGUSTAE DECEDITE lictor:
at sese puer extendens in brachia: MAMMA!
Explicuit subito frontem Poppaea, nigroque
flagravere oculi complexi lumine natum.
Heu! procul ancillis et servis tradere carum
passa caput, dubio nunc venerat anxia corde
volvens nubila verba superciliumque Neronis.
Nunc dulci nato reticens afflabat amorem
mater inexpletum. Pueri frons rosida cursu
purpureisque ardor malis et pectus anhelum:
ad ventum volitat rutilis coma florea cirris.
Momento mater declinat lumina, vultumque
avertit, currusque elabitur, et puer audit
sub tecto sonitum procul ingeminare rotarum.
Mox puero custos: «Rufi Crispine, quid haeres?
Assequere hinc mecum socios unaque relictos
iam lusus repete». At villam petere ille volatu,
inque via miseras et longa per atria secum
balbutire preces et singultire querelas.
Interea genetrix in picto sola tablino
ignotum pia mente Deum veneratur et orat
ut vanas sinat esse minas, ut visa secundet,
ut careant obscura fide consulta magorum:
ecce pedum sonitum pulsa rapit aure minutum.
Exsurgit reseratque fores et colligit intro
lugentem puerum. «Quis» ait «te, pupule, laesit?»
«Me sic usque voca, sic me complectere semper:
nil doleo» lacrimas puer interque oscu a muttit:
«Cur, si nolebas tam bella tollere reda,
me saltem verbo non es solata relictum?
Quid tibi deliqui? Nonne exsequor omnia quae vis?
Nonne gero morem custodi? nonne magistro?
Quas non historias didici? quae dicta fidelis
non tenui? Similes unus lupus et lepus unus,
discordant plures. Quin laudor saepe. Quid ergo
respuis? Annon te careo patienter et absum
heu! mater, tacitus, quamvis invitus et aeger?…»
Hic pueri genetrix abrumpens dicta: «Palamne?
Nonne istum tenera praefers hac fronte dolorem
interdum? Frontem diduc: reprehendere nolo:
imprudens hoc forte facis, nam rumor erat, te…
Dic age, are puer, num solus forte, dolens quid,
hac illac erres et dedignere sodales,
non re, sed…» «Minime minime». «Num forte per iram
durius imperites, etiam miniteris et…» «Absit!»
«Sunt tibi cum pueris aequalibus omnia…» «Sane».
«Quid facitis?» «Quid?» «Nempe dies sermone terendus
hoc sit et hoc, matremque iuvet meminisse, domum, rem…»
«Ludimus». «Haud simili lapsu vox labitur, ac pes:
lude, puer». «Quid, si ludentem saepe pila me
spectares, geminare catum, revocare paratum,
si qua cadit? Nostro, sed enim promittere possum,
nulla cadit vitio. luvat et Paganica, quin et
excipio follem scite leviterque remitto.
Uraniam nosti? lactat sublime pilam quis,
concurrunt omnes, inhiant, luctantur: at ipse
excipio prior, et MEA glorior EST PILA: REX SUM».
Hic mater: «Quid» ait «regi cum follibus?» «Atqui
his ludis aliisque facit qui rectius, est rex:
atque adeo recte facio et rex esse laboro,
idque mihi, mater, contingit saepe». «Nimis quam
is labor est tibi…» «Vis scabiem me, mater, habere?
Vis sedeam, veluti qui semper peccat, asellus?»
«Nempe velim ludas aliter: bene rex minus audit».
Tum matrem puer occulto pugnare timori
sensit, et ore levem spirans obmutuit auram:
post paulo: «Capio, matercula, mente, quid optes.
Nae tu fastidis haec nudo digna popello
ludicra, quaeque sonent vel circum compita voces:
verum nos soliti Troiam quoque ludere, nos ius
dicere…» «Quid?» «Nobis sed quaedam Troia pedestris
luditur». «Aiebas etiam ius dicere te…» «Me,
saepius. Addico, dico, do. Causa agitur, lis
infertur. Sedeo iudex. Hic est reus, ille
delator. Veniunt: narrantur crimina: damno».
«Occidis, puer». «Occido? Sunt haec ioca, mater».
«Lude aliter». «Potius me Troiam ludere mavis,
nec me taedet. Heri currebant me duce turmae».
«Te duce?» «Non equitum, non». «Te duce?» «Nec semel id, nec,
mater, heri primum ludenti contigit: immo
saepe iuventutis potius vocor undique princeps…»
«Ne ludas! Ne lude, puer!» perterrita mater
exclamat: mox attonito blanditur, et ipsa
collacrimails puero lacrimas absterget obortas.
«Nescis heu! quam sit, puer, hoc inamabile nomen!
Sis in amore meo (sunt cetera ludicra) princeps!»
«Non ludam posthac». «Nolim te maceret angor.
Devita caros, hilari tamen ore, sodales.
In quemvis, uno coram custode, modum te
oblecta…» Secum meditans nunc «Quomodo?» quaerit
et rogitat puer. «Inveni» mox increpat: «euge!
piscabor. Scopulos in solo litore novi.
Ascendam solus dextraeque haerebit arundo.
Tum sedeam tacitus tacitosque sub aequore pisces
opperiar, linum dum tracto nutet ab hamo:
nec quidquam interea nisi toto cogitet exul
te tuus bic animo matrem puer». «At mare saevum!
At scopuli leves! Nimis at tibi fidis, et audes
tu puer!» «A fido nusquam custode relinquar».
Tranquillum sed erat late mare, plenaque caeli
frustra brevi scopulos spumae circumdare limbo
pergebant, et ferre sonos blandumque susurrum
nec non et tractim puero suspiria maesto.
Pendebat puero placidum super aequor arundo:
ipse videbatur, caput inclinatus ad undas,
auscultare mari, quid clam mussaret in aurem.
Pone fuit custos. At mater in aedibus aures
dispensatori molli suffulta cathedra
commodat immemores, post carmen dulce canenti
praebet anagnostae: surdo cum murmure deinceps
labuntur versus, undam velut excipit unda.
Ecce animo videt undosum mare. Prospicit amens
ex undis exstare caput procul «Euge!» hiat, at vox
corde tenus sonat «euge, puer!» Sed pondere fertur
paulatim caecaque puer sub aquam trahitur vi.
Haec velut in somnis mulier videt: atque parumper
cessat anagnostes. Presso clamore sonabat
vestibulum. Flebant: et adest in turbine mater.
Quid? Nudum storea resupini corpus in uda
adspexit nati. Fronti capitique capillus
haerebat madidus, tam mollis nuper ad auram.
Ancillae circum flebant: ut parvus! ut albus!
ut purus! nisi qui summo stat pectore nigror.
Tum stillans undam toto de corpore custos
et tergens oculos, queribundus: «Quid prius» inquit,
«quid tibi posterius memorem, Dea? Labitur: adsum:
decidit: adsilio: conor deprendere: sero!»
Illa oculis oculos frustra penetrabat apertos
dilecti pueri: subito tum lumina vertit,
et rapido totum collustrans fulgure servum,
«Fide» inquit «custos, sero! NOS OMNIA SERO!»
Et gelidum complexa suum est Augusta puellum.

v. 46 Privignum Rufium Crispinum Poppaea natum… Suet. Nero 35. De Crispino Rufio Poppaeae marito vide Tac. Ann. XI 1, 4, XII 42, XIII 45, XV 71, XVI 17.
v. 52. Ios. Flav. A. I. XX, 8, 11: Theosebès gàr ên… Cfr. Tac. Hist. I, 22: multos secreta Poppaeae mathematicos, pessimum principalis matrimonio instrumentum, habuerant. Tac. Ann. XVI 6: Corpus (Poppaeae) non igni abolitum, ut romanus mos, sed regum externorum consuetudine, differtum odoribus conditur.
v. 60. Porph. ad Hor. Epl. I I, 59: pueri lusu cantare solent, Rex erit qui recte faciet, qui non faciet non erit.
v. 65. Quint. I. O. 1, 6. Dicere praetermisit puer lupum et leporem casibus quoque dissentire.
v. 93. Id. ad AP. 417: ludentes solent dicere, Quisquis ad me novissimus venerit, habeat scabiem.
v. 94. Plat. Theaet. p. 146: ho dè hamartòn kaì hòs àn aeì hamartánei, kathedeîtai, hósper phasìn hoi paîdes sphairízontes, ónos..
v. 113 et praecc. – Suet. Nero, 35: (Rufius Crispinus) ferebatur ducatus et imperia ludere.
v. 135. Suet. Nero, 35: Privignum Rufium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, servis ipsius demandavit.

POEMATA CHRISTIANA

CENTURIO

Quae nihil optasti nisi pacem, pace fruaris
una cum maesto candida fratre soror!

MARIAE IOHANNES

«Dic, pater, imperium magnum frustraque rebellem
orbem terrarum. Sine te exoremus ut unos
in toto Moesos intactos orbe revincas.
Quae vox illa fuit? Quo tuti flumine, quales
arcubus adductis stabant in limine mortis?
Nonne illi vobis: “Quinam vos estis?” At illis
vos: “Rerum domini”. “Si nosmet frangitis, estis”?
Atqui fregistis: nos debellavimus ultro».
Haec Ulubris pueri loculos tabulamque gerentes
in trivio clamant. Medios delapsus in hostes
emeritus circumfusos simul Aetrius audit
«Hoc, sodes» garrire «imo illud, amabimus, Aetri».

Namque senex de more domum tum forte redibat,
iam satis in campis ultro citroque vagatus.
Volverat ille animo reptans stipendia secum
quadragena, duces, regiones, vulnera, torques,
et quae prima rudes tuba perstrinxisset in armis
aures tironi. Prospectu paverat idem
ruris inassuetos oculos animumque priorem,
hic segetes, illic silvam miratus et amnem,
mox in aquaque anates et supra tecta columbas.
Dein in quincuncem directas ordine vites,
ut si quas legio depugnatura cohortes
pandisset virides: at aves, non signa canebant:
dein late corvis nigrescere viderat arvum,
quippe ubi fumaret caedes et pugna sileret:
non oculos hominum, quaerebant semina corvi:
qui moniti vigilum subito clangore duorum
omnes vasa cito sua collegere volantes.
Post animi vagus e densa defringere saepe
haud veritus baculum sibi, se deprendit, ut olim
difficili saxis atque herbis vite minantem.
Denique contendit putrem subrepere vicum
iam vergente die, placidisque quiescere castris
centurio: caligis via vici dura sonabat:
atque illum a trivio pueri videre tribules
inque illum subito dextra laevaque coorti,
«Dic aquilas, dic arma» fremunt, «dic bella cruoremque».

Expulerat ferula ludi paulo ante magister
germanos asinos: at pulli currere lusum.
Tum loculi fudere nuces, pila multa per auras
exsiluit, male quae tacita sub veste latebat:
tum variae voces: hic clamat «Rex erit», ille
«Non erit», «Extremum scabies» simul «occupet» omnes.
At circumvolitant Numidae per cuncta pusilli
et plausis minitantur equis: nihil hinnit arundo.
Ut vero caligae vetulum sonuere gregales,
en castella ruunt nucibus constructa quaternis,
rex regno cedit, puerique in arundine longa
hinc illinc equitant auditum funebre bellum.

«Centurio, pueri quo bello tela fuerunt?
Quid vos infanti respersi sanguine vultum?
Num tendi tabes oculos et pila sinebat?
Nemon unus erat praefracta ex gente superstes?
Qui vos sollicitos docuistis rite propinquos?
Hoc repetas. Galeas clypeosque et corpora pleno
nonne quidem fluvio longe portare dedistis?
Hinc populi fluit usque ferens fragmenta perempti
turbidus atque ciet ripas ululatibus amnis.
Aut placeat flavos potius memorare Sygambros.
Ut fugiens olim latuit sub sanguine nigro
Arminius? Quem nos non debellavimus est quis?»

Haec una pueri: respondet miles: «At haec est
vis: cuneum datis et ruitis testudine facta:
erumpam quandoque, nefas, obsessus…» Et illi:
«Imo, age, quod nullo refluit mare litore, narra,
narra mille novum perculsum navibus aequor.
Vidistin magnos humano corpore pisces?
Cur non das nobis hominem qua nocte marinum
videris in transtris et qua sub luce sedentem?
Ut subito mare per tenebras aurescere coepit
et polus? Ille quidem secum quid triste canebat?
Nunc licuit nobis metam contingere rerum.
Terrarum nobis impervius angulus est qui?»

Interea ad multo velatum flore sacellum
sederat in saxo, iam cum res esset in arto,
centurio, cepitque hostes herbosa crepido.
Ut cum passeribus sub noctem saepe cupressus
multis multa sonat, quam prospexere virentem
illi a mane vagi, dum semina condit arator:
deversoriolum sibi quisque laboribus actis
nunc legit in foliis: avibus scatet arbor et umbra:
protinus exsultant et de cultore triumphant:
at procul effusum necopinus credidit imbrem
rusticus, aut magno misceri turbine lucum:
tum si qui cauti sonitus pedis ingruit, aut si
decidit in terram gravis ipsa ex arbore baca,
conticuere: silet caelum, terramque tenet nox:
vix hic dicturus digitum bene sustulit, illi
ore favent. Circum velox auditur hirundo
et coepit quandoque queri ranunculus.

«Olim…
Semper ego ut mera bella crepem? Concurritur, io,
res geritur pilis et digladiamur honeste:
bellatur belle. Sed et est quod torqueat ora
et quod corniculum merita de casside ferme
excutiat, pupi. Nam primuspilus: “Adesdum”
inquit “coge manum, pete collem nomine… nomen
fugit… eum grumum qui corvos pascit ad urbem:
convivabuntur, nobis de more coquis: i”.
Heu pudet hastatum cum torquibus atque catellis
carnifici servare cruces, assistere morti,
ut vos saepe planis, aut si funambulus anceps
detineat: sicut memini, cum prorsus in aure
non homini soli nisi quid garriret hirundo…
barbara sed lingua est, et non intelligitur…» «Quid?
Non intelligimus» canit una voce corona.
«Recte corripitis: paulo altius ordiar.

Olim,
illic unde parant homines opobalsama lauti,
dum vagor, ecce lacus ad ripam visus amoeni
stans in navicula, medius caelique marisque,
quidam… quem dicam? Stantem pro litore turbam
ingentem, tamquam pueros pater ipse, docebat.
Vox ripam leni plangebat flamine pulsa
alterni velut unda maris. Faciebat in aura
pendens verba velut de caeruleo suggestu.
Ipse videbatur blanda terram, mare, caelum
atque animos hominum tranquillavisse loquela.
Adstabant inopes omnes curisve remorsi
et querulae matres et servi torva tuentes:
laetitiam vultus illo dicente trahebant».
«Quid dicebat?» «Eram, nobis ut par erat, illo
in sermone rudis: iactatum saepe sed unum
edidici verbum». «Quod, sodes?» «Eloquar.

Olim
deprendi mediis, sedeo ut nunc ipse, sedentem
in pueris. Matres teneros hinc inde ferebant
infantes, quos ille quidem contingeret: ultro
aequales annis currebant undique vestris.
Ille manu mulcens amplexabatur ad unum
omnes. At comites simul obiurgare, minari,
matribus irasci: tumidos pacare magister,
sive quis ille fuit. Mox me subeunte, velut si
sese in conspectum tacito pede larva dedisset,
fit fuga. Sed pueri galeam gladiumque paventes
in gremium cari se reiecere magistri.
Quid? num cernebant veteris vestigia caedis?
Restiteram. Tum triste quidem sed dulce sonans vox
illa meas, unam quam noram, venit ad aures…»
«Quid vero vox illa sonat?» «Nil milite dignum
profecto, pueri». «Quid, sodes?» «Eloquar.

Olim,
huius cum gentis sacra versarer in urbe,
perculit insolitus plebis concursus et aestus.
Omnibus e vicis effundebantur eodem
gestantes manibus ramos pallentis olivae:
tum vestimentis homines et frondibus artas
sternebant et flore vias, laudesque canebant
nescioquas, ut equis ubi currus ducitur albis.
Dum quae sit dubito vis illa aut qui furor, ecce
in tarda, pueri, vectum demiror asella
hunc hominem. Turbae veniens adridet ovanti.
Conclamant. Sequitur subsultim pullus asellam.
Interdum veritus ne in turba deerret alumnus,
respicit ille, manu pavidum demulcet et haeret.
Dum sic adsisto, me ultro cognovit, et illo
me praetergrediens afflavit murmure vocis ”.
«Quae vox illa fuit?» «Iam sum dicturus.

Ad arcem
illam non longo primus post tempore pilus
miserat et silva derasam prorsus et herbis,
sed qua tum staret nullis radicibus arbos.
Scilicet adstabam crucibus. Quid quaeque teneret,
susque id deque fuit. Collis clamore sonabat
et probris. Veniente tamen iam vespere clamor
et tumor hinc et faex omnis concesserat urbis.
Iam non sole tholus templi fulgebat et auro.
Multa, ut nunc, pueri, circum volitabat hirundo,
et roseas memini fluitare per aera nubes.
Ad patrias Ulubras mihi tum rerreasse videbar
et matris, velut in somnis, audire querelam.
Nescioqui caput attollo. Quemne in cruce tandem
adfixum clavis tum me vidisse putatis?
Illum qui parvos ad se miserosque sinebat.
Hic de infelici vepallidus arbore, iamque
ipsa in morte, mihi sceleris letique ministro
demisit vocem…» «Quae vox, pater, illa fuit?» «Pax».

Nec plura his. Luteus matres acceperat omnes
nidulus: at pulli tepidis mussare sub alis.
Mittunt longinquae ranae quandoque querelas.
Atque hic centurio similis meditantis «HOMO» inquit
«VERE IUSTUS ERAT. Mortis cruce causa pependit:
HIC REX. Mirabar: sed mox fregisse sepulcrum
rumor erat. Vivumne ausim nunc credere? Dicunt
audiri vocem, caedes ubi facta, monentis:
PAX». Pueri circumspiciunt. Iam nocte silebant
omnia. Tempus erat cubitum discedere. Sed non
filius Albini satis exactoris habebat:
«Dic etiam: nobis terrarum impervius ullus
angulus est, Aetri? quem nos non vicimus, est quis?»

vv. 7, 51,55. Flor. IV, 12.
v. 66. Tacit. Ann. II, 23.
v. 69. Plin. Hist. Nat. IX, 4, 2: Tacit. Ann. II, 24.
v. 104. Nutriculae dicunt hirundines solatas esse Iesum morientem.
v. 110. Matth. XIII, 2.
v. 123. Marc. X, 13.

THALLUSA

Implicitos dextra pueros laevaque trahebat
serva duos, haud invitos sed saepe morantes.
Nempe morabatur nunc auro forte taberna
effulgens atque armillis bullisque catellisque…
«Heus» puer exclamat paulo maiusculus «adsta
paulisper. Viden, ut bellum, Thallusa, monile?
Unde securiculae pendent argenteolae, falx
parva quidem, sed habet similem Phoenix et eandem
vinitor, ensiculus quam pulcher, lunula, mallei
pauxilli, tum claviculae, tum forficulae, tum
serriculae, tum… quid? quae res est? Euge papae! Sus.
Ut pura ac puta est ipsissima sucula visu!
O si tam lepidam, tam parvam, mater emat mi!»
Omnia pupillis tacitis sibi vindicat alter
sistraque praedatur crepitacillisque potitur
attonitus. Manet ipsa inhians ancilla nec umquam
aureolis a capsellis oculos deflectit,
cum subito: «Quin, errones, hinc pergitis? Eia!
Nil refert vestra me caedi verbere, dum vos
placet suaviolis emptura crepundia mamma».
Abstrahit in verbo tacitos sursumque tuentes
iratam. Mox subsistunt. Odor allicit ambos
mellis, et impositae mensis fumantibus offae
atque abaci vitreis fulgentes undique vasis.
Consistit Thallusa sui velut immemor. «Assem
sacculus hic habet: ibis, emes tibi, si libet, unum
ex istis…» Monstrans adipata minusculus haec mox
balbutit puer «i: numquam tetigisti crustula, quo nil
dulcius». Haec dicens Thallusae porrigit assem.
Mulcet serva caput puero. «Lucille, quid» inquit
«offers non adeo parvae bellaria servae?
Haec ede tu: rodant haec mures dulcia dulces».
Ac subito lacrimas effundens abstrahit ambos
et dextra laevaque manus premit aegra pusillas
valdius, ac «Pueri, properandum est;» inquit «eamus!
Quam metuo mihi ne redeat maturius Ipse
ac iam poscat aquam!» Carpunt hinc prorsus iter; tum
nec respectantes pueri nec plura loquentes
festinant, binisque tolutim passibus aequant
singula Thallusae vestigia. Multiplicem dant
suspensae sonitum laeva de parte tabellae,
et crepat in loculis succussus calculus ictu.
Sed pater a summo Iano iam scriba domum se
rettulerat praeter solitum, contractior hirtum
fronte supercilium; pultantique ipsa reclusit
Gaia fores, tollens infantem protinus ulnis,
lactantis tecto mammae vix ubere: cui vir:
«Tune fores nunc custodis? Quo serva mihi se
proripuit? Puerosne domum, si forte, reduxit?»
«Nondum, sed iam iamque aderit. Nam longius est hinc
in ludum…» «Dicis mulier de more benigne:
nil tamen est opus: extremum est quod sera redit». «Qui?»
«Venit». «Rem vix credibilem narras». «Age, quaeso:
tu perferre parem sibi numquam muta valebas?
Nam modo turricula lusisset cum pueris et
ligneolam filis duxisset commoda larvam,
tum procul arcebat despectans torva, nec illos
plectere parsisset… Sed tergo salsa cavebat
ipsa suo. Nunc rebaris placidamque beatamque,
eiusque implebat cantantis nenia tectum,
mox tetricam plane rugis oculisque rubentem
servabas». «Verum frugi est patiensque laboris,
et caros pueros habet et pueris est cara». «Vide, sis.
Hoc ipsum timeo nimium ne cara». «Quid istud?»
«Quid si servilem Chresti proba serva sequatur
sectam? Scis pueros quibus illecebris, quibus escis
decipiant…» «Istud non sit mihi credere». «Crede.
Dum ne praesciscat se iam venire. Facesso
hinc egomet. Cenare foris non est mihi moris:
sed me paene Labrax occidit saepe vocando,
et iuvat obsequio ditem lenire danistam.
Iamque vale». Labris tenuit primoribus uxor
nocte Bonae facienda Deae sacra; se face prima
vicini de more domum pistoris ituram,
quo matres apud uxorem gnatasque coirent
sacrificaturae. Quae dicere multa volentem
egrediens vir destituit iussamque valere.
Adstitit illa domus anceps in limine, gestans
ulnis infantem, quoad «Huc huc respice mamma!»,
audiit et cursu pueros excepit anhelos
ore sinuque duos, laeva removens Tertullum.
Dulces complexus limis Thallusa tuetur.
«Iam Thallusa dapes nobis apponet. Adest nox,
Ipse foris cenat». Tabulas loculosque resolvunt
ex umeris pueri. Discumbitur. Ecce patellis
fictilibus cyathisque sonat balbisque loquellis
atriolum. Pueri narrant, accommodat aures
nec quidquam exaudit sed percipit omnia mater.
Quae didicere, docent. Maturis frugibus, ipso
mane satis, delectantur sub fine diei.
Vix epulas mater tenues delibat et ipsam
infantis se libandam dat lenta labellis.
Absenti similis cenam Thallusa ministrat.
Interea puer alter hiat, puer oscitat alter.
Qui tam magna leves viderunt nuper ocelli,
visuri maiora natant, nictant, conivent.
Dulci laxatus fonti teres adiacet infans
et velut occulto permulsus murmure dormit.
Iunceus hunc linter, capit illos lectulus ambos
unus, et in toto conclavi iam super una est
quae vigilet tacito, ne laedat, lumine lampas.
At mater dum compta parat iam linquere limen
Thallusanque monet multis, repetitque, nec audit
mussantem, in lacrimas effusam respicit. «Heu! qui
hic dolor est?» inquit «quae te nunc cura lacessit?»
Tum, clausis iterum foribus, cognoscere causas
tentat et ignotum miserae lenire dolorem.
Singultim Thallusa loqui conatur et aegre
respondet: «Quid tu, si ne Deus ipse potest?» «Qui?»
Illa silet. «Mihi sacra Deae nocturna necesse est
ferre Bonae. Forsit Bona te Dea sospitet. Euge!
Iamque abeo. Vigila, pueros ne forte relinquat
somnus, et incessat lemurum metus. Est bene plenus
pupus lacte meus mihi; quod si vagierit, tu
et cantu fer opem, quam tu potes, et quate cunas,
dum redeat, nec erit mora longa, quod appetitit, uber»
Haec geminans exit. Tum secum sola repente
exsilit, et vultu iacit haec Thallusa ferino:
«I felix! Tibi sic Bona prosperet, ut Bonus aegrae
ille mihi! Rediens tu sic cunabula visas,
ut rediens egomet, dulcique fruaris alumno
non magis atque egomet, cui frustra lacte tumentes
abreptum puerum non invenere papillae.
Quem quo tum cessisse rear? quo lacte quibusque
blanditiis altum, quas artes discere, quas iam
ferre minas, quae probra pati, quae verbera dicam?
O multo me conserva felicior ipse
qui binis annis tantum mihi nomine coniunx
es datus ad mortem quamvis innoxius! Heu me
non adspexisti communem quaerere natum
nequiquam! Iam nec bona quae me verba docebas
solantur. Credo, moriar quandoque, resurgam:
parve puer, te non in primo flore videbo,
cum risum risu tentabam promere primum.
Me nescit matrem, mihi qui non riserit umquam!
Hic luctus fauces inconsolabilis angit.
Nil contra Deus ipse potest, nil ipsa potest mors».
Haec reputans irae rursus cessisse dolorem
sentit et increpitat tacitis cunabula verbis
et pupum totamque domum dominamque beatam
et dulces pueros famulae bene corde volentes.
Dum furit et cunctos optat vanescere flammis
seque una, tenui tintinnant, ut putat, aures
murmure, mox agni tamquam sine matre relicti
vox animum temptat. tremibundo palpitat omnis
vagitu domus. Infelix Thallusa, vocaris!
Novisti vocem. Matrem vox illa vocat te.
In somnis pueri conspecta crepundia, bullas,
ensiculos perquam parvo mercantur ovantes,
aut omnes deinceps scriblitas, liba, placentas
prorsus emunt nec edunt cupidi tamen. Ut prope lectum
serva levis venit, pueris semihiantibus albas
demulsit frontes et sparsum rore capillum:
illi compressis palpebris «Mamma!» susurrant.
Pergit ad infantem queribundum serva nec illum
tranquillare valet quatiens cunabula balbisque
infractisque sequens fluitantem vocibus alveum.
Namque heu! fluctivagus capit aegrum lembus homullum,
nil supra servi, nil infra regis alumnos,
cuiusvis opera, cuiusvis rebus egentem.
Tum sonat ex animo qua iam sedare suum, qua
abreptum puerum suerit sopire querela.
Idem vagitus, puer idem, mater eodem
naviculam pellens solatur carmine nautam.

Ocelle mi, quid est quod vis apertus esse?
Nihil potes videre, namque iam cubat sol,
nec aureum grabatum luna pigra linquit.
Genis tuis tegaris: plusculum videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!

Ocelle mi, quid est quod usque me tueris?
Dolesne quod dolentem cernis, inque, mammam?
Sum servuli quidem vix mater, ipsa serva.
Genis tuis tegaris: liberam videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!

Ocelle, qui tueris usquequaque lugens
velut foras ituram perdite procul me…
noli tuam perisse tunc putare matrem:
genas tuas remitte, semper et videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!

Flet Thallusa canens, aeque memor, immemor aeque.
Ecce puer leni pacatus momine cymbae
et dulci cantu, iam cessat flere nec idem
singultit: tranquillus hiat patulisque canentem
sub tremula lychni flamma miratur ocellis.
Tum stupet in varia, quae lumine lampadis icta
labilis a cilio Thallusae pendet et ardet,
lacrimula. Tandem crispatur buccula. Ridet.
«Ridet!» ait Thallusa furens, oblita sui, nil
percipiens oculis aliud, nil auribus, omnis
in puero, risum lacrimans, deperdita «Ride!
Coepisti tandem risu cognoscere matrem!»
Mater adest sed vera redux auditque loquentem.
«I cubitum: primo cras surgas mane necesse est».
Primo mane domo servam novus emptor abegit.

v. 165-179. Saturnii ad exemplum Metelliani: – Dabunt malum Metelli Naevio poetae.

POMPONIA GRAECINA

TAC. Ann. XIII 32.

Non cultu nisi lugubri Pomponia vitam,
non animo vixit nisi maesto, maestior ex quo
ante aramque focumque domus veteresque penates
iudicium capitis, Plauti, te iudice, passa est,
in cuius cum farre manum convenerat uxor.
Nam mulier soles ita surgere et ire sinebat,
ut demum extinctis tacito fruitura sepulcro.
Prorsus vitabat ludos certamina pompas:
illam rugitus non perstrinxere leonum
ientantum in circo, non mollia brachia mimi,
non venetus vinctus loris auriga, neque illa
stans caedebat equos salientis verbere cordis:
numquam Graecinam podio quaesivit in aureo
et verso moriens gladiator pollice vidit.
Dis eadem nec tura dabat nec floribus aras
cingebat nec vota precesque ad templa ferebat
dum vir abest et in extremos movet arma Britannos.
Illa domi parvo defixa haerebat in Aulo,
cui natum caro Graecinum fratre sodalem
fecerat. His lusus communes, una palaestra
ambobus, tabulae similes, idemque magister
atque eadem mater, vultus aevumque gemellis.
At prisco de se vitantem more susurros
rodebat vulgus: «Quid habet Graecina, quod intus
sic servet? Lanamne facit? Texitne retexitque
annosam telam? Reducem, quin nuper, ovantem
amplexata virum, nihilo minus angitur, odit
aegra diem, latet in tenebris. Quae templa deorum
aut supplex adit aut grates habitura? Quibusve
damnatur votis?» Tandem delator in aurem
principis: «Insignis sequitur, puto, femina ritus»
sibilat «externos. Vereor ne nescio quae non
spreta superstitio servis, infecerit ampli
flaminis uxorem Graecinam. Credere nolim…»
Tum rea fit mulier: iudex datur ipse vir Aulus
Plautius. Hic prisco vocat ad se more propinquos.
Excipiunt tristes fumosis tristia ceris
atria. Iudicio sunt saecula multa corona.
Sublucet focus et dominam levis ignibus adflat,
quae sedet in longa, secura at pallida, sella.
Altius et coram coniunx sedet: incipit: «Uxor!
Illo te mihi conubio quo sanctius est nil,
fictile simpuvium summique secespita iunxit
pontificia: testesque decem flamenque dialis
adfuerunt. Panem confectum ex farre tulisti
ipsa sacris epulis. Sacris communibus usi
miscuimus vitas ut non modo Gaia fores tu,
ipse ubi Gaius eram, sed ut esses filia iure
mancipii. Pater hinc et herus sum factus, et idem
nunc iustus iudex permissu Caesaris exsto.
Uxor, responde. Quid volt sibi cultus et usus
iste? Quid usque manes et maeres? Quid fugis omnes?
Quid tecum vivis? Vivis? Quis dixerit istam
vitalem vitam, tibi quae magis abdita mors est?»
Sic ait: et mulier clementia lumina tollens
triste quid adrisit suavique haec ore locuta est.
«Malebas aliter tibi me vixisse, pater, quam
lanificam fas est frugique domique sedentem
Romanam, satis et pueris et coniuge comptam?
In te quod vitae dulce est impendere, mors est?
Nostro quod tribuo puero, vitale negas tu?»
Hic cum singultu lacrimas et verba repressit.
«Ne me» vir sequitur lenito corde «putaris
de te praeterquam sanctae tibi credere matri.
Sed sunt qui prava te religione susurrent
obstringi, te falsa sequi mysteria…» «Nonne
et spectata fides et recti denique mores
sunt, Plauti, nobis? Frux unicus arboris index:
nemo de spinis umquam collegerit uvam».
Haec indignanti similis iacit uxor: at ille
in tacito gaudere sinu, dein dicere laetus:
«Prae me iampridem sic me sentire ferebam
mores esse tibi testes, spondere tibi me.
“Num patrios, patrium retinet quae sancta pudorem,
reicit illa deos?” aiebam: “iudice, princeps,
nil opus est”. At de plena tamen, uxor, acerra
tus impone focis. Haec huius summula causae».
Subrisit: simul uxori porrexit acerram.
Contracta rugas exsolvunt fronte propinqui
atque hilares animam pleno de pectore ducunt.
Ipsi luce foci tacti gliscente penates
attonitum risum rident oculis deficis.
Tum mulier: «Quid opus sacris et ture?» Siletque
et tacitis vultum lacrimis rigat. «Uxor, apud me
non tibi mica salis, non granum turis opus: frux
arboris a nostris cultae maioribus index:
sed princeps id amet, cui me parere necesse est.
En age casta lares atque atria ture vapora.
Quid dubitas? Num te quasi victam suppudet? Atqui
vincis. Iamque lita: magnos cole ture deos… Heu!»
Prunam paulatim velat cinis: ecce recedunt
in tenebras solitas longumque situm magni di,
obscuraeque virum formae lemuresque sedentes
cordi quisque suo velut auscultare videntur.
Ipsa sinum fixis oculis fovet. «Heu! quid ovantem
me victis iuvat» Aulus ait «rediisse Britannis?
Uxor, si fas est istud iam dicere nomen,
quae te saga magis illexit cantibus? unde
ista superstitio muliebres perculit aures?
unde odium vitae et clari fastidia solis?
unde hic humani generis contemptus?» «At» inquit
extollens secura caput Pomponia «falso!
Nam fratrum quasi convictum coetumque sororum
ipso patri Deo nostrum genus esse putamus.
Et vitam nec amo, coniunx dilecte, nec odi:
vita via est: quo te ducat tantummodo refert.
Ut laudem, quaeso, quae me remoretur euntem?
Ut temnam, caelo quae me quandoque reponat?»
At saevo surgens vir cum maerore: «Fateris»
exclamat. Nunc adfines circumspicit amens
atque in imaginibus pallentibus haeret avorum.
«O domus antiquis quae stabas moribus, o gens
magna domi, iustis et veris magna triumphis,
ecce ut nescioqui servus iudaeus, ut aiunt,
te mergit. Mulier, quo nos auctore relinquis?
furciferone aliquo? Tu dedignaris… An ipso
Graecino patre? Quam molli qui pectore Romam
venerit ex Asia, posita feritate Quirina,
novimus… At susque id deque est. Cole ture deos, aut
i, iam cara, foras hinc atque tuas tibi habe res.
Me satis hic orbum parvus solabitur Aulus».
Exululat subito consurgens caeca sedili
protenditque manus ut opem latura querenti
filiolo mater, laerimasque effundit amaras
singultitque diu. Dein vocem rumpere tentat:
«Quod precor ut tibi tu, mihi sim tecum ipsa superstes,
atque olim caros, ipsa duce morte, parentes
incolumes visat dulcis puer, Aule, putabis
esse nefas? Amor est». «Ergo ne desere iam nunc!»
Haec vir firmus ait fixusque. Obmutuit uxor.
Tum vox auditur, gracilisque silentia rumpit,
custodem pueri patulo rogitantis in oeco:
«Mater ubi est?» Cohibet cor palmis perdita mater.
«Mater ubi est?» Matremne diu sic quaerere perget,
inveniet nusquam? lacrimas nocturnus inanes
et gemitus effundet inauditamque querelam?
«Mater ubi est?» Tres est passus progresso vacillans,
quos cuncti pariter gradienti corde secuntur:
stat circumspiciens, tactaque parumper acerra,
dat tria tura foco. Fragrans odor atria mulcet.
Adclamant omnes. Tunc Aulus Plautius: «Uxor,
insontem iudex ego te, sanctissima, dico.
Quin desiderio confectam testor amicae
munditias omnesque animi posuisse lepores.
Haec illi referam, matrem qui fecit honestam
de cultu luctuque ream. Quod restat, adhortor
ne nimium tribuas domui, pia, fida, priori.
Graecinum propriis sine iam custodibus uti
et laribus purum. Tibi vero deprecor, uxor,
ne discors animo iam pugnet laeta parum frons».
Quae penitus posthac animo magis angitur aegra.
Heu quotiens, puero dulcem quaerente sodalem,
exanimis surgit simulans se forte vocari,
conceditque alio! Quotiens: «Aegrotat» ait! «Cur
non igitur visam?» respondet filius. «Est quod
contactum caveam». «Me non sic ante docebas!»
Atque alias: «Numquid nobis succenseat?» «Ecquis?»
«Graecinus». «Quid ais?» «Vitat nos usque nec usquam est».
«At peregre est». «Ubi terrarum?» Suspirat et: «Heu! quo»
inquit «iam non est ut tecum consequar, Aule!»
Saepe puer sero dicebat vespere: «Mater,
quin aliquid narras, ut lenius obdormiscam?»
«Lectorem qui narret, habes». «Minus ille movet me,
nam bellas verbo tenus accipio fabellas:
tu vero… Dic, mamma, patrem, cui filius… Hic rem
detractam patri peregre consumpserat omnem:
post vero ventrem siliquis implere volebat,
porcorum, puto, relliquiis… erat ipse subulcus…
nec quisquam dabat. Ecce, miser, procul omnibus “Heu me”
inquit “apud patrem famulis est panis abunde:
ipse fame morior!” Quid dixit deinde? Quid? “Ibo
ad patrem dicamque: – Pater miserere mei, qui
cum non sim dignus tibi filius appellari,
utere me servo: da panis vivere frustis -“.
Ad patrem rediit. Pater autem… Mamma, quid egit,
ut longe vidit, pater? Hoc, matercula, narra,
nam tu sola vales hoc enarrare diserte.
Quidve exclamavit? Nonne “Hic ex morte revixit”
Plenius hoc mihi tu». Lacrimis cui mater inusta:
«Haec ego non memini: sed tu reminiscere tecum»
Paulatim vero tum consobrinus amatus
ex animo effluxit pueri, tum glande relicta
nequicquam ventrem cupiens implere subulcus,
nec iam pastoris collo referentis ovem nec
quaerentis meminit drachmam de nocte lucernae.
Sed labi Graecina dies exhorret et annos
anxia guttatim, quasi de vitrea clepsydra:
namque dies aderat Domini, quem sanguis et ignis
et fumi vapor anteiret. Non palma nec alba est
iam stola, qua vestita queat dextraque prehensum
deducens puerum mortem transmittere mundi.
Ipsa sua puerique sui de fronte notata
delevit signum. Deus ut dignoscat? ut ignis
nunc det iter? «Puero moriendum est funditus! Omnis
ipsa die moriar finita! Quidquid amavi,
nil fuerit». Puerum tunc furtim respicit ac flens
ingeminat: «Mortalis amor, dolor immortalis !»
Interea patuit fumo manifestus et igni
caeca nocte Deus. Nimbus caliginis urbem
texit, et innumeris nubes sparsere favillis
veloces, ventis rigide ringentibus actae.
Nam qui ventorum naresque iubasque tenebant,
tandem praecipites e cunctis partibus orbis
laxarant. Urbs Roma velut rogus ardet, et orbem,
ingens ceu leti fax, collustrare videtur.
Sanguine deinde pluit. Gladiis flammisque necantur
insontes. Alios contectos pelle ferina
discerpsere canes: alii per Caesaris hortos
arserunt pice fumantes et sulphure taedae.
Romanos pascunt venientes undique corvos
in crucibus patres: iactantur cornibus alte
taurorum in circo, turba clamante, puellae.
Quippe fatebantur quod iam Graecina negavit,
infelix! Sumptis illae de sanguine palmis
alboque indutae violatum corpus amictu
ibant dormitum, cryptis in pace sub imis
exspectaturae vitalis mane diei.
Nec valuit Graecina nigris obsistere curis.
Ecce sub occasum postico cauta domo se
subtrahit atque vias et vicos urbis oberrat
ancillae similis: mutat calvatica vultum.
Devitat currus et equos turpesque susurros:
donec ad impositos venit arcus salva Capenae.
Egreditur Roma. Minor est clamorque fragorque.
In terris umbrae, roseoque crepuscula caelo.
Adsurgunt veteres utraque ex parte columnae
cippique et scripti lapides gestuque rigentes
aeterno statuae. Mediis it sola sepulcris
iam mulier, nec iam strepitus ferit ullus euntem
praeterquam plaustrum presso procul axe gemens et
cantus agasonis larvas metuentis et umbras.
Pone vaporato flammarum sanguine Roma
velatur: tenuis venit a circo ululatus
et par exiguis gannitibus ira leonum.
Tum vero in notam transverso tramite villam
devertit Graecina: memor per opaca locorum
progreditur densaque domum petit arbore tectam.
Adloquitur paucis custodem: lampade sumpta,
descendit gradibus praeruptis pallida nocti
sub terras: planumque solum vix contigit, atque
per tenebras coepit longo levis ire meatu,
donec ad os aliud patulae telluris et arctum
descensum venit. Inferior descendit ad umbras
mater, qua nigrans hinc inde cuniculus hiscit
et quoquoversus labor ancipitis labyrinthi.
Attollens graditur dubitantem lenta lucernam,
et cur hac vadat, quid quaeritet, ipsa sibi vix
respondere queat. Sub terris lampade quaerit
amissam drachmam. Gradiens legit ordine notos
iam titulos, animo quos non deleverat aetas,
cum nocturna piis coleret mysteria cryptis.
Hic agnum videt, hic saerum reminiscitur ichthyn,
hic modium frugum superantem vota satoris.
Hac equus excursis spatiis in sede quiescit;
hunc redit in portum ratis; et fert ore columba
ramum oleae, latas aut ad caelum explicat alas:
atque in perpetuum tandem tenet ancora vitam.
Et circum paries atque ipsa silentia putresque
ingeminant tenebrae, tremulo dum labitur igni
lychnus: EN EIPHNH, VIVAS IN PACE DEI, PAX.
Depositos ita dulcis habet pax. Est suus uni
cuique locus somni. Petra est excisa sepulcrum:
ostia sunt lapides. Simili Deus aede quievit.
Miratur mulier quod nuper PACE sepulti
et REFRIGERIO careant: sed balsama lampas
urit et hos iuxta beneolenti lumine lucet.
Dependent phialae sparso modo sanguine tinctae.
Lenta per ambages et dormitoria pergit,
et placidi somni demulcet anhelitus aures
ac respirantis sonitus vigil undique mortis.
At lenis strepitus sensim mutatur in hymnum
ignotum totaque infinitate remotum,
mortuus in somnis velut unus cantet, et omnes
a cellis melos occlusis et verba canentis
excipiant fratres exilique ore sorores.
Tum consectatur gradiens Pomponia cantum.
Naenia clarescit muliebri mixta querela.
Naenia profecto est, qualis cantatur ut infans
dormiat. Infantes sunt qui moriuntur, ut olim,
et manci, linoque iterum, dum sidera surgunt,
vinctos in cunis deponit sedula mater.
Nimirum exaudit voces IN PACE canentes
et cernit Graecina faces coetumque. «Quid hoc est?»
Nil aliud quam spargentes opobalsama vitreis
e phialis pueri et demisso crine puellae.
Atque alii palmas agitant et dicere certant:
DOXA SOI EN CHRISTO. Mussantes flebile matres
et myrrha curant, et suavi corpus amomo
exanimum pueri. Tener et vivente videri
pulcrior est. Metuit Graecina agnoscere vultum:
quae tamen adstantes paulatim dimovet ac se
inserit. Heu! iugulum super albo pectore morsum
et latus excisum sulcatamque unguibus alvum
horret, et amenti similis: «Quid fecit?» ait. «Quid?
Est fassus Christum». Pellis iacet hirta ferae, qua
celatum gracilem puerum fregere molossi.
«Nomine quis?» Graecina rogat. «Lege», fossor ait «sis».
Et simul ostendit lapidem «POMPONIOS hic est
GREKEINOS». Laceris membris inducitur alba
nunc stola: molle suo caput ipsum pondere nutat.
Ille oculis ambit matrem quam saepe vocabat,
et dulcem quaerit, siqua est, hinc inde gemellum.

v. 69. Matth. VII: numquid colligunt de spinis uvam aut de tribulis ficus?
v. 117. Cfr. Ov. Pont. I, VI.
v. 143. Tac. I. 1.: post Iuliam Drusi filiam… interfectam.
v. 165. Ev. Luc. XV.
v. 188. A. A. II, 19 sq.: dabo prodigio… sanguinem et ignem et vaporem fumi… antequam veniat dies Domini magnus…
v. 192. Apoc. VII, 3: signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
v. 203. Apoc. VII, 1: vidi quatuor angelos… tenentes quatuor ventos terrae.
v. 214. Apoc. VII, 9: amicti stolis albis et palmae in manibus eorum.
v. 223. Iuv. III, xi. Arcus autem aquae Marciae.
v. 235. Villam, puto, Lucinae, quam unam eandemque esse atque Graecinam L. B. De Rossi suspicatur. Pomponios autem Grekeinos in inscriptione quadam memoratur, quam vero ad saec. II referunt.
v. 264. Pax et Refrigerium in martyribus supervacuum videbatur.

AGAPE

«Pax, Phoebe mater, tibi». «Pax tibi, Iunia». «Non est
ut dicas cena me pervenisse comesa:
omnes praecessi». «Praecedis iure». «Benigne.
Ut iuvat urbs? ut te vicus turarius? an non
te desiderium Cenchraeae macerat orae?»
«Cur, soror? Interdum me demigrasse negarim,
vocibus ut notis circumsonor. Est, puto, portus
urbs…» «Orbis, Phoebe, terrarum portus. Ut autem
rem geris? ecquidnam facis hoc ex ture lucelli?»
«Sic satis. At nimium quam vos assistitis, ex quo
adveni». «Merito: cum multis adstiteris tu».
Haec sub dicta, fores patefiunt. «Pax tibi, Phoebe».
«Pax tibi, Prisca». «Tibi, pax, mater». «Pax tibi, virgo».
«Plantam respicias in primo flore novellam,»
Prisca ait «Anthusan». »Sic ros, Anthusa, riget te,
et tener insertam distas oleaster olivam!
respondet Phoebe, dulcem complexa puellam.
Vesper erat primasque faces accendere tempus
tandem, namque aestiva diu subluxerat umbra:
emicuit tandem patulis candela fenestris
et tremuit veluti multa lampyride vicus.
Nox subiit dubiis surgentis flatibus Euri
turbida: praetereunt ingentia nubila Romam.
Crevit at in triviis clamorque et turba popelli
lucifugi, surdo flexus atque arcta viarum
murmure fervebant. Resonant, temulenta popinae
cantica, mox raucae subito convicia rixae:
hic et sistra manu quatiunt et cymbala pulsant,
illic audiri frustra lyra trita laborat.
Augur Phryx alibi vocat ad cantamina plebem
vocibus et plausu: pergit Iudaeus ubique
circitor in cophino mercem laudare latentem.
Hunc inter strepitum turaria saepius hiscit
et versae leviter strident in cardine valvae.
Introeunt viduae demissoque ore puellae,
et iuvenes vetulique senes vernaeque loquaces
et servus limis oculis circumspiciens et
diducta tunica faber: hic Syrus, huic caput albae
ora togae texit, valvas cum scalperet ungui:
externi plerique viri, pressisque canentes
per Tuscum vicum Solymorum cantica labris.
Ingressi pacemque ferunt et pace fruuntur.
Oscula dant tacitique sedent. Obmurmurat Eurus
et fremitum Romae fert circumstantis ad aures.
Apponebatur iam Phoebe cena ministra
et varius mensam iam cinxerat ordine coetus:
accedit cunctanter anus. Consurgitur. Adstat
immemor, ut si oculis nihil unum cernat apertis,
et canum caput assidue tremit. «Eiréne soi,
ô Mariám» Phoebe submisse dicit anumque
collocat in medio. Cuncti spectare sedentem.
Illa superciliis et crinibus annuit albis.
Sic nive subtiles arbos circumlita ramos
alto in monte diu micat et concussa tremit vi
iam procul elapsi cum magno murmure venti,
«Illa Deum vivum» cum virgine Prisca susurrat
«vidit, quem tacito cum quaereret inde sepulcro,
audit, NON EST HIC. Ex illo muta nec audit
nec videt: exspectat: nutu vidisse fatetur».
Atque iterum ad mensam sedere modestius, et cum
pauper inops lauto cuidam decederet, iste
«Servus es in Domino, Domini libertus es» inquit:
dixitque Urbanus «Bene mane unde unde profecti
ecce in quadrivio noctu consistimus. Et nox
excipit adversos, dimittit postera fratres
lux». «Atque ipsa quidem» respondet Epaenetus «est nox
insuavis: nubesque volant ventique recursant
et prope nimbus adest…» (Tum vero flamine rauco
pulsa vacillabat longum domus) «Est ita tectum
dulcius, et simul esse iuvat magis, et satis una
tam multos delectat olus cenare patella».
Hic Urbanus: «Olus sed enim contemnis, Apella.
Num male olet?» «Vetitum nobis olet» inquit.
«An ergo esca Dei regnum est?» »Hac vesci carne vetat lex».
«Lege fides Christi potior». «Quin Christus adimplet,
non delet legem». «Comitem, morose, moraris,
atque offendiculum petis ipso ex aggere: quare?»
Ecce viatores communis poenitet escae
et tectum subiisse piget commune. Siletur.
Paulatim nec edunt obtutumque in dape figunt,
ventosque et nimbum quam torva silentia malunt.
«An Iudaeorum Deus est tantummodo? Nonne
et nostri?» Sic alterius serit alter in aure:
«Est, quicumque sibi est bene conscius, ipse sibi lex».
Vox Aquilae tandem compressit clara susurrum:
«Quisquis es, Hebraei seu sanguine, sive Quirites,
dives, inops, liber, posita sive emptus ab hasta,
inter vos, fratres, haec summa est legis, amate!»
Servi consurgunt, hic nudos illitus alba
calce pedes, punctamque gerens hic stigmate frontem,
hic fractus clavis, hic ustus membra flagellis,
attritique manus manicis et compede crura.
Hi mussant queruli, dein vociferantur: «Eundum est.
Exspectat mola: quippe asini vice fungor». «At ipse
sum canis, et servanda mala mihi ianua nocte est:
me religant, ne abeam venari, scilicet, ossa in triviis».
«Fratres, iam vivite. Forsitan altus
a corvis cras frustatim circumferar urbem».
«Forsitan hoc hodie muraenas corpore pascam».
«Quando dies Domini veniet? Mora longa necat nos.
Quando salus? Numquamne Deus pede conteret hostem?
Nondum signa vident homines. Ubi sanguis et ignis
et fumi vapor?» Hanc servi gemuere querelam.
«Nox, fratres, praecessit: adest iam mane diei.
Diffugiunt tenebrae: de somno surgere tempus
exsolvique umbris lucisque accingier armis.
Qui gaudet, qui flet, cur gaudeat et fleat, est vix.
Praeterit hic mundus iamque hoc evanuit aevum».
Haec Aquila, adsensuque anus excipit omnia nutuque
assiduo, visura Deum, quem vidit, et ignem.
Iamque videbatur caelum suffire vapore
ventus ab aurorae crebrescens partibus. Illi
tunc memorant Domini mortem redeuntis, et «O, qui
detrudis reges abiectosque erigis, audi!
da nobis pacem, da te concorditer uti:
appare tandem» convivae voce precantur.
Dein panem Stachys accepitque et fregit adorans:
«Ut grano ex uno succrevit spica sepulto,
haec genuit spicas, spicae fecere maniplum,
hi segetem, convecta autem seges undique panem:
sic de cardinibus terrarum quattuor unum
in regnum populi coeant agapeque fruantur,
Christe, tua». Fracto vescuntur pane, venitque
in mentem panemque Deus vinumque ministrans,
ut natis genitori cum iam discederet, et crux
quadrivio signans ingenti nubila caeli.
Dein Stachys: «Hinc» inquit «Mors immortalia discat.
Adsit, qui sanctus: qui nondum, fiat et adsit.
Gratia descendat, mundusque recedat in auras,
ex tuguri tecto tenuis sub vespere fumus…»
At surrexit anus vocemque erupit anhelam:
«MARAN ATHA». Crepitant flammae, micat ignis, et igni
ignem adflat flammasque furens diverberat Eurus.
«MARAN ATHA» geminat flammis cingentibus amens
et pronis genubus procumbit. Clamor ubique
et fuga. Ventus obit longis ululatibus urbem,
scintillas fumumque ferens, pinguesque tabernas
de taedis pergit deinceps accendere taedas.
Convivaeque ruunt complentque angusta viarum,
et DOMINUS clamant VENIT, et sonat ignis et aestus.
Ac dum praetereunt, meretrices fornice nudae
erumpunt, mixtaeque lupae cum virgine currunt,
clamantesque senex sequitur Iudaeus et urget:
«O desertores corruptoresque, quid ignis
ille sibi, quid regna velint, nunc scimus. Id iste
rex erat adveniens orbi laturus et urbi!
O templi populique faces, non impediet crux
quominus ignem igni… facis est ardere… luatis».
Nil respondebant miseri clivumque petebant
certatim. Clivo iam femina virque potiti
ducebant animam. «Te iam vidisse» vir inquit
«mi videor». «Bene te» respondet femina «novi
et memini. Valuitne Nero compellere tandem
ut vivos ederes homines?» «Locusta! Probe nunc
commemini, crudumque voro, Locusta, ego, rodis
tu». «Nunc ille, puto, felix invenit cum qui
commodius quam nos homines absumeret: ignem».
Namque illinc flammis caelum terramque videbant
misceri mersamque atra caligine Romam.
Interdum vero ruber exardescere fumus
undique scintillans, et acutum stridere ventus.
«Audisne? Haec cithara est» inquit Locusta «Neronis».
Iamque etiam clivum summum confusa tenebat
e latebris agapes patuloque e fornice turba.
Respiciunt rutilam flammis superantibus urbem.
Incensus late vicus spargebat odorem
turis, ut immensam si mactaretur ad aram:
lucebatque focus: propiorque Anthusa Lyciscae
virginea nudam velabat veste sororem.

vv. 1, 5, 10, 11. Paul. ad Rom. XVI, 1 sq. Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
v. 1. id. ib. 7. Salutate… Iuniam.
v. 13. id. ib. XVI, 3. Salutate Priscam.
v. 16. id. ib. XI, 17… tu autem cum oleaster esses, insertus es etc.
v. 50. Paul. ad Rom. XVI, 6. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
v. 62. Paul. ad Cor. I, VII, 22.
vv. 63, 66. id. ad Rom. XVI, 9 et 5.
v. 73. Fuerunt, opinor, u n c t a pingui oluscula lardo.
v. 75 sqq. Vide Paul. Ep. passim, ut ad Rom. XIV, 10 sqq. XVI, 17, III, 29, II, 14.
v. 85. id. ad Rom. XVI, 3. Salutate… Aquilam etc.
v. 88. Paul. ad Rom. XIII, 10: Plenitudo ergo legis est dilectio.
v. 101 sqq. Paul. ad Cor. I, III, 13: Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.
v. 102 sqq. id. ad Rom. XVI, 20: Deus autem pacis conterat Satanam… XIII, 11 sq. hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus… Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis…
v. 104 sq. A. A. II, 19 sq.: dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi… antequam veniat dies Domini…
v. 108 sq. Paul. ad Cor. 1, VII, 29 sqq.: Tempus breve est…. qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes… praeterit enim figura huius mundi.
v. 118. Paul. ad Rom. XVI, 9… Stachyn dilectum meum.
v. 128 sqq. Nonnulla hic et supra – vv. 119 sqq. – sumpsi ex Doctrina Apost. sqq. ut illud Maràn athá, Dominus venit.
v. 154 sq. Cfr. Suet. Nero, 37.

PAEDAGOGIUM

Forte Palatinae pueris ludentibus aedes
fervebant. Princeps aberat Pius urbe Severus
cum tandem muro Pictos arceret et armis.
Multus at ipsius procul in penetralibus aulae
obses alebatur deductosque undique Romam
libera servabat teneros custodia reges.
Litterulas ibi discebant ferulamque piumque
Vergilium, et nitidae nudabant membra palaestrae:
et nucibus locus et discis, et tempus erat, cum
iret in occiduos radio trochus incitus orbes.
Obliti patriae, nebulis seu fumida late
sive oriente ferax illis sub sole iacebat,
ludebant pueri: follem mittebat Hiberus,
excipiebat Arabs; nucibus quae struxerat Afer,
collabebantur iactu castella Britanni.
Hinc iocus et parvae magno cum murmure rixae.
Ut cum deiectus subitis de nubibus imber
diversas oppressit aves et adegit in unum:
omnigenae coeunt in densum frondibus hortum
aut nemus impluvii, et tacitae, dum detonet, una
sub foliis latitant, ubi nescit passer alaudam
iuxta tendentem necnon acalanthida parus:
vix autem coepit per destillantia circum
omnia ramorum splendescere versicolor sol,
altera iam plaudit, iam pipilat altera, mussant,
pileolum de fronde rubens haec exserit, atrum
illa galericulum, dein ludunt, en micat alis
omne nemus variisque sonant concentibus aedes.
«Heus tu (crine nigrum rutilus puer ipse capillo
increpitat puerum) Syre vel Chaldaee vel…» «Est mi
nomen Alexameno». «Curto succede trigoni
tertius». «Hos immo versus ediscere malim
TU REGERE IMPERIO, qui mox proferre iubebor».
Constitit in verbo cum iam secretus abiret
multiplici rapta membrana. «Linque libellum
hunc sordescentem tineis atque excipe nostram
rite pilam». «Tiro, Karei, prorsus in isto
sum lusu». «LUSUS, sapiens ait ille, MAGISTER
OPTIMUS». «USUS id est, teneo si verba monentis».
Ambo riserunt: hic lenius, omnia quippe
discolor et faciem vocemque et membra sodali,
exilis glaucaque genas suffusus oliva.
Qui tunc arridens: «Alias colludere certem:
nunc sine: nam crebro stomachatur grammaticus, quod
in latiis verbis tamquam peregrinus oberrem».
«Nonne loqui graece, velut est qui cretus Athenis,
me iubet Oceani maris ipso in litore natum?
At lavet Aethiopes putidus sine graeculus. Adsis».
«Ignosces mihi tu: cupio voluisse videri».
«Quid? Nonne in graecis peccamus vocibus ipsi
saepius ac iam tu, puer ambitiose, latinis?»
«Non ita, pace tua: quin me sic corripit, ut iam
me pigeat dare verba seni». «Palparis asello,
ne feriat». «Non sic, qui possit iure, vocat nos
praeceptor». «Tortor potius sine fraude vocandus».
«Quin pius est». «Si te mala crux iuvat, utere porro».
«Quid loqueris?» «Sunt quos et crux delectat». «Ain tu?»
«Restat ut et turpem pecudem venereris, ut isti
fossores, panem qui mixtum sanguine rodunt.
Nam quid secedis? quid muttis usque? quid arces
et fugis aequales? utne, hoc sed credere nolo
ridiculo cuidam, dicas sua carmina Christo?»
Inde pilam versans dextra laevaque «Quid?» inquit:
«ludis?» Alexamenos nihil his respondet, at oris
iam velox aquilum lambebat fiamma colorem:
iamque hiat et resilit. Madefiunt lumina fletu:
obvertit faciem. Tum quam Kareius habebat
in manibus, libravit agens multaque pilam vi
impegit puero: subitoque exarsit in iram
laesus Alexamenos: qui Gallum mole valentem
assultu petit, e viridi velut exsilit ulva
Euphratis patrii subtili corpore pardus.
Inceptam saeva sed pugnam voce diremit
obvius et ferula custos, Gallumque rebellem
arripuit, sanctum puerum qui laeserat ultro,
atque in contiguum foribus conclave reclusis,
impulit increpitans obluctantemque coegit.
Hic pugnoque fores terramque diu pede tundit,
et lacerare genas et rufum scindere crinem
pergit, et absenti dirus modo multa minatur
vociferans, modo submissim suspirat inultus,
alteriusque odio se rursum plectit et odit:
donec inexpleto singultu pectora ducens
in graphio tacitus, quod ibi pede presserat, haeret.
En graphium rapit, en paries inscribitur asper.
Crux oritur duplici de muri vulnere: corpus
humanum cubitis suffigitur in cruce late
explicitis, transversa pedes at linea fulcit.
Tum fixi est hominis cervix asinina caputque
auritum. Iam non scribentis lumina turgent.
Dein facit adstantem pecudique in stipite fixae
oscula praebentem puerum seu thura sinistra.
Iam non singultit Kareius. «Quis neget» inquit
«hunc ipsum puerum purum putumque videri?
Sed ne quis dubitet, iuvat ipsum scalpere nomen.
Utar, ut in graeco, graecis verbisque notisque.
Non, licet exciderit, mendum venabitur auceps
hic unum quodvis». Tunc tristi nube solutus
scribit ALEXAMENOS SEBETE THEON, et sibi plaudit.
At vergente die, cum longius omne sonaret
murmur, et ipse magis solum sentiret in umbris
se puer, en abeunt quae riserat omnia quaeque
fleverat, ira cadit, linquunt mala gaudia mentem.
Quidquid erat nuper, nihil est: effluxit: at adsunt
quae procul atque olim, nec iam reditura, fuerunt.
It iussus cubitum. Notos torus excipit artus.
Emicat extremum lychnus. Vix ordine vidit
incertos circum tenebris et nocte grabatos.
Obruerat pridem consortia corpora somnus,
et levis implebat puerorum spiritus aulam.
Ipsi nulla quies, et menti multa recurrunt.
O pater! o genetrix! o nigra consita quercu
tellus et sparsum cani maris aequor alutis!
Omne ibi permissum, nisi quod pater ipse vetaret:
verbera quae, mater, nolles avertere, nulla.
Quos ubi nunc putet esse? quid omnia vivere passos?
aut quibus in latebris aut qua tellure sepultos?
Nil praeter maerere datur, modo corde tenus: nil
tam multos prodest socios habuisse doloris.
Dum vigil haec secum meditatur, forte sodalem
sensit adhuc alium prope se vigilare, moveri.
Auscultat. Lecto sensim delabitur ille,
tangit humum genibus, tenebris si credere par est.
Noscit Alexamenon Kareius. «Quid dolet?» inquit
«quemve deum videt in tenebris? quid poscit et orat?»
«O PATER» ille infit tenui proferre susurro
«QUI CAELOS HABITAS». Nox cetera sorbet, et aurem
confuso feriunt intentam murmure verba.
Tandem Kareius soppressa voce: «Mihi tu
ignoscas, precor». Attonitus respondet: «Et ipse,
Karei, vigilas?» «Frustra dormire laboro».
«Hoc, ignosce, mea tibi culpa contigit». «Immo
ultro ego te laesi». «Debebam ferre sodalem
atque aliquam misero veniam dare. Num dabit alter,
si mihi tu, frater, tibi si miser ipse negaro?
Cura tibi sensus ipsis in lusibus angit
tristior». «En unquam patriam dulcemque revisam
matrem? Nam carum despero posse parentem.
Ex quo sum miser heu nimis et nimis improbus idem».
Haec fatus lacrimas fundit Kareius, et umbram
praetentat, dextram dextrae iuncturus amicam.
Surgit Alexamenos maestoque dat oscula maestus,
et gaudent lacrimis socioque dolore fruuntur.
Circumstat nox alta silens tenebraeque soporae.
Interdum sonat in somnis hinc fletus et illinc
alterius balbis subito querimonia verbis.
Kareius «Cur» inquit «ego te saepius ira
excrucior?» «Frater, quia sum minus ipse miser te»
inquit Alexamenos. «Quid? tu non exul item? non
orbus item patre, matre pia? non solus et exspes?
Aut tibi compertum est aliqui superesse parentes?»
«Compertum nihil est». «Ergo?» «Sed mater eunti
constituit mihi fida locum quo visere rursus
complectique iterum decreto tempore possem».
«Quemne locum?» «Caelum». «Quis erit tibi dux?» «Deus». «Illen
a quo poscebas aliquid modo, nec mihi prorsus
nec tibi conspectus?» «Videt ambos ille». «Putemne
Theutaten quandoque ducem per opaca viarum
affore?» «Quin Deus hoc Deus uno nomine nobis».
«Morte quidem potior?» «Iam desiit esse sui mors:
servit, et ipsa domum nos quandocumque reducet».
«Cur haec ore diu pressisti magna, sodalis?»
«Extremum complexa tenens in litore mater
abiurare nihil, nihil ultro prodere iussit».
«Nescioquae misero solatia maesta dedisti.
Nunc somnum capiam. Nemo mihi carior est te.
Obdormi». «Frater, tranquilla in pace quiescas».
Coepit uterque puer placide dormire: diuque
conticuere: levi cum Gallus voce: «Quid» inquit
«saepe vocas fratrem?» «Deus est pater omnibus unus».
«Qui caelos habitat Deus?» «Et quo rege resurgas
et vivas demum». «Et liceat mihi visere matrem».
Praetor Alexamenon, pueris adstantibus, ad se
mane vocat. «Sapiens» inquit «frugique videris
esse puer, quamquam scimus rumore vago te
iampridem laedi. Rumor percrebuit: ipse
nunc paries loquitur. Te rodunt, optime, Christo
addictum, pecudique pium dare thura». «Quid» inquit
«cum pecude est commune pio?» «Neque cum cruce, opinor.
Crux linquenda malis latronibus et fugitivis
illa. Crucem corvi venerentur iure. Tacesne?
Sed ne plura, puer, domino nostroque tuoque
cognomen scis esse Pio nomenque Severo.
Iam Christo maledic». «Benedico». «Pessime, legem
nosti». «Lex Christus, dominus Deus est mihi». «Castis
a pueris discede. Veni. Mihi salvus erit grex.
Decedas cum peste tua dum pestifer unus».
«Falleris: ecce alium» exclamat Kareius, et offert
se fratri, iunctaque manu comitatur euntem.

FANUM APOLLINIS

Putre senescebat deserto in litore fanum.
Semirutae stabant hedera cingente columnae,
muscus humi triglyphos circum lateresque linebat,
iamque ipsum limen tenues effuderat herbas,
et rubus implerat multa propagine lucum.
Aeditumus morti servabat proximus aedem
iam collabentem, veteres vetus ipse ruinas.
At cellae in medio, taciti velut immemor aevi,
arboris haerebat trunco modo puber Apollo.
Iamdudum priscis aberant sua numina templis,
templaque corruerant: terra caeloque repulsi
daemones errabant, ventis et nubibus acti:
deseruere Lares vicos et compita: passim
deflebant fontes summisso murmure nymphas.
Unus in occulto fani iuvenalis Apollo
stabat agens aliud, subrepentique lacertae
insidiabatur. Suspendit dextra sagittam:
ipse silet: sese iamiamque lacerta deo dat.
Dum cellam scopis verrit bene mane sacerdos
et puero non nulla loquax edisserit ex re
marmoreo… clari florebat lumine solis
vividus… ecce fores paulum crepuere. “Quid?” inquit
aeditumus “sonitum fecisse fores rear? Immo
trabs fecit rimam, nisi si levis exsiluit mus”.
Mox cum securus deverrere pergeret aedem,
pultatum est iterum. «Quis me vult?» inquit, et anceps
apportans laeva scopas processit in aulam
excussitque seram. Tum putres dextera valvas
adduxit molita diu. Caprarius extra
limen erat peramque humeris suspensus et utrem,
haerebatque pedo connexis cruribus haedus.
«Salvos sis» inquit. «Salve» respondet. «Oportet
hoc fanum, ut quidam monstravit, Apollinis esse».
«Est, vel potius fuit: hinc, reor, in tua pascua longe est».
Explicitos pastor digitos intendit in auras,
et per caeruleum circumtulit Apenninum.
Olli abscondebat caulas mons concolor aethrae.
«Quid cessas» inquit «divinam qui faciat rem
huc unum quemvis arcessere? Iam satis haedus
illisit laxum tergo caput. Estne sacerdos
intus?» «Apud te adest». «Facis ergo munditias,
qui idem sacra facis?» «Facio». «Miseranter». «Oportet
quicquid di dant, ferre». «Senex, audire domi me
dicentem memini proavum… Bene cascus et idem
durus erat, quernus, minime cariosus… Is autem
in caulis super hoc dicebat Apolline multa.
“Hunc semel in vita, quae res bene vortat, adite:
nam valet et pollet morbos difendere visos
invisosque, luemque averruncare necemque,
atque bonam dare pastori pecubusque salutem”.
Haec avus et pater et patruus neglexit: at ipsi
nulli sunt, nosmet reliqui, nati pecus uxor,
vix vitam colimus. Scabies nunc temptat oves, nunc
intereunt oppressa gelu mihi pabula, pupus
aegrotat, resonant ululatus nocte luporum:
neglectus nobis suscenset pastor Apollo.
Quare in mente dapem hanc est pollucere deo, si
iam parcat faveatque mihi deus, hac dape mactus».
Dixerat, exanimemque revinctis cruribus haedum
deposuit. «Quamquam vereor ne non satis aequus
ipsi sit tibi, care senex, ita sunt inopes hic
res nudaeque:» simul secum haec muttivit, «Agisne hoc,
pater?» inquit «opus nunc est popa». Scalpere frontem
aeditumus digito, dein rispondere: «Quid haedo
est opus? A cultris refugit genetivus Apollo.
Cur non in luco verbenas, pastor, euntes
tollimus? Est illic herbaeque et frondis abunde».
Monstrabat lucum: stratum demisit in haedum
mox oculos. «Quin solvis?» ait: «quam fune secatur!
quam distorquetur! Sane sitis enecat aegrum
consumitque fames. Est fons ibi dulcis aquae, sunt
et rubus et ruscum. Vesci sine fraude licebit,
quamvis in luco, summosque arrodere sentes».
Haud mora: reptabant intra penetralia luci
umbriferi, tremulis cum matutinus ab umbris
sol viridaretur. Fungos humus acris olebat
et frondes lapsas et lapsi temporis annos.
Nil exaudiri, nisi quem, cum tunderet ornum,
ediderat sonitum percusso cortice picus.
Ibant per sacram tacita formidine silvam,
nunc excerpentes de lauro germen odora,
nunc de rore maris. Tum, si qui natus in umbra
flosculus extulerat laetum caput, ecce legebant
vincas pervincas et purpureas cyclaminos.
Pone trahebat humo torpentia cruscula sospes
haedulus, hic mordens paliuros, hic piger herbas
de genibus circum tondens: paulumque moratus
sectabatur erum cum perpetuo vagitu.
Hinc redeunt ambo florem frondemque ferentes
ad cellam: premit aeditumi vestigia pastor.
Cominus insidias etiam faciebat Apollo
bestiolae. Levis intus erat maris aestus anheli.
Spiranti pectus puero salit: ecce sub ictu est!
iamque hiat: et rosea pubescere luce videtur
solis et aeterno suffundi sanguine corpus.
Restitit upilio: quem sic affatur in ipso
limine cunctantem summissa voce sacerdos:
«Ne metuas: puer est deus, idem et pastor et is, quem
puris exoret verbenis et prece pastor.
Quicquid enim tibi subrepsit domuique gregique
advorsi vel pervorsi, viden? esse lacertam
istam crede mibi, quam mox fixurus Apollo est.
Nunc, quod sit faustum fortunatumque, favete,
quisquis ades, linguis…» Tum vox audita: «Quis istic
vivit adhuc? Lemuresne putem sagasque morari
hic ad daemonicam, vivis procul omnibus, aram?»
Cum multis aderat populi primoribus ipse
consul ab oppidulo, steteruntque in limine cellae
attoniti. Tutae catulos ubi ludere vulpis
censuerant, en semiruta securus in aede
lumine florebat iocundi solis Apollo.
Semifer hinc tectus caprino vellere faunus
astabat, pius hinc canenti crine sacerdos:
ambo, purpureis onerata floribus ara,
pergebant herbas et olentes tendere lauros.
«Acti, vivis adhuc et spiras? Estne sepulcri
exitus, ac larvis das flores umbra? Sed umbram
ipse facis, viso palles me consule: vivis.
Immo sacrilegis audes operam dare sacris,
fictilium sero cultor, pagane, deorum.
Tempus erat, cives, istuc adducere nunc, qui
haec stabili petrae sacraret rudera Christo.
Presbyter, accedas! Antistes daemonis, exi!»
Dixerat: obstupuitque senex, et pulsus abibat
et solus secum sacris errabat in umbris
horrentis nemoris. Nemus autem reddere voces
argutas avium, domino veniente, Novi quid?
et balare sagax auditis passibus haedus.
Ille nihil: sed mentis inops huc fertur et illuc,
donec in assueto deprendit limine cellae
ipsum se stantem. Nemo non cesserat. Unus
tantum erat, aeternis in lusibus omnis, Apollo,
cellaque proiectis foliis sordebat, et auras
sufflerant dulci florum marcore corollae.
Progressus loquitur pius ultima verba sacerdos:
«Mi deus, ecce abeo, tibi quem servire vides iam
a pueris: sed nunc senior discedere cogor
iamque mori sine te. Quin te male malleus ipsum
mulcabit, scindent cunei tibi corpus, Apollo!
Cur? Nec es informis, nec sunt haec obsita turpi
membra situ. Puer es, mirum quam pulcher, Apollo!
Vi te detrudent solio, te limine templi
pellent, dum ludis nec quemquam laedis: at ultro
te scalpris laedent, tibi findent ora dolabris
dein te defodient et condent monte sub alto,
nequiquam! Tu nempe micas ex aethere summo,
cor caeli, tu res aeterno sanguine nutris:
mens mundi, mentes ex te diffundis, ab igni
utpote inextincto quae dissiliunt scintillae:
astra puer cogis, claudis vaga sidera pastor,
atque infinitum spatiaris per nemus, o Sol!»
Ingressus tacito cellam pede presbyter audit
haec tacitus, tandemque: «Senex, Deus est bonus» inquit
«pastor, qui bene novit oves, qui diligit aequus,
qui redimit, qui servat…» «Ais, peregrine, quod aio».
«Immo alia». His dictis ambo siluere: sed alter
alterius vultum et rugas lustrabat, et albam
demirabantur nimis ampla fronte senectam.
Mox alter graviter suspirans incipit: «Acti!
effigiem pueri, ceu subter nubila lunam,
invenio… quam longa brevi dilabitur aetas…
te puerum video, puer et comes addor eunti
ad ludum: loculi crepitanti audimus eundem
grammaticum: mihi das usum, si forte, libelli,
ipse tibi cerae: quid dicam, subicis: afflo,
quid recites: unaque die vergente redimus,
et mea te, tua me matercula blanda priorem
stans in vestibulo compellat nomine, quod nunc
ex animo fluxo nomen tibi decidit…» «Heron!»
exclamatque senex amplexaturque sodalem.
Desuper implexis senibus puer imminet, una
in re defixus nec eos e marmore curat.
At quasi per nebulam lacrimis manantibus illum
aeditumus videt ac maerens affatur amicum:
«Heron, ergo ideo tu post oblivia rerum
longa redis, ut sit qui nos expellat ab aris
divineque deum meritum deturbet avorum?»
Squalorem maestis oculis maciemque loquentis
Heron et sensim fissi laquearia tecti
respicit et recta cedentes sede columnas.
«Nonne deos» inquit «credis SECURUM AGERE AEVUM?
Hoc memini nobis illum dictare magistrum.
“Ex usu vitae est” suevit quoque dicere “credi
res hominum curare deos…”» Hic Actius: «ALME
SOL, idem docuit servantes pollicis ictum
dicere: tum iuvit cantu mulcere deum, qui
et celat promitque diem, qui nascitur idem
atque alius, qui cuncta regit, quem floribus herbis
arboribus vestita patrem cognoscere risu
gaudet terra potens, gelidi quem murmure fontes
atque amnes atque alterno mare concinit aestu.
Nos, quibus est melius nihil, omni ex parte beati,
nos homines Solem merito privamus honore?»
Dixerat haec tremulis labris, et macra rigabat
ora senex lacrimis. «O felix semper homulli»
hic Heron «genus» inquit. «Habent, reor, istud
ab ipsis flebilibus cunis ad ineluctabile letum.
Heu! cur insolitos vobis placet usque beatis
vestigare deos? Ascitis undique cunctis,
cur etiam sacras IGNOTO ponitis aras?
Ignotus vere Deus est, qui sospitat unus,
qui reficit recreatque bonus, qui morte redemit.
Nam frangit labor et dolor, et nos decipit error
et post assiduos luctus inamoena manet mors.
Heu! scelus antiquum luimus, vitamque venenat
serpens ille vetus, moritur qui vulnere Christi!»
Haec Heron, supplex cui blanda voce sacerdos:
«Aspice, sis, puerum. Deus est, mihi crede,… videri.
Hic quoque serpentem figit. Quin hunc sinis aede
hic gaudere sua?… Quivis satis angulus huic est.
Incolumem puerum mutato nomine serva,
aut latebris, Heron, si mavis, occule, si quid
tunc te dilexi puerum puer…» Haesitat Heron,
annuit. At magno ruit ingens turba tumultu,
deiciunt statuam, diffringunt, fragmina raptant,
dein scopulum scandunt. Praeceps idolon in undas
mittitur, atque haustum placido tegit aequore pontus.
Mobilis ut primum discessit turba, sacerdos
ascendit scopulum. Directi lumine solis
fulgebat tremulum late mare. Despicit exspes
in litus: stantem videt ipso in limine templi
semiferum faunum venerabundumque subire
tecta Dei. Radios roseis subtraxit ab undis
Sol: oculi Solem tum prospexere cadentem
postremo. Mare paulatim nigrescit, aguntque
nocturnae rauco cum murmure daemonas aurae.
Tum fanum lychnis splendet pendentibus et nox
victa micat flammis: adque aures pervenit hymnus:
«Tu lux vera oculis, tu maior sole, diem qui
restituis de nocte novum, tu, dux bone, Christe…»
Deinde silet fanum nigraque absconditur umbra,
et tacitum lapsu percurrunt sidera caelum.
Quaerentis matrem balatus tum tremere haedi…

POST OCCASUM URBIS

I

SOLITUDO

Terruerat tota gothicarum nocte tubarum
capta Romanos iteratus clangor in urbe.
«Venit» cantabat Totilae fera buccina regis
«illa diu ventura dies: exite, Quirites».
Hinc caeco pressoque viae trepidare tumultu,
et nox misceri leviter stridentibus umbris.
Barbarus his passim stans in caligine sola
in speculis apparet eques, nec deinde movetur
excubitor, tacitusque sinit discorrere larvas:
tollit equus ponitque pedem iamque excavat urbem.
«Donec nocte licet, lemures discurrite: tantum
ne quem vicatim deprendat prima vagum lux!»
Ut lux prima data, est, equitum simul undique turmae
erumpunt: mutam diverberat ungula Romam.
In nebulis letum surgens aurora ferebat.
Tum trepidi serique fugae per compita certis
occurrunt frameis, sub equisque in sanguine morti
luctantur. Vacuas aedes atque atria lustrant
sola Gothi praedamque petunt miserisque potiti
exuviis stragem faciunt et nuda relinquunt
et secum extremam meditantia tecta ruinam.
At Totilae regi subeunti moenia visus
exsultantis equi frenum comprendere daemon:
«Rex» ait «agnoscis? Vobis dux usque viarum
bellorumque fui, navesque et plaustra regebam.
Ille ego sum daemon Alarico saepe molestus
cum nocturnus “Abi: delenda est Roma” monerem,
Huc illum traxi. Minus autem deinde iubenti
paruit, haud ausus Romam comburere Baltha.
Tu stirpes excide memor, ne pullulet ilex:
invisam dele divinis Ansibus urbem:
urbem da flammae: solus valet ignis ad hydram».
Dixit: equus vero freni nunc compos et oris
prosiluit. Tum rex igni circumdabat urbem,
cum subito monachus fixo gravis indice venit
in mentem: «Romam rex excisure, memento:
tu non excides. Urbem sine dira fatigent
fulgura, tempestas labefactet, proluat imber,
excutiat tellus indignis motibus ipsa:
in semet sensim Romam marcescere certum est».
Haec recolens «Marcescat» ait, facibusque pepercit.
Postquam direptaeque domus avectaque gaza est,
hinc illincque Gothi pergunt, qua buccina ducit,
Romanumque forum galeis nutantibus implent.
Barbaricae rumpunt diuturna silentia voces.
Agnoscit Via Sacra pedes resonatque requirens
insoliti tauros et equos currumque triumphi.
Oblitum e somnis expergefacta requirunt
templa sacerdotem. Turbae clamore resultat
et veteres tigres hiat immemor Amphitheatrum.
Stipat flava gradus templorum turba basesque
unde altae statuae longo post tempore sensim
corruerant: sunt qui prolapsis lentius ipsis
insideant: alii galeas et scuta sub aede
suspendunt scabris transennis. Intima sordet
cella silens: Vestae restinctus desiit ignis
translucere foras. Conventum celsa frequentem
mirantur procul ignotae Capitolia plebis.
Saturni iuxta fanum lapis illitus auro
tunc fuit, unde vias emisit Roma per orbem
terrarum, saxo stratas et dura sonantes.
Septenae quater inde viae simul omne ruebant
in spatium, et primum tacitis utrimque sepulcris
et tumulis suberant et funereis cyparissis:
dein recta virides agros et sola locorum
findebant, scalpris excisas ordine rupes
silvarumque novo violata silentia ferro,
et rapida aeterno superabant flumina ponte
et dedignatas submissis flexibus Alpes.
Has caligae trivere graves canthique rotarum
atque in mundanos laturae signa cohortes.
Illic, unde olim vi prorupere viae, ceu
tela sagittari magni tendentis in orbem
arcum fatalem, tum saxo rex Gothus aureo
applicitus, «Vindex» inquit «Deus exstitit ultorque:
urbem, qui vicit, delebit funditus idem.
Esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum!»
Dein timidos squalens accepit curia patres:
rex vocat. Extremus Romae fuit ille senatus.
Pleraque quaerebant hominem subsellia frustra.
Magna levi tantum tritu pedis aula sonabat.
Patres conscriptos exceperat angulus omnes
unus: oves ut si sonitus percussit et ictus,
extrema stabuli tacitae densentur in umbra
aspectantque diu. Tum rex haec rettulit: «Urbem
vestro more, patres, possum delere, solumque
linquere pascendum gregibus, quibus inflet avenam
assidens aris et ruderibus muscosis
upilio secum citra pomoeria solus:
vos autem dare iure neci: ius sanguinis est mi,
ius habeo gladii. Non utar. Vos ego servos
abducam populumque omnem, quicumque supersunt,
et linquam ventis et tempestatibus urbem».
Dixerat. «Ite: nihil iam te, Romane, moramur».
Interea paucos tutis exire latebris
et geticas sufferre minas cogebat egestas,
matres et pueros et inani flore puellas.
Tum quae divitiis inopes iuvisset et aegros,
panis egens erravit anus: quam protinus hostes
monstrabant digito dicentes unus et alter:
«Rusticiana! Viri luat impia facta Boëthi.
Quin Amalis infesta diu fuit ipsa, nec umquam
desiit, ausa etiam regis detrudere signum…»
Haec Halmal quidam, cui Vuldulf: «O bona mater,
cui geminus gemino dependet ab ubere consul!
En, haec illa potens opibus geminaque beata
prole, viri felix olim, divo patre Roma est!»
«Quaeritat orba cibum frustra quae nutriit omnes».
Tandem rex omnes iam discessurus abegit
ut pecudes: dein plaustra vias trivere sonantes
praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes,
et victor procul auratis evanuit armis.
Desertam magno Romam sub sole relinquit.
Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans
tarda luce tholos et proceros obeliscos:
frustraque exoriens e somno suscitat idem.
Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae,
aut si quid crepitant vento claudente fenestrae.
Nulla nisi errantum triviis queribunda canum vox:
qui postquam gemitu resonant monumenta sub urbem
assiduo, vulpes catulos educit et ambit
templa fori, statuas et grandes cauta columnas.
Multus Aventino descendit vertice vultur.
Est quod edant. Urbi renovant natale iacenti
augurium. Plectunt imbres caecaeque procellae
defunctamque urit flammanti fulgure caelum.
Mox ver advenit. Tunc autem effundere coepit
nulli conspectos e muto Roma sepulcro
atque ex maceriis udis plateisque viisque
tectisque et fracto templorum limine flores,
audierat quae divino dea nomine Flora.

II

SANCTUS THEODORUS

Aegra Palatinum scandit muliercula montem.
Sane quam longe venit: ut quae genua trahat vix
et plantas vix tollat humo puerumque gementem
saepius ex ulna subsistens mutet in ulnam,
nec cessat mulcere manu nec dicere, Lalla,
dum puer infantem mittens quandoque querelam
gestit brachiolis et cruscula flaccida motat.
«Desine flere, puer: tandem pervenimus: hic iam
has tibi rite deus faciet lactescere mammas.
Ille ferae potuit, poteris tu sugere matris».
Haec dicens reptat, multiisque per omnia caespes
obicitur pedibus late frondentis acanthi,
atque oblita sui caecis de stirpibus arbos.
Et lapidis fragmenta iacent in sentibus albi
lapsaque subrident scolymis capitella severis.
Instant semiruti muscoso fornice muri
herbaque de rimis quatitur vitriaria vento,
pendula ut a tuguri sordenti scruta fenestra.
Hic pictos in calce deos iam diluit imber
hic male fixa truces scindunt aulaea procellae.
Haec dum miratur mulier velut antra gigantum
qui iam rixati, disiectis undique saxis,
nunc absint procul atque errent loca nota perosi,
ecce vagum circa praesentit turis odorem
in dumis et adhuc halantem prospicit aedem.
Intra vestibulum templi sedet ipse rotundi
aedituus, qui servat iners modo nubila caeli,
tum rauco molem cingentes agmine corvos.
Huic propior, sedans querulum paulisper alumnum,
«Nonne, senex,» inquit «divus mihi Romulus hic est?»
Haec dum fatur, oves balatu saxa Palati
ingressae resonant. Veterum monimenta virorum
persultant, intrantque ignota cavaedia vaccae:
diruta vescuntur velantibus oppida culmis.
Despicit, et vacuo corvos sinit aere custos:
«Sitne aliqui sanctus, quem dicis, Romulus, an non,
scit, cum Gregorius sciat omnia, papa: ego nullum
esse putem. Sancti Theodori martyris aedes
hae. Magnae magnum fuit olim trans mare fanum
infernae matris, peperit quae daemonas omnes.
Nudaque prostabant medioque idola sedentem
centum cingebant, dederat quibus ubera centum.
Hic matrem et natos facibus delevit et aedes.
Miles erat, bellique potens occiderat hostes
innumeros. Rapitur tamen in ius. Ungula sulcat
impavidum. Ferro discerpunt. Denique vivum
comburunt. Igni fertur sublimis in auras,
nec fuit in terris post id Theodorus, at aevum
iam cum caelicolis, ut fas est credere, degit.
Hunc tu, siquid eges, est exorabilis, ora».
At fixis oculis labentia verba tuetur
femina, nec quidquam deinceps intellegit. Ipse
collo dependens puer auscultare videtur.
«Verum aliud quaero, quod me iuvet, optime, fanum.
Febricula nam detineor, mihi nec satis est iam
lactis quo meus hic passerculus aeger alatur.
Sed dicuntur opem nutrici ferre gemelli,
siqua petat templum perfectis rite sacris». «Hem!
Haud longe, qui te paganam dixerit, erret…»
«Re vera colimus non tam procul Anxure pagum…»
«Anxure? Quid? “ Tarracinam sunt qui vocitent». «Hem!
Esse ibi iudaeos epulisque accumbere festis
compereram: veterum cultores esse deorum,
non rebar». Secum haec, mox clara voce: «Quibusnam
istud» ait «signis poteris cognoscere templum?»
«Esse lupam perhibent quae praebeat ubera binis
mammarum pueris. Est autem Romulus horum
alter qui semper mansuram condidit urbem…»
«Urbem mansuram, mulier, circumspice semper!»
Sic ait intenditque manus et rudera monstrat
hinc illinc prolapsa solo statuasque iacentes,
tum lapidum scabiem, tum saxa virentia musco,
tum putres, hederis fretos cingentibus, arcus.
Ignarum plane rerum tegit omnia gramen
et grex aeternam passim depascitur urbem.
«Haec olim quondam, mulier pagana, fuerunt.
Roma fuit. Quaerisne lupam? Deiecimus. Hic, hic
praebebat mammas idolon turpe gemellis
daemonibus. Proprio fera nunc latet illa sub antro.
Iamque abeas lateasque tuo procul abdita pago.
Imperat hic Christus, nec cuiquam iam locus est, qui
divinos praestare lupae contendat honores».
Arcano mulier perculsa timore recessit
et silvam petiit desolatasque ruinas,
nec clara perpessa die descendere clivo
usque pererravit Romae deserta Quadratae.
Saepe illam truncae pavidam texere columnae,
saepe etiam paries ventosae dirutus aulae,
inque lithostroto quaesivit lassa quietem,
cum prope lucifugas audiret stridere mures,
et terrens veterem putrido sub cortice picum
in luco sacra decerpsit ab arbore bacas:
mulcebatque simul puerum gremioque fovebat
plorantem minus ac minus. Et sic vespera facta est.
Tum, quoniam turbae sonitus scandentis ad aures
venerata et variae voces anuumque susurrus,
aufugit, frustraque rubus prohibebat, in antrum,
seditque et sensim scruposis tuta latebris
exseruit mammam puerique os ubere clausit.
Hinc umbra mater tacita circumdata cantum
audiit. Edebat Theodori ecclesia mixtum
organicis cantum bombis et turis odore.
Sub primas aderant tenebras Agnumque canebant,
terras rore feras pacantem sanguinis Agnum.
Suspexit mater, puerum dum lactat, et ipsi
instantem capiti sublustri vidit in umbra,
obductam filicum pennis viridique capillo,
formam muta lupae. Natali stabat in antro
firmiter, et pueros proiectos mutis alebat
ad Romam paulum flexa cervice futuram.

III

PALLAS*

Effodiunt homines deserti saxa Palati
noctu latrones. Monachus fossoribus index:
«Haec urbi sedes: hanc primam muniit arcem
Romulus: hae magnae surgebant ditibus aedes
Augustis: habet haec thesauros terra sepultos».
Sic memorat quandoque senex, lapidique latrones
ingenti rastris durisque ligonibus instant.
Ictibus umbra sonat surdis, raucumque laborem
intimus arcani montis secessus anhelat.
At labefactatus ferrato vecte lapis iam
corruit, atque aperit vasto simul ore cavernam.
Ardebat penitus tranquillo lumine lampas.
Attoniti gressum reprimunt vocemque latrones,
et monstrant monacho nec quit sibi credere quisquam
prorsus inextinctam sub terris vivere flammam.
Cum vero quasdam gemmas fulgere viderent
aut aliquod radiis ardentis lampadis aurum,
vicit amor praedae: tardeque et multa locuti,
sublucens intrant furtivis passibus antrum,
atque intus magnum cernunt heroa iacentem.
Olli ingens positum variatis corpus in armis
ignotumque hirta galea caput. Omnia secum
attulerat, praeter gladium, nec balteus auro
et crebris fulgens cingebat pectora bullis:
ast hiat immani confossum vulnere pectus.
Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis
et priscum lustrat constanti lumine vulnus.
«Iste» senex sacra tactus formidine «Pallas
sane est» exclamat «cecidit qui cuspide Turni.
Primus hic ob pulchram, nec erat tum condita, Romam
mortuus est pugnans in primo flore iuventae.
Heu quantus grandi rediit dolor ille parenti!
Rex fuit, et collem hunc, in quo consistimus, ipsum
obtinuit: sed erat filicum casa tecta maniplis
regia tum sedes. Non hic tum fana nec aedes
exstructae saxis ad candida sidera caeli:
at silvae virides, at pascua laeta: bovesque
errabant circum mugitibus antra cientes:
regi autem comites gemini de more canes, qui
lactis et saltu redeunti et voce praeirent:
pellibus effultus lectus foliisque caducis:
esse diem, saliens agresti culmine passer
garrulaque a tignis propius cantabat hirundo».
Nimirum cantus iam matutinus ad aures
a putribus muris interruptisque columnis
venit: hirundinibus leviter sonuere ruinae
suspensique nigris capitellis ordine nidi.
Namque oras imi circum pallescere caeli
et languere simul tenebras et sidera cernunt.
Apparent dumi tremulaeque cacumina silvae,
et summae pinus auroque et luce vaporant:
ut cum Pallantem viridanti in stramine quondam
mille viri positum sub quernis frondibus ibant
portantes, et longa locos findebat agrestes
flammarum series radians dumeta favillis.
«At quando haec igitur» rogat unus «prisca fuerunt?»
«O nimium et nimium quam saecula multa virorum
fugerunt: ipsi praeluxit flamma lucernae
haec urbi. Iuvenes quales vos estis asylum
multo post sibi constituunt hic arbore septum.
Ad tantam primum fuit illud roboris urbem.
Haec urbem fecit quod erat prius orbis, et omni
devicto populo mundi caput extitit atque arx.
Multo post iacuit, divinis ignibus arsit,
barbarus obtrivit cineres eques: en caput illud,
en illa arx et Amor populis et gentibus unus.
Nulla est Roma!» Senex haec dum meditatur, at audit
quadrupedem sonitum procul. «Heus! iam nocte viator
exacta nunc pergit iter. Non ista diei
luce, viri, spectanda puto». Trepidare sed illi,
ausi etiam sacram traducere lampada, luci
et matutino tremulam proponere vento,
dein buccis sufflare feris, dein mergere fonte,
nequiquam: veterique iterum posuere sepulcro
ardentem, tacitumque iterum lapis occulit antrum.
Semper ubi fulgens pendet tibi, maxime Palla,
primitive tantae laudis tantique laboris,
atque agit excubias aeterno lumine Romae.

v. 26. Claud. de bell. get. 546 sqq. Soz. 9, 6. Socr. H. E. 7, 10: ápithi: tèn Rhomaíon pórtheson pólin.
v. 29. Iorn. 29: qui Alaricus ob audaciam virtutis Baltha idest audax nomen inter suos acceperat.
vv. 30-32. Hor. C. IV, 4, 57, 61.
v. 31. Iorn. 13: proceres suos … non puros homines sed semideos idest Anses vocabant.
v. 131. Phot. Quaest. ad Amph. docet tria nomina habuisse Romam quorum divinum Flora, arcanum Amor. Cfr. Solin. Polyhistor I
v. 142 sqq. 201 sqq. 215 sqq. S. Gregorii Dial. II, cap. XV: in hac urbe dissoluta moenia, eversas domos, destructas ecclesias turbine cernimus eiusque aedificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur, videmus
v. 193 sqq. Cultores idolorum suis temporibus in Italia exstitisse auctor est Gregorius Magnus: Ep. III, xxvi, X, iv et al. Quamquam Gregorovius fallitur, Hist. urb. Rom. cap. III, 3, in eo quod affirmat Gregorii testimonio etiam Tarracinae fuisse paganos. Nam de iudaeis sermo est in illa epistola, quam Gregorovius memorat: I, xxxv.
v. 197 sqq. 236 sqq. Cfr. Gregorovius, Historia urbis Romae M. Ae. III, cap. IV, 3
* Hanc fabulam vide apud Wilh. de Malmesbury – De gestis regum anglorum II, XIII et al.

HYMNI
ANNO AB ITALIA IN LIBERTATEM VINDICATA QUINQUAGESIMO

HYMNUS IN ROMAM

O – quo nunc memorent Itali te nomine? Sanctum
nunc efferre licet sollemni tempore nomen.
E tribus effari decet inviolabile tandem
illud quod secum mysteria sola canebant,
cum novus attonitae sol illucesceret umbrae
nocturnumque darent circum cava cymbala plausum –
o Amor! o vere – dicant – invicte! casas qui
agrestes colis atque idem maris aequora curris!
Te profugae quondam turmae periere per undas,
aureaque ancipites ducebant stella biremes;
ad te per flammas eadem mortesque per omnes
nos italas gentes constanti lumine duxit.

Quis pro te primus petiit, pulcherrima, mortem?
Multum sublustri saeclorum tempore fletus
ad Tiberim Pallas. Tricolor dedit arbutus albos
flores et rubras bacas frondesque perennes.
Ex hac compositus puero fuit arbore lectus.
Mille viri reduci comites ad tecta fuerunt.
Tum iuvenes varium mirantes mille feretrum
fatiferos manibus temptabant grandibus enses.
At quantus veteri rediit dolor ille parenti!
Olli rex genitori silvestri pauper in aula,
Faunus erat lucos habitans et saxa Palati.
Necdum tu stabas. Quin tum spectare licebat
muscoso sparsum Capitoli rudere saxum
et fractis passim muris albescere dumos
laniculi. Duo corruerant ibi tempore victa
oppida: confectas macie somnoque ruinas
interdum rauco resonabant omine corvi.
Tum sedes Fauno filicum casa tecta maniplis
parva fuit, geminique canes in limine solae
excubiae, reduci laeta qui voce praeirent.
Nec vigilans caecam findebat bucina noctem:
esse diem saliens silvestri culmine passer
garrulave a tignis propius cantabat hirundo.
Dein Faunum miserum labentesque abstulit aedes
tempus, et immemores pavere Palatia vaccae,
atque impleverunt vallem balatibus agni.
Quod siqui pastor gemitus audire luporum
visus erat, securus oves claudebat in antro.
Olfecit clausum noctu lupa saepe lupercal.
Et bonus in silvis nulli conspectus opacis
carmina dicebat foliis et flamine Faunus
mira, nec antiquas cessabat tundere quercus
picus et impatiens annos numerare morantes.

Tandem cum flores iam ver aperiret, et undas
volveret uberior magno cum murmure Thybris,
fulserunt olim campis et collibus ignes
undique, nocte sacra, flammas ut curreret amnis.
Pastores circum domibus silvestribus ignem
subdiderant, cum mutarent umbracula muris,
et flammas saltu superantes rite canebant:
«Ignis pure, potens ignis, bone mulciber ignis,
has absume casas, hos textos abripe nidos:
non volucres sumus, alme; lupi sumus. Ite, breves res!
Iam nos aeternum mansuram condimus urbem,
tuque focum penitus certum, vigil ignis, habebis».
At parte ex alia iuvenum fera turma fremebat:
«Nos errori nos hora fugax aliusque iuvet sol
semper et usque recens antiquis terra sub astris.
Vos ultro vobis residem circumdate fossam:
nos sine fine manet via nos sine limite tellus.
Nempe lupi sumus, ast aquilarum quaerimus alas».

Mane Palatinum collem cingebat arator
imas proscindens in quadrum vomere glebas,
albaque vacca iugum pariter taurusque ferebat
fulvus, et afflabant inter se saepe gementes;
innixique pedo caprinis pellibus hirti
astabant operi cives hic inde futuri.
At quibus error erat per devia pabula cordi
herbaque fertilius pecudum sub dente renascens,
semina ridebant caeco peritura veterno.
Torvi utrimque oculi; motabat anhelitus auras.
Principis hac stabat frater nutritus eodem
lacte ferae, pastor dedignans ore colonum.
Sed taciti durare boves tacitosque per omnes
pergere terribilem fugientes pone bubulcum.
Hic ample sub sole datis immobilis alis
forma aquilae visa est opus osservare diu, mox
defixis illuc oculis se mergere caelo.

Splendidior gladio patientis vomis aratri
tum potiebatur solida per vulnera terra.
At iuxta Tiberis lutulento flumine collem
lambebat maiora sonans pubemque vocabat:
«Heus, rostro navis qui terram scinditis unco,
quam detraxistis navi iam reddite proram,
atque in me longos infindite vomere sulcos
usque ad caeruleum, iuvenes, maris aequor, et ultra.
Est operae!» Sic assiduo cum murmure Thybris;
atque a longinquo crebescens litore vernus
ventulus et salsa tangens aspergine nares,
«Heus, qui» dicebat «pastores conditis urbem,
hic est vestibulum, sunt ostia caerula vobis,
respersumque ipso magnum sonat aequore limen.
Strata via est, cives, liquidis hinc labilis undis.
Urbs intro est vobis, patet egredientibus orbis».
Tunc amor undarum pastorum more vagarum
incessit memores atque orbem pascere totum.

Qui, veneranda Pales, tepido te lacte piabant,
dum vana calamos et flores tondet in urbe
bucula, dum taurus longum bibit; atque sonat mons
ingenti clamore tuus. Rixantur in ipso
pastores sulco defunctum propter aratrum.
His armat sparus infestas, his ascia dextras.
Nam pars e terra lapides excidere passim
coeperat. Hinc alii laesae miserescere terrae:
“ Non satis est, rastro si pulsant, vomere findunt;
heu! nunc ossa parant etiam perfringere matris! ”
Hinc pugna exoritur, fabrilisque ascia caedem
sentit, et in roseo dubius tremis, Hespere, caelo
suffusas labi terrestri sanguine nubes.

Roma sed exsistens e sulco pura cruento
sacravit Terrae Matri, qua laeserat et qua
esset per gentes omnes laesura, bipennem.
Ascia, teque eadem magnae devovit in oris
omnibus Italiae, dein toto condidit orbe.
Tu fanis arisque subes, tu caeca theatris
semirutis, tu deciduis prope nubila thermis.
Rheni te ripae senserunt intus et Istri,
silvaeque indomitae propriaeque leonis arenae.
Tu propter moles, veterum monumenta gigantum,
mutaeque ante oculos aeternum Sphingis apertos,
supposita es nulla castris aetate movendis.
Tu lapides longis scalpsisti saeva triumphis:
per te romanus caelum sibi finiit arcus
lunatum, et magnis iter insedere columnis
quas numquam clausas habet ingens Gloria portas.

Nam prope Saturnum cippus fuit oblitus auro,
maximus, unde vias emisit Roma per orbem
terrarum, saxo stratas et dura sonantes.
Septenae quater inde viae simul omne ruebant
in spatium, et primum tacitis utrimque sepulcris
et tumulis suberant et funereis cyparissis:
dein recta virides agros et sola locorum
findebant scalprisque excisas ordine rupes
silvarumque novo violata silentia ferro,
et rapida aeterno superabant flumina ponte,
et dedignatas submissis flexibus Alpes.
Tot lapide ex illo iam prorupere viae vi,
tamquam si ventos deinceps conversus ad omnes
tela sagittipotens fatali splendidus arcu
mitteret, et quateret medio stans undique caelum.

Has caligae trivere vias canthique rotarum
atque in mundanos laturae signa cohortes.
Ibant, atque agmen tollebat agreste maniplum
quem falx messuerat gladio mutanda, nec umquam
purpurei deerant media inter gramina flores.
Dein tulit hasta manum, quae germine pullulat una
multiplici, post duxit iter lupa. Fortiter ibant
apri silvestres atque immanes elephantes;
cum tandem praepes pennis effulsit et auro
vis aquilae, terraeque rudes undaeque remotae
magnarum flabris exhorruerunt alarum.
Invasere vias metis et fine carentes
pilatae circum legiones, priscaque gentes
et populos, qualis pastori signa vago iam
sub noctem dederat, cogebat bucina, vitisque
exilis cunctos iusta ditione regebat.

At divi pugnis aderant in nube gemelli
quos oculis vidit nemo, tantumque licebat
stridentes inter lituos raucasque tubas et
clamorem fremitumque feros audire sub auras
hinnitus. Alter tamquam sol aureus, alter
noctis erat similis maesta circumdatus umbra.
Sublimes in equis simul immortalibus ibant
florentes iuvenes aeratas ante cohortes.
Sed medio in pelago, veherent si forte liburnae
cunctantes aquilas et pila sonantia pilis,
sidera fiebant et circum fulgida malos
haerebant tremulos oscillantesque antemnas.
Hi tibi cursores aderant, Victoria, praesto,
hi pariter primo flectebant vespere cursum
cornipedum, plausuque viae pulsuque sonabant.
Nec mora: mox ad aquam ducebant fontis anhelos
iugis equos, Iuturna, tui; nec sidera caelo
occiderant, neque lambebant dilucula nubes.
Unus in urbe vigil tota focus, unaque lumen
quae per transennas contextas funderet aedes.
Opperiens reduces ibi Vesta sedebat ad ignem
aeternum.

O tandem placidi, quocumque vocavit
nomine vos aetas germanos prisca, sed olim
pugnaces ipso furvae sub ventre lupae, dum
tot pendent mammae, duo vos certatis ob unam,
quos lingua sedare rudi vix illa valebat,
mors potuit. Dein irrupto qui foedere vincti,
caelestes equites, ut nox est iuncta diei,
continuum luce atque umbra componiti aevum,
intorquete iubas manibus, conscendite saltu,
pellite equos ultro cupidos longe ante viarum!
Cum redeant, vestris annexi lora columnis,
augustis ex reliquiis sua ramina carpent.
Visite quae poni vidistis castra quibusve
contigit a terris hostes adferre fugatos:
nunc quoque depugnant igni ferroque cohortes,
it pulvis caelo, resonat fragor: aggere complent
aequora, defigunt vallos collesque ruunt ac
magnos perfodiunt occulto tramite montes.
Ad rastros rediit nobis res. Ite secundi!
Antiquos populus pilumnus mente triumphos
iusque datum recolat legesque et foedera pacis,
et levet assiduum veterana laude laborem.

At fontis sacras sorberi faucibus undas
percipiens sonitumque pedum (terit ungula terram
ictibus alternis) pallebat muta sacerdos:
dein cum vox ingens tacita resonaret in aede
– Salva est res, – vocemque animo numenque premebat
et Capitolinam pergebat protenus arcem
maxima, pontificem iuxta, conscendere virgo.

Sic gradiebatur passu venerabilis aequo
prorsus in imperium magnum dea Roma. Tremebant
montes et valles, amnes silvaeque sonorae
sub pedibus Romae procul immortalis euntis;
mille autem passus, legio quot fulgida ferro
progrediebatur, gressu complebat in uno.
Unum quemque lapis gressum signabat, et omnes
horrebant spatiis vestigia dissita tantis.

Nimirum populi saevas timuere secures;
namque omnes fines humano maior obibat
unus cuncta regens et pellens cuncta manu vir.
Ille orbem gladio, lituo descrivere caelum
vulturiis medius circumvolitantibus augur;
ille aquilas simul, ille leves immittere turmas
atque in veloci clamantem pulvere mortem.
Pacatum sed enim pacatis gentibus idem
monstrabat vultum, fluctusque serenus et iras
pergebat mulcere manu qua strinxerat ensem,
et leges ab equo dicebat pacis et artes.

Salve, Roma potens. Fregisti vomere terras
ut placidis demum gauderet dumus aristis.
Imperium tibi sorte datum. Cum purpura latis
ex humeris tibi detracta est, en ipse sacrorum
rex fanis prodire novis et mitibus aris
instituit, dein delapsum sustollere sertum
et flavis regis frameati crinibus ultro
addere, post belligero pugnare sacerdos.
Ac tempus venit cum formidatus ab alto
hic solio gestans elata fronte coronam
stellatumque manu gladium – stupuere per aulam
legati, rapidum reprimebant tempora cursum,
tamquam retrorsus nutu modo iussa referri –
«Quid petitis?» dixit: «Quod rex vester petit, ipse
obtineo, cives. Hic Caesar, hic imperat. Ite!»
Hinc rex sacrificus fasces assumpsit, et arae
viderunt tactas facibus splendere secures.

Hae partes, hae, Roma, tuae, cum fixa sederes
in puppi, velles ut nusquam amittere clavum.
Te profugi condunt vasto maris aequore vecti,
tu profugos certas ingenti tollere navi.
Tu sanctum populis iam pridem limen asyli
exsulibus; tu mundus item cui semina gentes
et patrias glebas et res et sacra suosque
crediderunt manes; tu dis fugientibus ara,
demisso quamvis inopique immitior uni.
Advectos alii divos in sole colebant
taurinoque aras adolebant sanguine pingues;
ducebant alii pompas, et tympana palmis
plangebant, incendentes ululatibus urbem:
illi per flexus atque ambages labyrinthi
sub terris ibant taeda ducente deumque
ignotum ignoti secreta voce canebant;
illis pro templo claraeque altaribus urbis
putre sepulcretum; cum caris vita sepultis.
Ante arcas phialae sicca robigine tinctae
pendebant, tenui pendebant lumine lychni.
Testis erat lychnus frustra cum sanguine vitam
effluxisse, levem dum somnum mortuus halat.
At roseo germen rostro carpebat olivae,
et se tollebat referens hinc ore columba;
pastor et ipse suos umeros oneraverat agno
infirmo, mulctramque manu virgamque gerebat.
Crux inerat, dubium crux esset an ancora. Navem
iactatam ventis et ruptam fulmine tandem
in tuto placidam fundaverat ancora caelo.

Interea quales obscuro vespere nubes
diffugiunt ventisque gemunt errantibus actae,
daemones implebant caelum noctemque querellis
expulsi fanis. Fervebant murmure cellae
templorum madidae Capitolinaeque favisae.
Nam descendebant deinceps idola deorum
multa quidem, cascosque lupos discebat et apros
alma Venus, cipposque rudes et inane tigillum
dedignabatur nuper deiecta Minerva;
vix in pellito Mars se noscebat anhelus
Mamurio; donec Consentes ipse secutus
tetricus a summa devenit Iuppiter arce.
«O caelo quondam terraque Ereboque potentes,
iam fuimus. Regno depulsi fugimus ipsi.
Sed fas est sperare vicem. Deus ille, novo cui
cessimus inviti, profugus, deformis, inops, cui
crux solium mala cui vepres sentesque corona…»
Quem sic excepit dicentem plura tremendo
ore canens vates Carmentis prisca nec ulli
nota deo, saeclis quae multis ante sub umbras
venisset rugosa situ: «…non decidet umquam!
Est dolor humanus! Iam sunt sua templa dolori!
Hic immortalis deus est ex omnibus unus».

Deciderant divi: Capitolia sancta manebant,
atque impendebat rupes immobilis urbi:
quam ferus invasiti ferro vastavit et igni,
barbarus, obtrivit cineres gravis ungula: frustra.
Postremo macie lentoque absumere leto
decrevit, posset cum sternere moenia victor.
«Immo» inquit «labefactet hiems et proluat imber,
excutiat tellus dedignans motibus ipsa,
fulgura disiciant praefractis ictibus urbem:
esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum».
Sic placitum est: cuncti tota decedere iussi
urbe abeunt homines, matres raptantur ab aris
et pueri fugiunt et inani flore puellae.
Tandem plaustra vias triverunt dura sonantes
praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes
et victor procul auratis evanuit armis,
ac secum extremam meditantia tecta ruinam
desertamque almo Romam sub sole reliquit.

Hinc intra sacros sunt facta silentia muros.
Cingebant magnum pomoeria magna scpulcrum.
Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans
tarda luce tholos et proceros obeliscos,
deinde diem promens e somno suscitat arto
frustra, miraturque aliam quam visit eandem.
Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae,
vel siquid crepitant vento claudente fenestrae.
Clamoso interdum remeantes agmine corvi
mirum sollicitant hominum rerumque soporem.
Multus Aventino descendit vertice vultur.
Exanimae natale novant de nubibus omen.
Dein vulpes noctu catulos adducit et ambit
templa fori, statuas et grandes cauta columnas.
Tum rediere lupae longo post tempore priscae
notaque Caesareas quaerebant antra per aedes.
Expectare suos expergefacta videntur
fana sacerdotes oblitos. Roma iacebat
per septem ingenti porrecto corpore montes.
Assiduique imbres plectunt rapidaeque procellae
defunctamque urit flammanti fulgure caelum.

Ver aderat tempusque aderat natale iacentis.
Urbs iam nulla fuit. Tunc auricomis narcissis
aureolisque crocis riserunt sola locorum.
Diruta puniceo scatuerunt smilace fana.
Fontem Iuturnae violaria casta bibebant,
atque ex maceriis oriebantur hyacinthi.
Romanoque foro silvestris pullulat omnis
spina rosa, lapidesque antiquos purpura velat.
Nulli conspectos e putri viva sepulcro,
vere suo, sine fine suos fundebat ad auras
flores – hoc audit caelestis nomine – Flora.

Flora, parens florum, frueris quae vere perenni
quaeque per immensas sparsisti semina gentes,
Telluri fer opem. Suevit quas fundere fruges,
uberius pariat per te Saturnia terra.
Quae tenuere boum teneant armenta gregesque,
desuetaeque omnem pestem venentur agrorum
rursus aves et agros resonent dulcedine laetos.
Telluris mammas proles exsugat opimas
fortior et latium ducat cum lacte vigorem;
omnia quae maria et terras exerceat omnes,
naviget et caelum, niveo velut agmine cycni.
Neve sinas vastis tua cingi moenia campis
et camuris motas uris mugire paludes.
Squalentes pagos stipulisque mapalia textis
respice, Flora. Casas nonne omnes abstulit ignis
primigenus? Nonne humanos ius attigit omnes
vindicta? Pecudes infra ipsas respice servos.
Redde suum miseris, orbos amplectere vindex,
ac sibi, Flora, metat segetes qui sevit, ut olim
cum medio in sulco linquebat consul aratrum.
Priscae res artis renova, tibi cinge coronam,
neve italas illas usquam sine cedere laudes.
Sed vireant oleis et vitibus undique colles,
grandibus et spicis immensum fluctuet aequor.
Tum vim ventorum frangant rapidasque procellas
montano vigiles super omni vertice silvae.

At Rubico niveos immani corpore tauros
miratur, qui rure videns iuga plurima ferri
atque unum denis torqueri bubus aratrum,
aeratae nondum somnis oblitus Alaudae,
Caesaris imperium recolit latiosque triumphos.
Non nos imperium, longo non agmine pompas
poscimus, immensam modo qui fundavimus aram
nos etiam Pacis. Da flores, Flora, quotannis
sanguineos (nam sanguineos in flore colores
inque verecunda tantum modo virgine laudas;
melle, oleo, vino gaudes, non sanguine, Flora),
da memores frondes, quibus ara colatur, acanthi.
In medio nobis effulgens Pacifer auro est,
stant etiam quotquot sublimes sanguine pacem
fecerunt patriamque suo, tua, Flora, seges, quae
interit et semper longo nova germinat aevo.

Namque aliquid sancti sub terra vivere certum est
ipsius in Romae natali monte quadratae.
Hunc olim dubias luna crescente per umbras
pastores ausi rastro temptare. Silebat
gloria iam Romae, iam sacri fana Palati
corruerant. Vetus haec late tenet omnia rudus.
Plurimus obicitur caespes frondentis acanthi
atque oblita sui caecis de stirpibus arbos;
et lapidis fragmenta iacent in sentibus albi
lapsaque subrident scolymis capitella severis.
Instant semiruti muscoso fornice muri
herbaque de rimis quatitur vitriaria vento,
pendula ut a tuguri sordenti scruta fenestra.
Hic pictos in calce deos iam diluit imber,
hic male fixa truces scindunt aulaea procellae.
Est lapidum scabies, sunt saxa virentia musco,
sunt putres hederis freti cingentibus arcus.
Ignaris haec apparent velut antra gigantum
qui iam rixati disiectis undique saxis
nunc absint procul atque errent in montibus altis.

Tum fodiunt antrum praedones. Ecce moventes
immanem lapidem, penitus lucere cavernam
mirantur, dein effosso procera sepulcro
membra viri magno perculsi vulnere pectus.
Mirantur positum variatis corpus in armis
ignotumque hirta galea caput. Omnia secum
attulerat praeter gladium, nec balteus auro
et crebris fulgens cingebat pectora bullis.
Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis
et priscum flamma non cessat lambere vulnus.
Tum Fauni similis circum pallescere caelum
et languere simul tenebras et sidera pastor
cernit:

hirundinibus leviter sonuere ruinae
suspensique nigris capitellis ordine nidi.
Apparent dumi tremulaeque cacumina silvae
et celsae pinus in vertice Pallanteo.
Coepit tum pastor traductam lampada luci
et matutino trepidam proponere vento,
dein bucca sufflare fera, dein mergere fonte:
nequiquam, posuitque iterum redditque sepulcro
ardentem, tacitumque iterum lapis occulit antrum.
Semper ubi splendens pendet tibi, maxime Palla,
primitiae tantae laudis tantique laboris,
atque agit excubias aeterno lumine Romae.

Aeternum spiras, aeternum, Roma, viges. Tu
post multas caedes, post longa oblivia rerum
et casus tantos surgentesque undique flammas,
tu supra cineres formidatasque ruinas
altior exsistens omni de morte triumphas;
tu populis iuris per te consortibus offers
mirandam te nunc in primo flore iuventae,
Pallantis similem, tutam fulgentibus armis,
accinctam gladio: terrarumque imminet orbi
illa ingens cuius gentes de lumine lumen
primum accenderunt, quae nobis discutit umbram,
Roma potens, vitae potior tua tempore lampas.

v. 3. De tribus nominibus Romae cfr. Gregorovius I, pag. 458; Graf, Roma nel Medio Evo, I, pag. 13 [Vide etiam quae adnotata sunt ad v. 131 Solitudinis].
v. 7 sq. Cf. Soph. Antig. 781, 785.
v. 15. De Pallantis feretro cf. Verg., Aen. XI, 65: “ arbuteis… virgis ” et sqq. ad sqq.
v. 112 sqq. De ascia cf. Iac. Boni in Nuova Antologia, 16 aprile 1911, pag. 21.
v. 234. Frameati a framea. Tac. Germ. 6.
v. 278. Favisae locum sic appellabant, in quo erat aqua inclusa circa templa. Sunt autem, qui putant, favisas esse in Capitolio collis cisternisque similes, ubi reponi erant solita ea, quae in templo vetustate erant facta inutilia. Fest. p. 62 Th.
v. 303 sqq. De Roma deserta cf. Gregorovius I, pag. 306, 309.
v. 409 sqq. De Pallantis sepulcro cf. Wilh. Malmesburgehsis (Migne, CLXXIX, pag. 1191), 357.

INNO A ROMA

Gl’Itali non mutato dal tempo di Romolo il nome,
Roma, ti serbano: Roma era ne’ secoli, ed è.

IL NOME MISTERIOSO

O – ma qual nome ora, de’ tuoi tre nomi,
dirà l’Italia? Il nome arcano è tempo
che si riveli, poi ch’è il tempo sacro.
Risuoni il nome che nessun profano
sapea qual fosse, e solo nei misteri
segretamente s’inalzò tra gl’inni:
mentre sull’ombra attonita una strana
alba appariva, un miro sole, e i cavi
cembali intorno si scotean bombendo –
Amor! oh! l’invincibile in battaglia!
oh! tu che alberghi nei tuguri agresti!
oh! tu che corri l’infinito mare!
Vennero in prima schiere a te, per l’onde,
d’esuli armati, ed una stella d’oro
reggea le navi incerte del cammino;
a te noi genti italiche la stella
d’allora tra le fiamme e tra le morti
col raggio addusse che giammai non muta.

IL PRIMO EROE

Chi per te primo, immensamente amata,
cercò la morte? Fu nella penombra
dei tempi, grande, lungo il Tebro, un pianto.
L’eroe Pallante era caduto. Offerse
l’àlbatro il bianco de’ suoi fiori, il rosso
delle sue bacche e le immortali fronde.
Gli fu tessuto il letto di quei rami
de’ tre colori, e furono compagni
mille al fanciullo nel ritorno a casa.
E fisi in quella bara tricolore
i mille eroi con le possenti mani
premean le spade; ed era in esse il fato.
Oh! ma che pianto fu cosí tornando
al vecchio padre! Era suo padre un vecchio
povero re, dalla silvestra reggia.
Fauno, il suo nome; ed abitava i sassi
del Palatino, tra le antiche selve
misterïose. E tu non eri, o Roma.
Anzi per il rupestre Campidoglio
eran macerie già muscose, e bianchi
ruderi sparsi si vedean tra i folti
cespugli del Gianicolo: rovine
di due città vinte dal tempo; ed ora
quelle rovine trite e sonnolente
empiva a volte del suo rauco augurio
lo stuol de’ corvi. E Fauno avea per reggia
una capanna piccola, coperta
di felci e stoppia. E guardie sulla soglia
avea due cani, che correndo innanzi
bandían, lieti abbaiando, il suo ritorno.
Al re non tromba dividea la notte
buia in vigilie: gli diceva – È l’alba –
di sul colmigno il passero, e la rondine,
anche piú presso, gliel garría dal trave.
E quindi il tempo portò via quel Fauno
e il suo dolore, e la caduca reggia;
e sul Palazio ignare le giovenche
pascevano, e la valle posta al piede
si mescolava d’un belar d’agnelli.
E se il pastore aveva udito un qualche
urlo di lupi, egli, racchiuso il gregge
in uno speco, s’addormía tranquillo.
Veniva allora, per le tenebre, una
lupa, e fiutava il chiuso lupercale.
E Fauno, il buono, nelle selve ombrose
cantava il canto delle foglie ai venti,
invisibile. E sulle antiche quercie
picchierellando senza fine il picchio
sacro contava gli anni tanti, gli anni
tardi a venire.

LUPI ED AQUILE

Aprile, che s’apriva
il fiore, venne, e il Tevere piú gonfio
portava l’onde con un grande rombo:
e d’ogni parte sulle piane e i colli
arsero fuochi nella notte sacra.
Tutto splendé. Fiamme correva il fiume.
Però che, intorno, alle selvaggio stanze
fuoco i pastori davano, mutando
già le capanne, d’erbe e frasche, in case.
E poi, saltando sulle fiamme, un canto
diceano, sacro: «Fuoco puro, Fuoco
grande, buon Fuoco, che ammollisci e domi,
portati via queste capanne, portati
via questi nidi! Noi non siamo uccelli,
lupi noi siamo. Addio, cose d’un’ora!
Siamo per fare una città ch’eterna
duri, ed un proprio focolare, in mezzo,
sarà per te, che mai non dormi, o Fuoco!»
Ed una torma giovanil piú fiera
diceva: «Oh! bello andare al vento! È bella
È l’ora che fugge, e sempre un altro il sole!
La terra sempre nuova sotto quelle
antiche stelle! Voi da voi ponete
tra il mondo e voi pur quella fossa ignava:
sia senza fine a noi la via, la terra
senza confine! Lupi, sí; ma ora…
dateci l’ale, o aquile!»

L’ARATORE

Uno arava.
Egli segnava, sull’aurora, un solco
quadrato intorno al colle Palatino.
Sentian le zolle il primo aratro allora.
E sotto il giogo era una vacca bianca
e un rosso toro, che di quando in quando
il rauco fiato si gemean sul collo,
molto anelando. E la città futura
stava e mirava, coi vincastri in mano
e con indosso pelli irte di capre.
Ma gli altri fieri, a chi piacea l’andare
col gregge errante, e l’erba che piú bella
rinasce sempre sotto il dente al gregge,
ridean dei semi che dovean sotterra
marcire al buio. E gli uni e gli altri torvi
aveano gli occhi, e l’ansito ondeggiante.
Stava il fratello, qua, del Capo, anch’esso,
con lui, lattonzo della lupa; ed ora
schifiva, lui villano, egli pastore.
Taciti i buoi tiravano nel cupo
tacer di tutti; che fuggiano il grande
bifolco orrendo ch’era loro a tergo.
E qui, con l’ale largamente aperte
al sole, apparve un’aquila, che ferma
mirava a lungo quel lavoro in terra.
Poi, fisa sempre, s’affondò nel cielo.

LE VOCI DEL FIUME E DEL MARE

Il pazïente aratro col suo coltro,
allora, piú splendente della spada,
prendeva a forza, con ferite a fondo,
la terra; e il Tebro che lambiva il colle
con l’acque torbe, vie piú alto un suono
mettea chiamando l’anima dei forti:
«Oh! voi, che aprite con un rostro adunco
la terra, omai la prora che toglieste
alla mia nave, a lei rendete, o figli;
ed ora in me, con quella ch’è il mio coltro,
segnate un lungo solco sino al mare,
sino al gran mare, azzurro e piano; e oltre!
Bene avverrà!» Cosí diceva il Tebro
con l’incessante murmure; ma il vento
di primavera dal lontano lido,
sempre piú forte, le narici aperte
a lor bagnando de’ suoi salsi spruzzi,
«Oh! voi che fate una città pastori,»
diceva «eccovi l’atrio, ecco le porte
color di cielo, e il limitar che tuona
sparso di schiuma dalle larghe ondate.
O cittadini, ecco la via già fatta,
labile, piana, e ne son pietre i flutti.
Dall’urbe uscite: avanti voi c’è l’orbe!»
Allor li prese un vago amor dell’onde
che sempre vanno a modo de’ pastori;
di sempre andare e pascolare il mondo.

LA RISSA

Pales, o grande e buona Iddia, di latte,
munto d’allora, ti facean l’offerta.
Nella città non nata la giovenca
cimava steli e fiori; a lunghi sorsi
beveva il toro; ed il tuo colle a un tratto
suona di grida. Rissano i pastori
proprio nel solco, un passo dall’aratro,
che riposava. Gli uni avean lo spiedo
da caccia, gli altri aveano l’ascia in mano.
Questi già pietre, qua e là, da terra
traean tagliando e scalpellando; e quelli
piangean la terra duramente offesa.
«Non era assai picchiarla con la zappa,
fenderla poi col vomere! Ecco, l’ossa
vogliono ancora frangere alla madre!»
Vennero all’armi, e l’ascia del lavoro
sentí la morte, e tu nell’aria rosa
tremavi, o stella d’oro della sera,
vedendo in cielo nuvole suffuse
del sangue ch’era sparso in terra.

L’ASCIA

Roma
purificata balzò su dal solco
rosso di sangue, che alla Terra Madre
consacrò l’ascia onde l’avea ferita,
onde l’avrebbe per le genti tutte
ferita ancora. O ascia, in ogni plaga
ti dedicò, per questa grande Italia,
ti seminò, ti sotterrò nel mondo.
Tu sotto i templi e sotto l’are e sotto
gli anfiteatri semiruinati
ti trovi e sotto l’ardue terme, infrante
presso le nubi. Te nel cor le sponde
sentirono del Reno e del Danubio,
t’ebbero le foreste invïolate
e le sabbie arse che il leon sue rugge.
Tu sei presso le moli, ove sepolti
sono i giganti; sotto gli occhi fissi
eternamente della muta Sfinge;
tu sotto accampamenti che nessuno
piú troverà. Tu scalpellasti i massi
per le infinite pompe del trionfo.
E per te l’Arco trionfal si prese
l’arco del cielo, e sulle vie la Gloria
aprí tra due colonne le sue porte
senza battenti.

LE STRADE

Era vicino al tempio
del dio Saturno, dio seminatore
e falciatore, un grande cippo, d’oro.
Di lí per l’orbe tutto lanciò Roma
le strade sue di duro sasso e duro
suono. Di lí, dal cippo d’oro, sette
vie quattro volte si lanciarono oltre,
ai quattro venti, e prima tra sepolcri
moveano, a piè di tumuli e cipressi,
sotto la tacita ombra funerale;
poi via per verdi campi e per deserti
diritte come solchi, e via tra rupi
tagliate da scalpelli, e via per selve
profonde, mute, solo allor ferite
dal ferro ignoto, e via sopra veloci
fiumi aggiogati con eterni ponti,
e via per l’Alpi, che vincean con giri
blandi, le irate. Da quel sasso, a forza
ruppero un tempo tante vie sul mondo.
Parea che un luminoso Sagittario
via via volgesse a tutti i venti il grande
arco fatale, e saettasse intorno intorno,
stante nel bel mezzo, il cielo.

LA LEGIONE

Le dure suole e i cerchi delle ruote
fecero i solchi in queste vie, battute
dalle coorti che movean, le insegne
contro i terrestri. Andavano, e la schiera
villesca alzava per insegna un fascio
d’erba. Prima la falce e poi la spada.
Mai non mancava fra le spighe il rosso
di qualche fiore. Fissa, poi, sull’asta
era una mano, ch’è una pianta sola
con piú rampolli. Della via fu
guida poscia la lupa; e si vedean passare
cignali e smisurati liofanti.
E fausta, infine, di tra un baglior d’oro
l’aquila uscí: le ignare terre e l’onde
remote corse un brivido ed un fremito
al ventilare delle sue grandi ale.
E le legioni col lor pilo grave
per quelle vie senza la meta e il fine,
mossero intorno. Ed assembrava allora
tutte le genti e i popoli l’antica
búccina, che al pastore fuor di mano
sul far di notte avea mandato un segno.
E dominava sotto giusto impero,
tutti, il sottile tralcio d’una vite.

I MESSAGGERI

Alle battaglie, in mezzo ad una nube,
eran presenti i due gemelli Dei.
E niuno mai li vide; ma soltanto
tra squilli gravi delle trombe, acuti
de’ litui, e grida ed ansimar feroce,
s’udiano al vento alti selvaggi ringhi.
L’uno era chiaro come l’aureo sole;
l’altro parea la notte opaca, ed era
avviluppato in ombra di dolore.
Ivano a paro avanti le coorti
di bronzo, i forti giovinetti in fiore,
erti su gl’immortali lor cavalli.
Ma in mezzo al mare, quando sulle lievi
liburne erano le aquile, ondeggianti
per la fortuna, e l’armi contro l’armi
cozzanti, allora divenian due stelle,
che rifulgeano fisse tra il brandire
degli alberi e l’oscillar delle antenne.
Erano questi i tuoi corrieri, al cenno
pronti, o Vittoria. All’apparir del vespro,
volgean del pari il corso de’ cavalli,
e per le strade andava il colpo e il tonfo
dei risonanti zoccoli; e i cavalli,
ecco, anelanti, essi adduceano all’acqua:
o dea Iuturna, all’acqua tua perenne:
né già cadean le stelle né le nubi
dalla prima alba erano ancora orlate.
Vegliava un solo focolare in Roma,
v’era una sola casa, che mandasse
baglior di luce dalle sue transenne.
Vesta attendeva i reduci seduta
al fuoco inestinguibile.

I DUE GEMELLI

Fratelli!
O in pace alfine (come voi chiamasse
il tempo antico) ora; non già, fratelli,
allora, anche pugnaci sotto il ventre
della nutrice vostra lupa fosca:
tante pendean le poppe, e tra voi d’una
sorgea contesa, per averla entrambi:
voi che la lupa con la scabra lingua
non ammansava, ed ammansò la morte:
che stretti poi con infrangibil patto,
come la notte è giunta al dí, celesti
cavalcatori, componete il tempo,
non interrotto, con la luce e l’ombra;
su! le criniere v’attorcete in mano,
saltate su, lanciateli: da tanto
hanno i cavalli l’émpito nel cuore!
Al lor ritorno avvinti per le briglie
alle colonne vostre, dagli augusti
ruderi il loglio antico pasceranno.
Ma ora andate a rivedere i campi
delle legioni, a riveder le terre
onde v’avvenne riportare il nunzio
della vittoria. Si combatte ancora
con ferro e fuoco. Sono le coorti
d’allora; al cielo va la polvere, alto
suona il fragore. Colmano bassure,
piantano i valli, sfanno i colli, occulte
forano vie per entro le montagne.
Sono picconi l’armi nostre. Andate
propizïando! il Popolo pilumno
pensi i trionfi che menò, le leggi
che fece, il dritto che impartí, la pace
che diede e allievi il suo lungo lavoro
d’oggi con la sua gloria veterana.

LA VERGINE MASSIMA

Ora ascoltando le sorsate al fonte
sacro, e il bussar dell’unghie alterne in terra,
nel tempio augusto pallida taceva,
fisa con gli occhi, la sacerdotessa;
poi, nell’alto silenzio risonando
una voce mirabile: Vittoria!
ella premea nel cuore quella voce
e quel portento e s’avviava all’arce
del Campidoglio. E il popolo mirava
tacitamente ascendere il pontefice
e la vergine massima.

IL PASSO DI ROMA

Divina
cosí con passo sempre ugual, di gloria,
andava Roma verso il grande imperio.
E monti e valli e fiumi e selve al passo
fremean sonanti sotto il piè di Roma,
della Immortale sempre piú lontana.
E mille passi delle sue legioni
fulgureggianti di metallo al sole,
ella chiudeva in uno dei suoi passi.
Ed una pietra ne segnava l’orma
tutte le volte, e i popoli, a quell’orme
cosi distanti, abbrividian nel cuore.

I DUE IMPERATORI

Oh! ben temeano i popoli le scuri.
Ché per il mondo si vedea passare
un uomo grande piú che l’uomo, un grande
che dava a tutto, il freno o l’urto, ei solo,
della sua mano. Egli partía la terra
con la sua spada e il cielo col suo lituo,
augure circondato dalle rote
degli avvoltoi. Lanciava egli all’assalto
con un suo cenno l’aquile, e le lievi
turme al galoppo, e l’ululo di morte
ravvolto nella polvere veloce.
Eppur mostrava placido alle genti
placate il volto, e calmo i cavalloni,
ancora irati dopo la tempesta,
con quella mano che impugnò la spada,
calmava, e dal belligero cavallo
dicea le leggi e l’arti della pace.

Salve, o possente Roma! Tu le terre
hai dissodate col tuo duro coltro;
la macchia hai franta perché desse il grano
placido. Il grande imperio era il tuo fato.
Quando a te fu dagli ampi omeri tolta
la porpora, ecco il re de’ sacrifizi
uscí da templi novi e da miti are.
E poi levò di terra la corona
e ne cinse la lunga chioma bionda
d’un re che avea la fràmea per lancia;
e poi, volgendo i secoli, battaglia
mosse, egli re dei riti, al re dell’armi.
E tempo venne che dall’alto soglio,
con la corona sulla fronte eretta,
con nella mano la stellante spada
(stettero i messi attoniti nell’aula,
e reprimeano i secoli la corsa
infrenabile, come visto un cenno
rapido di far sosta e di dar volta),
«Che domandate?» addimandò. «Ciò ch’egli,
il vostro re, domanda, è mio. Son io
il Cesare, son io l’Imperatore!
Andate!» E il re sacrífico si prese
i fasci albani; e l’ara vide al lume
dei sacri ceri scintillar le scuri.

GLI DEI

Fu la tua parte. Era il tuo fato, o Roma.
Tu sulla poppa assisa, non volesti
per nessun vento abbandonar la barra.
Profughe genti vennero dal mare
a darti inizio; e i profughi tu sempre
prendesti a bordo della tua gran nave.
Tu sei, d’antico, un santo limitare
d’asilo ai popoli esuli, tu sacra
fossa cavata, in cui le genti i semi
posero, e zolle della patria, e cose
sacre, e le lor memorie ed i lor Mani.
Fosti l’altare per gl’iddii fuggiaschi;
pur solo ad uno implacida, ad un solo,
povero, un dio sí umilmente dio!
Altri alla luce aperta gli stranieri
numi adorando, i lore pingui altari
facean vermigli di taurino sangue;
altri in cortei, per la città, solenni,
batteano i cupi timpani e le strade
tutte accendean di queruli ululati.
Ma quelli per le volte e per le ambagi
d’un nero sotterraneo laberinto
seguivano una fiaccola, e con voce
segreta, là, benedicean cantando,
ignoti a tutti, il loro ignoto Dio.
Per tempio avean, per i lucenti altari
di Roma, alcun muffito sepolcreto,
e la lor vita era coi lor sepolti.
Avanti l’arche, fiale rugginose
di sangue, e lumi dall’esigua fiamma.
Dicea quel lume che la vita scorsa
era col sangue, sí, ma invano. Il morto
dormiva. E il sonno era leggero e breve.
Una colomba col suo roseo becco
svellea da un canto un ramicel d’ulivo,
e si levava, con la frasca, a volo.
Ed un pastore s’era messo in collo
l’agnello stanco, e andava con la verga
sua pastorale e col secchiello in mano.
C’era la croce, e dubbio era, se croce
fosse od àncora. Sbalzata dal vento,
percossa dalla folgore, la nave
era al sicuro, alfine in pace: aveva
gettata l’àncora nel cielo.

LE FAVISSE

Intanto, quali in una torba sera
fuggon le nubi d’ogni parte e vanno,
gemendo, spinte qua e là dai venti,
tali gli dei cacciati dai lor templi
empían notturni il cielo di querele.
E di quei templi l’umide cisterne,
sin le favisse sotto il Campidoglio,
fervean d’un cupo murmure. Che i molti
idoli sacri, l’uno dopo l’altro,
vi discendeano. E Venere, la vita,
vedea la prima volta ora i vetusti
lupi e cignali, e là pur mo’ gettata
schifía Minerva i rozzi cippi e il vano
dio, ch’era un legno putrido, ed ansante
non ravvisava, nel Mamurio irsuto,
Marte sé stesso. E scese alfin dal sommo
dell’arce, dietro gli altri dei consenti,
Giove pieno di nubi il sopracciglio.
«O già potenti in cielo, sulla terra,
nel mondo oscuro: fummo. Noi cacciammo
altri dal soglio, ed altri noi discaccia.
Ma non è vano l’aspettar vicenda.
Quel dio rifatto, a cui cedemmo contro
cuore, fuggiasco povero deforme
il cui soglio è la croce, ed il cui serto
sono le spine dei roveti…» Ed altro
egli diceva, ma seguí con voce
piena d’orrore la Carmenta antica
vaticinante, a nessun dio piú nota,
ch’ella da molti secoli nell’ombra
era discesa, tutta rughe e muffa:
«…non cadrà piú, poi ch’è il dolore umano!
Gli uomini eretto i templi hanno al dolore!
il dio sol esso, il solo dio fra tutti,
che non può mai morire!»

L’ESECRAZIONE

Cadean gli dei; restava il Campidoglio,
inviolato; e immobile la rupe
pendea sull’urbe. E il Barbaro selvaggio
invase l’urbe, e la guastò col ferro
e con la fiamma, e l’unghia de’ cavalli,
grave, pestò le sue ceneri: invano.
Fin ch’un di loro decretò che lento
mortal languore la struggesse. Vinta,
egli poteva anche spianarla al suolo.
«Ma no» diss’egli: «la sommuova il verno,
la inondino le pioggie, e disdegnando
da sé la scuota e gitti via la terra:
la frangano le folgori tonanti:
sia sacra a Dio, precipitino i cieli
sulla lor cosa.» Tanto ei volle, e tutti
al suo comando, partono, e le madri
sono strappate all’are, ed i fanciulli
vanno e le indarno verginette in fiore.
Poi, per le vie del duro suono, i plaustri
Goti e i cavalli e le Àmale coorti,
piene di preda, andarono sull’orme
degli antichi manipoli, e lontano
il vincitore in sua lorica d’oro
svaní lasciando gli edifici soli,
già balenanti, già meditabondi
tra sé e sé, del crollo ultimo, e Roma,
Roma, sotto il suo sole almo, deserta.

IL GRANDE SEPOLCRO

E fu silenzio dentro le muraglie
sacre, e il pomerio grande ora cingeva
grande un sepolcro. E il sole che la vide
tacita, a poco a poco calò, lento
sfiorando con un alito di luce
le cupole e i lunghissimi obelischi;
e poi nel trarre fuori il dí, tentando
invano di svegliarla dal gran sonno,
stupiva di vederla altra e la stessa.
Suono non v’era se non d’improvviso
crollo di muro o il tonfo di finestre,
cui si provava di serrare il vento.
Talvolta andando e riandando i corvi,
gracchianti, a stormo, quel letargo strano
scotean, nell’ira, d’uomini e di cose.
E molti discendean dall’Aventino
foschi avvoltoi, che ripetean l’augurio
natale, in alto, sulla città morta.
E poi notturna i cuccioli la volpe
guidava, e le basiliche del Foro
cauta girava e le colonne antiche.
E dopo i lunghi secoli le lupe
del tempo primo vennero, cercando
gli antri per l’alte sedi imperiali.
Parean, destati dal lor sonno i templi,
aperti stare, stare ed aspettare
i sacerdoti immemori. Giaceva,
abbandonata per i sette monti,
Roma. E le acquate assidue la battono
e le raffiche rapide del vento,
e la fiammante folgore del cielo
ormai fa divampare il rogo.

IL NOME CELESTE

Aprile
era vicino, era, con lui, vicino
il dí natale della città morta.
E di narcIssi dalla chioma d’oro,
di crochi dagli stami d’oro rise
la solitudine, e dalle rovine
dei templi il rosso smílace comparve;
e le vïole al fonte di Iuturna,
caste, s’abbeveravano, e gli sparsi
ruderi si gremíano di giacinti;
e tutti i bronchi e pruni aspri, nel Foro
Romano, in cima avevano una rosa,
e sopra i marmi antichi era l’antica
porpora. Per nessuno, dal sepolcro,
dal suo sepolcro, ch’era anch’esso infranto,
spargea, versava senza fine al cielo,
nel tempo dolce ch’è il suo tempo, i fiori
che sono suoi, quella che in cielo è Flora.

A FLORA

Flora! madre dei fiori, o tu cui sempre
è primavera, o tu che per le genti
immense hai sparso il nuvolo dei semi,
la Terra aiuta! Questa pia saturnia
terra produca in maggior copia i frutti
che già versava dal fecondo grembo.
Nutra di sé quelli che già nutriva,
armenti e greggi, e tornino gli uccelli,
ormai spariti, a liberare i campi,
e per i campi floridi echeggiare
facciano la dolcezza del lor canto.
Alle mammelle opime della Terra
sugga una prole piú gagliarda il latte
e insiem col latte la virtú romana;
ed ogni mare solchi ed ogni terra
calchi, anche il cielo navighi, sembrando
candidi stormi di canori cigni.
La tua città non lasciar piú che cinta
sia di deserti e verdi acque muggenti
del torvo bue selvaggio che vi guazza.
Riguarda quei villaggi di capanne,
quelle capanne squallide di stoppia,
o Flora! Dunque non distrusse il fuoco
de’ primi dí tutti i tuguri? Dunque
non toccò tutti gli uomini il Diritto
con la sua verga? Guarda: sono schiavi,
sotto le bestie! Rendi a quei meschini,
o Flora, il suo; liberatrice abbraccia
quelli spogliati; e per sé solo, o Flora,
raccolga chi le seminò, le messi,
come allorquando si lasciava a mezzo
solco l’aratro e s’assumeano i fasci.
Rinnova l’arte antica, cingi al capo
l’antico serto e fa che mai non cada
l’inno di gloria che beò l’Italia.
Sian, per i colli, glauchi olivi e verdi
viti, e di spighe rigogliose ondeggi
la valle immensa. E fiacchino la forza
del vento e il nembo struggitor le selve
veglianti a guardia sul cigliar dei monti.

Il Rubicone, ecco, già bianchi ammira
enormi tori. Egli che vede andare
per la campagna tante paia e vede
da dieci bovi tratto un solo aratro,
egli che già non obliò nel sonno
le bronzee file della forte Alauda,
pensa all’imperio, a Cesare, ai trionfi.
Noi non l’imperio, non i cortei lunghi
di quei trionfi a te chiediamo. Un’Ara
abbiamo, e noi, di Pace, eretta, o Flora.
I fiori dà color di sangue ogni anno
(solo nei fiori tu il color di sangue
lodi e nel casto viso di fanciulle:
miele, olio, vino, o Flora, ami; non sangue),
dà le memori foglie dell’acanto
per adornar quest’ara. Alto nel mezzo
noi collocammo in una vampa d’oro
chi la portò, questa concordia augusta.
E quanti ancora col lor sangue, eccelsi
spiriti, questa pace e questa patria
fecero a noi, là stanno. E sono, o Flora,
la messe tua che cade sí, ma sempre
nuova nei lunghi secoli germoglia.

IL PRIMO COLLE E I PRIMI PASTORI

Certo è che vive in questa terra occulto
qualche portento, e sí, nel monte, dove
Roma quadrata germinò dal solco.
Pastori un tempo (luce ed ombra incerte
vi si spargean sotto la falce d’oro)
erano là coi rastri. Era la gloria
vanita già di Roma, era d’Apollo
sparito il tempio. Tutto il sacro colle
tenean le infrante vecchie pietre ingombro.
Cespi d’acanto, nuove polle uscenti
da qualche ceppa d’albero che appena
sapea sé stesso s’opponeano al piede.
Giacean rottami candidi di marmo
tra i rovi e i pruni, e sorrideano al suolo
i capitelli ai cardi ispidi e duri.
Muri con archi, cui copriva il musco,
pendean crollanti, si scoteano al vento
ad ogni crepa le parïetarie
come ciarpame pendulo a finestre
d’un abituro. Qua le acquate al tutto
finían gli dei dipinti nella calce,
qua le ventate stridule uno straccio
sempre rapían da tende non piú fisse.
Scabbia di pietre, lue di sassi verdi
per tutto, ed archi che teneano ancora
sol per l’abbraccio d’edere contorte.
Credean gl’ignari di veder spelonche
di giganti che dopo un’ardua rissa
con massi enormi, ora, cocendo l’ira,
lontani e soli errassero sui monti.

IL SEPOLCRO DEL PRIMO EROE

Ed i pastori, come un tempo, in cerca
di preda, una spelonca aprono, un sasso
movendo, immenso, e vedono nel fondo
della spelonca balenare un lume.
E quindi – era un sepolcro – gigantesche
membra d’un uomo vedono, che il petto
aveva aperto da una lunga piaga.
Stupor li prese di quel corpo cinto
d’armi cangianti, di quel capo ignoto
dentro l’irsuta gàlea. Ché tutte
l’arme egli avea, fuor della spada, e il petto
non gli cingeva il balteo d’oro, vario
di spesse borchie. Sull’ignoto capo,
alto, vegliava un fuoco e gli sfiorava
l’antica piaga con l’assidua fiamma.
Un dei pastori, simile ad un Fauno,
vide fra tanto impallidire il cielo,
languire insiem le tenebre e le stelle.

LA LAMPADA INESTINGUIBILE

Ogni maceria gorgheggiava. I nidi
s’erano desti delle rondinelle
in fila sotto i capitelli neri.
E si vedean le macchie, e tremolando
splendean le cime delle selve, e i pini
alti sopra la vetta Pallantea.
Ed il pastore trasse fuori all’alba
la lampada e l’oppose al mattutino
vento. E il suo lume si sbatté, ma visse.
E vi soffiò con le selvaggie labbra,
e la tuffò nell’acqua d’una pozza;
ma il lume visse. Ed e’ la rese ardente
al suo sepolcro e l’appendé dov’era,
e col suo masso chiuse la spelonca.
Dove ancor pende e raggia ancor la luce
su te, giovine eroe primo, che fosti
di tanta gloria e tanta lotta e tanto
dolore e amore la primizia santa.
Son tre millenni ch’ella dal sepolcro
veglia su Roma con l’eterna luce.

A ROMA ETERNA

Spirito eterno, eterna forza, o Roma!
Dopo il gran sangue, dopo l’oblío lungo,
e il fragor fiero e il pallido silenzio,
e tanti crolli e tante fiamme accese
da tutti i venti, tu col piè calcando
le tue ceneri, tu le tue macerie,
sempre piú alta, celebri il piú grande
dei tuoi trionfi; che la morte hai vinta.
Tu in faccia a tutti i popoli che a parte
chiamasti del tuo dritto, ora apparisci
nel primo fior di giovinezza ancora,
meravigliosa, simile a Pallate,
difesa intorno dal fulgor dell’armi,
e con la spada; e pende sopra il mondo
quella al cui lume accesero le genti
tutte il lor lume, quella che a noi rompe
l’ombra: o Roma possente, la possente
tua piú che il tempo lampada di vita.

Trad. GIOVANNI PASCOLI

v. 1. Sui tre nomi di Roma cfr. Gregorovius I, pag. 453; Graf, Roma nel Medio Evo I, pag. 13 [vedi anche la nota al v. 131 del poemetto Post occasum urbis, parte I (Solitudo)]. v. 10 sg. Cfr. Sofocle, Antigone 781, 785.
v. 22 sgg. Il letto funebre di Pallante fu intessuto arbuteis virgis: cfr. Virgilio, Eneide XI 65, e in generale tutto il passo.
v. 166 sgg. Sull’ascia vedi l’art. di G. Boni in Nuova Antologia, 16 aprile 1911, pag. 21.
v. 350. Frameati da framea: Tacito, Germania 6.
v. 416. Chiamavano favisae i luoghi intorno ai templi, in cui vi era acqua stagnante. Altri credono che le favisae fossero una sorta di cisterne o cantine nel Campidoglio, e che vi si riponessero gli oggetti sacri resi inutilizzabili dal tempo (Festo p. 78 Lindsay).
vv. 454 sgg. Su Roma abbandonata cfr. Gregorovius I, pag. 306, 309.
v. 614 sgg. Sul sepolcro di Pallante cfr. Guglielmo di Malmesbury (Migne, CLXXIX p. 1191), 357.

HYMNUS IN TAURINOS

Taure sacer, qui bina iaces post flumina magnus
Eridanique iacens observas labile murmur,
viderunt rigida glacie Titanes amicti
te macrum saevisque rubis et carice vesci
principio, te membra iugo prosternere montis
praecipitesque pati ventos noctemque nivalem,
te tacitas augere tuas in saecula vires
campis exsultantem urgentemque ictibus auras.
Tu gaudens umbra, placido tu gramine felix,
continuavisti bello per saecula bellum.
Tranabas fluvios alacer, modo sanguine mixtus
paulatim cedens obnixusque Alpibus hostem
arcebas, dein insidiis exceptus utrimque
acer utroque dato vertebas cornua saltu;
postremo propter Ticinum mole gravi stans
torva tuebaris nunc ripas cautus et undas,
nunc ultra fluvium populatas hostibus herbas.
Mansisti sic taure minax in limine belli
obstipa cervice diu cum denique raucus
intonuit tota tuus Italia mugitus.

II

Qui tu taurus eras? ITALOS ne ille ipse sacer, qui
ante per Hesperiam magnam perduxit ad oras
extremas fato populum nomenque futurum?
Ibant vitantes tinctas livore paludes
silvasque indomitas atrisque in rupibus ignes.
Aures pellebat suspensas speque metuque
vox hominum non ulla, fluens sed murmur aquarum
assidue montisque cavi sonor imus et aestus.
Emergens stagnis efflabat naribus imbrem
interdum fluvialis equus, qui lentus in agmen
vertebat limos oculos rictumque tumentem.
Interdum silvas findebant rhinocerotes
magno cum strepitu percurrentesque elephanti.
Nec populum tectum foliis et frorldibus umquam
cessabant noctu circum terrere leones.
Sed tu taurinam pergebas ducere gentem,
taure, tuam, cum, tarda prius, vestigia tandem
pressisti. Namque ante pedes diffusa iacebat
flava palus septemque exstabant gurgite colles,
atque aquilae circum fulvae quandoque volabant
stagna lacessentes et inertes questibus undas.
At nubem piceam dissultantesque favillas
volvebant noctu montes et terra tremebat
motibus assiduis subterque incendia caeli
tota palus croceis ardebat livida flammis.
Ille dies aberat: tu longo, taure, vocabas
mugitu Romam sub aquis algaque latentem
atque erupturam multo post tempore, cum tu
exciperes solem stellis et floribus aptus.
Namque est in caelo tua prosilientis imago.
Tum Romam Tellus cingebat pervigil igni
et tonitru. Tu tardus iter per curva tulisti
litora et umbrosas valles amnesque rapaces,
donec permensus totam sine nomine terram,
tandem Ver Sacrum sistis populumque sequacem.
Italiam primum laeti dixere bubulci
tum, bone taure, tui. Parvam sed ubique virentem
Italiam mare caeruleum lambebat, et ante
candida flammatis halabat nubibus Aetna.
Dein mare tranasti visurus pabula Solis.
Trinacris errantes Tauriscos insula cepit.
Victor ab occiduis veniens sed maximus undis
Alcides vetuitque viam iussitque reverti
intendens arcum minitabundamque sagittam.
Tuque iter effectum repetis lenteque recedis
atque Italos agis et retro vestigia calcas
magna pedum, circumspiciens te saepe, tuorum.
Tum quae tarda palus fuit olim, vomere findi
vidisti Romamque seri nudumque serentem
pastorem, qui te floresque et sidus et auram
manserat. Hinc etiam longe discedere iussus
egisti populum, cum semper pone videres,
obscurae nocti similem nudumque tenentem
intentumque arcum minitabundasque sagittas,
Herculeam tamquam mediis in nubibus umbram.
Sed tandem gemini te fluminis angulus aegrum
excepit durisque domum sedemque dedisti
Taurinis: ubi, longarum memor ante viarum
Italiaeque tuae, grandesque sub Alpibus annos
opperiens magno iacuisti corpore custos.

III

Virginei montes Italum, qui celsa petentes
abicitis puri vestem procul omnibus omnem,
quae voces lucos quae personuere cavernas
omina tum vestras! Nam Matres antra colebant
et silvas patulis fagis et quercubus atras
candidaque assiduis exercita culmina ventis.
Hae regem fore provectum de clade canebant
duratumque malo, qui certo figere telo
rupicapras solitus, patrias percurreret Alpes,
vi nimbi gaudens et verticibus praeruptis.
Hunc niveo viso media inter nubila signo
immemorem subiisse sui discrimina rerum
omnia, vexillum caelo caeleste ferentem,
dum libertatem populis daret undique victor,
indomitum rursus per totam ducere taurum
Hesperiam magnam tutis a vallibus ausus
extremasque sequi sedes et discere primam
Italiam coram flagranti nubibus Aetna.
Hunc Donnum fore fatalem parvoque potentem
qui saevis Italum perculsus questibus aures,
Taurinos ageret longamque intenderet hastam,
rursus et armaret ferrea te casside, Roma.
Sic modo per lucos et sola silentia Matres,
nunc et ad Eridani sacrum caput: unde superne
carmen ab umbrifero Vesulo currebat ad aequor
Hadriacum, resonans desertas murmure ripas.
At longa stantes serie fluviumque tuentes
perpetuum, virides audita voce puellae
populeis nutare comis, et pandere pennas
candidus et liquidum fluitare per aethera cycnus.
Horrebant illae clementi flamine pulsae
edebantque sonos, velut una prorsus euntes,
dulcimodos, cum lusciniis non ulla careret,
atque effundebat dulcem procul agmen amorem.
Heroum mortes et flebas, cycne, futuras
suavius. Hi lauri nemus immortale tenebant
ad caput Eridani sacrum, paeana canentes,
sanguinis expertes animae, qui corpora tandem
nacti, qui tandem conspecto lumine vitae,
vitam pro patria cum sanguine fundere vellent.

IV

O Taurinorum iam tum devota tuae gens
Italiae, vigiles niveis super Alpibus ignes
per noctem rerum, fortissima corda, perennes
in circumiecto positae procul aggere Romae
excubiae! Primus vestros transcenderat hostis,
Italiae Romaeque sacrae sacra moenia, montes:
transibat ventis et tempestatibus actus,
albis confusus nebulis nimboque nivali;
omne fatiscebat supra caput undique caelum
vadentis, caecas occultans pulvere turbas:
per iuga, per valles caelique oppleta ruina
pergebat porro, velut immemor, ire.
Anxius hinnitus circum resonabat equorum
quaerentum fulvas afflatu solis arenas,
immanesque greges sub palmis pascere sueti
turrigerum lenti procedebant elephantum.
Post illum fragor et labes trepidusque tumultus,
et strages silvarum et vis crepitans flammarum.
Namque sequebatur perversis orbibus anguis
immensus, late qui cultos sterneret agros,
erueret lucos, everteret oppida cauda,
omniaque ardenti simul atrox ore cremaret.
Haec erat Italiae clades, erat extera vis haec
illa, ausura sacros exin perrumpere fines
semper, et immani vastatam pondere terram
opprimere et segetum cineres urbisque favillam.
Tum primum rupes quibus haeret Terminus alte
exstructus, magnum qui circumvolvitur arcum,
hinc atque inde maris fundo fundatus in aevum,
Punicus excidit serpens fecitque viam vi:
tum primum gladiis exsurrexere micantes
Taurini patrioque pias in limine vitas
proiecere, suum testati sanguine fatum.
At vos vidistis rursus qui scanderet Alpes
civis ab Italia romanus, et arma latinae
trans italos fines morem ducentia pacis.
Nam medius vestri praesens apparuit olim,
candidus, effulgens quasi vivo marmore, Caesar.
Ille paludatus fulvam ducebat Alaudam
cingebantque ducem fasces et pila cohortis
horrida; seu potius laeto sermone serebat
multa vel arrepto sulcabat vomere ceras.
Nunc res romanas et terra bella marique
atque orbem domitum pacatamque undique Romam,
nunc meditabatur concinnas carmine nugas.
Hic perhibent, gelido cum ningeret aere, tectum
regis inops subiisse feri, qui lacte benignus
iuvisset sectoque ignotos ibice cives:
cum vero de rege cohors permulta iocari
montivago coepisset, et hic ostenderet illi
ante focum scamno rugosum fronte sedentem,
atque aliquis verum dixisset cornibus hirtum,
qui donaret opes deus, esse sibi Cernunnum;
edixisse ducem potius se vivere primum
in pagis istis quam Romae malle secundum.
Quid tum prosiliens a scamno, regule, querno
tu subito? Nigro flagrabant lumine civi
mortales oculi; tibi tamquam caerulus ensis
ex acie gemina splendebat. Clarior ignis
exarsit, crepitumque dedit sparsitque favillas.
Deinde per anfractus venti mugire diu vis,
occulta resonans infinitate locorum,
tamquam vox aevi. Tum coram Caesare Gallus
septus labra pilis stetit haud minor; atque ait: «Omen
accipio. Regno contentus paupere degam
transfigens cervos et lustrans avia montis,
donec in Urbe mihi liceat consistere primo».
Adrisere omnes sed tum longinqua futuris
posteritas visa est saeclis afflare cohortem.
Mox urbem Caesar Taurinis ipse sagatam
condidit et vallo cinxit portasque gemellis
turribus ornavit dein his considera castris
venturi prudens, fortes cum fortibus una,
hastatos veteres dimissos iussit ab armis.
Tuta in perpetuum stetit urbs quadrangula muris,
tuta viris, portaque ingenti dextera voces
captabat sonitumque omnem, si forte cohortes
audiret notas venientes, aera siquis
pulsaret clamor procul et fragor ille tubarum,
si via iam streperet caligis, si Roma rediret,
aut ex visuris fugientes postibus annos
perpetuasque vices hominum momentaque rerum,
hinc esset patriam redeundum denique Romam.
Immemori deinceps fugiebant tempora cursu,
immemores amnis geminus volvebat aquas: urbs
quattuor a portis captabat sedula ventos,
ad Romam semper vertens ex Alpibus aures.
Ecce aderat rutilis ingens exercitus armis.
Ferrum equites, celabat equos ignobile ferrum
totaque splendebat taetra ferrugine tellus.
– Num vos Romanos dicamus ab urbe profectos?
Heus ubi pila, sudes? ubi vallum? quidve latetis
sub ferro? – Contra descendit ab Alpibus agmen
atque Italae magno prorupit fornice portae.
Crux in conspectu per sudum candida caelum.
Obstipuere viri. Dein exaudita duci vox:
– Hoc signo vinces! – Vicerunt nempe, brevesque
invenere viam sub squamis cominus enses.
In vestro mansit Taurini, candida caelo
crux modo luce micans, modo tristi pallida nimbo,
donec id augustum cepit victoria signum,
cum viridem gestans palmam, fortissima martyr
Italia, albentem rorares sanguine vestem.
Interea septemgemino de culmine Roma
corruerat, neque iam quidquam nisi nomen et umbra
Hesperiae ferro vastae flammaque manebat.
Deinceps interiit nomen quoque, sicut in amplo
parva rogo micat extremum moritura favilla.
Tum dux Taurinis barbatus praeerat, hostem
quem Romae flavus iam flumine miserat Albis.
Ad laetas epulas regis taedasque profectus
dux Agilulf vixdum medias intraverat aedes:
cum tonitru subitum simul aulam lumine fulgur
perfudit fulvasque comas barbasque virorum
et densas bastas splendentesque aere secures
et iuvenem regem, simul impulit attonitos et
cum longo totam quatefecit murmure sedem.
«Et regnum iuvenis breve rex sortitus et aevum.
Dux Agilulf, te deinde brevi nos tempore regem
dicemus». Quae verba suo resonantia corde
condidit; at paucis res annis ipsa probavit.
Nec tum ductores coniunctis vocibus hastam
illi detulerunt in se regnare iubentes:
nam regnum pateramque mero regina rubentem
italico, postquam summo libaverat ore,
obtulit, et «Gentes generosas» inquit «ut istud
vinum, rex Agilulf, in apricis collibus ortum,
nunc rege, sed mores ex illis disce regendi».
Tunc et arenivago qui clamavisset in ortu
saeclorum «Munite vias et sternite palmis:
Ipse venit», sacrum struxerunt marmore templum
fulgentemque auro dono posuere coronam
quam mox venturus sibi cingeret Italiae rex.
Anulus at circum purum discreverat aurum
ferreus e clavo ductus crucis. – Ista nimis quam
vera, viri, saeclis tamen adspicienda futuris.
Nempe cruci clavus reddetur, nempe corona
ductori Taurinorum reddetur, in omni
qui rex Italia iuste dominabitur unus,
Italiam et reddet fatis Italisque suam; sed
tempore post longo, multo cum sanguine, ferro. –
Tum ferro duri Taurini cernere vitam
coeperunt et se fortes in rebus egenis
semper et adversis patriae praestare futurae,
quamvis nec memores fati nec nominis, ipsos
mutarent mores et linguam paese quirinam.
Iamque caput gentis nullum, iamque urbe potitus
augusta montes vallesque insederat hostis.
Occiderat signum, nec enim qui tollere posset
quisquam erat: errabat Donnus procul Alpibus exsul:
exanimo similis, velut altae turbine rupis
ictus delapsae, prope flumina, taure, iacebas:
cum rediit, cinctus nigrantis tegmine ferri,
ferreus, immanem tollens, ut signifer, ensem
et pugnacis equi fodiens calcaribus armos
victor ab exsilio: quo viso «Iam venit, est iam
nobiscum dominus» proclamavere per urbem
Taurini, «vero tu dictus nomine nobis
Emmanuel!» Stetit ille ferumque repressit habenis
pacifer, et magnum vagina condidit ensem.
Nonne idem destrinxisti volvente ter aevo?
Urebant tristes ex omni parte querellae
adsiduique animum luctus tibi, namque per omnem
Hesperiam late vastans reptabat echidna
illa rapax atque iniustas virgasque securesque
experiebatur populus regesque superbos.
Tu vero voces et plenas questibus auras
arripis, et veterem nudas haud immemor ensem,
et labarum tollis, Ticinum traicis, urbes
sollicitas et ad arma vocas gentesque secundas
ad pulcrum ducis pro libertate duellum.
Auspiciis dein mille tuis et nomine naves
conscendunt geminas tenduntque heroes ad illam
dis et semideis cultam Trinacrida: vestis
remigibus rubra divinis: dux divus Ulixes.
Nec tamen interea cessas pugnare quoad rex
totius Italiae clavum sanctamque coronam
imponis capiti. Tum crux, qua vincere par est,
caelitus affulsit viridanti candida terrae
quae nive summa nitet, quae flammis ima coruscat,
nec cuiquam quidquam cedens, alpine, nec usquam,
regule, stas ingens Romae Romaeque manebis.

V

O Italis quae metatus iam Iulius ipse est,
augusto augurio, nec vi superando nec arte,
castra novis! O signorum domus Italiaeque
principia! O sedes spectantis consulis hostem!
Hic aquilae bellis post saecula longa gerendis
asservabantur signumque hic purpura pugnae.
Hic trivere solum caligis clavisque cohortes
semper, et insonuit conciso bucina cantu,
quam clangore tubae, litui stridore canentem
exciperent atque aequato cava tympana bombo.
Hic alacrem licuit gradientis velitis undam
et vectas quadruplo turmas audire tumultu.
Hic multo septus tirone triarius acrem
ostendit vultum, dum praelia saeva reposcunt
narrantique inhiant. Namque hic tendebat in armis
ultimus aeternis exercitus immemor aevi,
quem sacramento quondam misisset adactum
atque in perpetuum liquisset Roma fidelem.
Praeterfluxerunt anni plus mille: manebant
oblitae Romae iussum revocantis ad urbem.
Interea magnae circum vestigia matris
servabant, lapides hedera muscoque virentes,
cipposque impositos tumulis tacitisque sepulcris,
signaque, et augustos arcus et marmora vasti
eruta iam claro tepefacti sole theatri.
Necnon cernebant longo velut agmine celsum
montem scandentes procul ire gigantas aquatum.
Sed magis antiquae servabant artis honorem,
impigri terram circum mollire colendo.
Hinc laeto videas undantes gramine campos,
et vescis virides culmis florere paludes,
atque racemifero vestitos palmite colles.
Ex illis latices securi, sive fluentes
in pateram fervent tremulo cum murmure, quali
unda redux bibula late sorbetur arena,
laetitiamque ferunt et puram nubibus auram,
sive addunt vires austeri forte severis.
Nil est his potius, si quando parca Quiritem
accipiunt aliquem functum convivia bello
et meminisse iuvat patriaeque exsolvere votum.

VI

Salve, arx irrupto vallo circumdata, salve
firma viris statio delectis ultima Romae,
nominis italici salvete stativa ruentis,
urbs quam Roma suo dea designavit aratro
augustam similemque sui rectamque quadratamque!
Ut legio late pariles pilata cohortes
explicat et secto fulgentes limite turmas,
sic lautos vicos, sic pulcras dirigis aedes
urbs tu sacra tuas: nam totum quidquid es, illud
militat, atque etiam voces animique virorum
omnem dedecori sueti praeponere mortem
et patriae iussis lituo parere vocantis.
Nec quamquam partes crevisti semper in omnes,
mensoris tamen oblita es nec cardinis umquam
antiqui: prisco quae pares aucta tetranti,
et vallum sulcosque refers directa viarum.
At nova miles habet circum novus illa sonoque
noctes atque dies armorum castra lacessit.
Undique textrinae radiis et pectine crebrae
perpetuum resonant, resonant incudibus ictus,
ferrum exercetur, vapor exsilit, aera liquescunt,
truncosque innumerae non cessant findere serrae.
Hoc opus efficiunt spumantis fluminis amnes
praecipites procul aeria de rupe ruentes.
Namque vir humano maior compescuit ac vi
ingenti domitos fieri, quod et ante fuissent,
iussit equos, albasque iubas diffondere ventis
et fremere efflantes patulis e naribus humorem.
Hi navant operam longe nutuque vocati
vel minimo, citius vel rima fulguris adsunt.
Hos frenis lorisque regunt et verbere pellunt
artifices, placidos adhibentes usque ministros.
Nec tantum ferrumque domant lignumque refingunt:
concinnant etiam pueris bellaria, quae te
matribus, urbs, cunctis non tantum nomine notam,
sed quadam faciunt penitus dulcedine dulcem.

O dulcem vere dicant ante omnia matres
te matrem, natos quae tot complecteris una
corde fovens hortisque beas florentibus omnes
et nitidis ludis atque almae luce palaestrae!
Bellipotens Augusta, vires dum pace, videris
innumeris resonans sub vespere nidus alumnis.
Praetextatus enim te tunc exercitus implet
principiis parens aliusque idemque quotannis.
Nec docili tu prole tua contenta per orbem
terrarum totum pueris castisque puellis,
Mater Magna, tuo magno de corde dedisti,
quotquot in excelsis domibus, sub paupere tecto,
gaudent sive dolent, lacrimas quibus exprimis illas,
gaudia quae valeant aliquo miscere dolore
cum surgat medio levis ex maerore voluptas.
Tum similes fiunt fraterno foedere iuncti.
O mensae pueris communi pane paratae
et dapibus parcis, o sacrum nempe diurnum
ipso in vestibulo templi vitaeque ferendum!
Hinc amor et pietas, hinc pax se candida tollit.
O flores populi, vestis quibus esse videtur
ex levibus foliis! O plausis labile pennis
agmen et argutae voces et cantus ad auras
sublatus tremulumque novo quasi sidere caelum!

VII

Nunc igitur canite, o pueri roseaeque puellae,
Italiam. Italiae vox non iucundior ulla est;
nam gracilis vox ista tubas sonat et fera pugnae
classica et in mortem patres sine fine ruentes.
Nunc cantu classes italas italasque cohortes
rite secundetis. Forsan procul arriget aures
in specula mali stans celsa nauta marisque
explorans fremitum, si qua natet hostis in undis;
forsan et attollet veles caput unus et alter
excubitor tenebris inhians noctique dolosae:
nam mare fluctisonum procul et deserta locorum
omniaque insidiis, saevo plena omnia leto,
ceu globus alituum velox nubesque canorae,
virgineus, pueri, vester superevolat hymnus.
Dicite subiectam quibus olim iura dedisset
et mores artesque suas, penitusque sepultam
ut tantum laudes ferret nomenque sepulcrum,
subsiluisse solo stantemque omni pede pestes
atque hostes omnes procul abiecisse potentem
Italiam – excubiae, quae post vos, ante supraque est. –

v. 21. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat italoús… Varr. R. R. II, 5.
[v. 49. A. . XII Kal. Maias, qui dies est pridie Perilia, sol Ariete relicto Taurum ingreditur. Ovid. Fast. IV, 713 sqq.]
v. 62 sqq. Alii scripserunt quod e Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum qui diceretur Italus… Varr. l. l.
v. 72 sqq. Hom. Od. XI, 601 sqq.
v. 116 sqq. Verg. Aen. VI, 659.
v. 139 sqq. T. Liv. Hist XXI, 22.
v. 208 sqq. Nazar. Pan. ad Constantia, 22 sqq.

INNO A TORINO

I

Toro divino ch’oltra due fiumane
giaci e, fiso nel gran murmure, guardi
l’Eridano, che passa e che rimane:

macro pascesti sotto i baluardi
donde, i Titani si sporgean, le spine
dei rovi, un tempo, ed il salistio e i cardi!

Ti distendevi immenso sul confine
delle montagne, nella notte, attento
tra il fioccar bianco e le tormente alpine;

facesti il nerbo di cento anni in cento,
solo e rubesto, caute le pupille,
sbalzando al piano, corneggiando al vento.

Amavi l’ombra, amavi le tranquille
acque e verzure; eppure avesti in sorte
la guerra eterna, dai mille anni ai mille.

Passavi i fiumi baldo allora e forte,
cedevi passo passo, e insanguinato
col dosso all’Alpi combattevi a morte.

Da due nemici preso a volte in guato,
di qua di là, volgevi tu d’un salto
a questo e quello il fiero capo armato.

Alfine come statua di basalto
tu ti piantasti quadro sulle sponde
Ticine, or pronto a rintuzzar l’assalto,

or volto verso il piano, oltre quell’onde,
verde, ove il tuo nemico, il tuo rivale,
erbe non sue pasceva e non sue fronde:

il collo in arco, a fronte bassa) male
pensando, e il sí nel fiero cuore e il no…
finché mugliasti, rauco, trionfale,

lungo; e l’Italia tutta ne sonò.

II

Quale eri tu? Non l’ITALO tu forse
che per la grande terra della sera
trasse un fatale popolo, e la corse
tutta col nome che tuttor non era?

Fuggíano, andando, le paludi oscure
tinte d’un lividore di tramonti;
fuggían le macchie vergini di scure
e il fuoco acceso notte e di sui monti.

Sospesi, se temere, se sperare,
tendean l’orecchio ad altri gridi umani;
ma non s’udiva che scrosciare il mare
e rintronare lava di vulcani.

Emergeano cavalli-d’-acqua a torme,
spruzzando pioggia dalle froge grosse.
Volgeano i piccoli occhi e il muso enorme,
chiedendo a sé, quella tribú, che fosse.

Fendeva i boschi un calpestio selvaggio
ed un fragor di grandi alberi infranti.
Pareva un cieco nembo; era il passaggio,
là, di rinoceronti e d’elefanti.

E quando a notte era sparita, avvolta
d’aride foglie la raminga gente,
a prender sonno, tutta notte in volta
andava l’ombra del leon ruggente.

Ma sempre tu, senza guardarti attorno,
guidavi, o Toro, i tuoi Taurini erranti,
allor che i piè, sempre piú lenti, un giorno
fermasti. T’era una palude avanti:

una palude gialla che tra l’ulva
lasciava sette cime già scoperte
di colli. La rapace aquila fulva
gridava all’acqua che stagnava inerte.

Ma nubi nere e sfavillío di lava
uscian di notte dalle vette nude
dei monti, intorno, e sempre sussultava
la terra e balenava la palude.

Era lontana l’augurale aurora,
che s’aspettava. E tu, col tuo profondo
muglio, colei ch’era nascosta ancora
dall’acqua ed alga, la chiamavi al mondo.

Dopo gran tempo era per balzar fuori
Roma, nei dí che da te spunta il sole,
Toro che spargi sulla terra i fiori
e in ciel t’impenni tra le stelle sole.

Roma era allora cinta dalla dia
vigile Terra. Tardo, a poco a poco,
continuasti, o Toro, la tua via,
volgendo al tuono il capo, spesso, e al fuoco.

Tutta cosí la terra senza nome
varcasti lungo il risonante mare
passando fiumi e valli oscure; e come
fosti alla fine del fatale andare,

la Primavera Sacra che dai solchi
natii fu data ai venti e alle venture,
il tuo ramingo popolo, i bifolchi,
ITALO, tuoi, levando l’aste pure,

dissero: Italia! Vollero che il breve
lido del mare fosse Italia, fosse
di te. L’Etna alitava, tra la neve,
nuvole, ver’ la verde Italia, rosse.

Poi dove il Sole ha i pascoli, tu insieme
ai tuoi Taurisci a nuoto un dí passavi.
Ma sopravenne dalle prode estreme
l’Eroe piú dio che gl’Immortali ignavi.

«Indietro» disse, e tese l’arco. Indietro
volgesti allor, parando le tue torme,
girando spesso attorno gli occhi tetro
ponendo i piedi sulle tue grandi orme.

Passando, quella ch’era un dí palude,
vedesti arare e seminar già doma.
Era un pastore dalle membra nude
che seminava l’avvenir di Roma.

Aveva atteso te, la primavera
tua, la tua stella. Anche di lí cacciato,
spingevi innanzi la tribú tua fiera,
volgendo il capo, ed obbedendo al fato.

T’era alle spalle, simigliante a notte
oscura, te seguendo sempre al varco,
una grande ombra in mezzo a nubi rotte,
l’ombra di lui, con nudo e teso l’arco.

Ma tu posasti, dove due fiumane
angolo fanno, certo del destino.
Si sparse intorno per capanne e tane
il tuo tenace popolo Taurino.

Appiè dell’Alpi t’accostasti come
sopra una soglia. Il tuo viaggio vano
pensavi e il lido cui tu desti il nome,
e l’avvenire, grande, alto, lontano.

III

Itale vergini, Alpi dal bel velo
bianco, tendenti all’alto, che la veste
lasciate lungi dagli sguardi impuri,
la veste, sí, di prati e di foreste
cader lasciate, ma soltanto in cielo:

di quali voci allora e qual concerto
empian le Madri i neri boschi cupi!
quali lontani portentosi auguri
gemean negli antri, o dritte sulle rupi
gridavan alto tra la neve e il vento!

– Un re verrà (fermo è nel fato e fisso)
dalla sventura. Caccerà camosci
per l’Alpi sue. Sempre nel cuore il fischio
avrà dei venti, sempre avrà gli scrosci
delle valanghe e l’anelante abisso.

Il re vedrà, tra tra nubi grigie e meste,
un segno bianco e snuderà la spada.
Il re porrà tutto sé stesso al rischio
per liberare tutta la contrada,
alzando al cielo il suo segno celeste.

Il re trarrà dalle grandi Alpi al piano
di nuovo il Toro; dal suo doppio fiume,
lungo la terra della stella, al mare;
a riveder la prima Italia al lume
del pino acceso dal suo gran vulcano.

Questi, quel Donno, il Regolo fatale.
Gl’Itali udrà gridare di dolore.
Gl’Itali lo vedranno cavalcare
con l’asta lunga. O Roma, egli, vittore,
dell’elmo ferreo t’armerà, che ha l’ale. –

Cosí le madri predicean nel santo
orror dei boschi, ed ora al sacro fonte
sotterra dell’Eridano. E, pur bassa
fosse la voce, trascorrea dal monte
Vesulo sino al mare Adriaco il canto.

Via via le ripe faceano eco; e in doppi
lunghi filari le sorelle fise
a rimirar l’acqua ch’eterna passa,
tutte, in udir, crollavano improvvise
le loro chiome tremule di pioppi.

Abbrividiano come per un blando
soffio di venti. Un dolce suono usciva
dalle lor foglie ov’era un usignolo.
Cosí lunghesso la lunata riva
pareano andare in compagnia, cantando.

Faceano un solo inno d’amore i puri
virginei canti. E tu, come una nave
bianca dall’acqua fluttuando a volo,
cantavi ancor piú forte e piú soave
le morti, o cigno, degli eroi futuri.

Gli eroi nel bosco del perenne alloro
erano insieme assisi al sacro fonte
dell’Eridano, e tutti, redimita
già delle vitte candide la fronte,
diceano l’inno della gloria in coro.

Anime pure, anime senza sangue
erano ancora, ancor sul limitare;
che alfin trovato il lume della vita,
alla lor Patria dar la vita, dare
tutto voleano alla lor Patria il sangue.

IV

Taurina gente, sacra sin dagli anni
primi all’Italia, o fuochi accesi in vetta
delle bianche Alpi, o saldi cuori e forti,
o guardie eterne poste a vigilare
l’estrema, immensa, ardua trincèa di Roma!
L’avea, la forza del maggior nemico,
varcata già la cerchia di granito,
le avea forzate l’ultime muraglie
sacre d’Italia e della sacra Roma.
Veniva già col vento e la tempesta,
invisibile in mezzo alla tormenta.
Sul capo suo cadeva franto il cielo
che nascondea nel polverío le turbe.
Per cime e valli andava, e il suo cammino
dalle macerie era, del cielo, ingombro.
Ma egli andava, come in un gran sogno,
sempre, non mai volgendo gli occhi, avanti.
Intorno a lui sonava il faticoso
nitrito de’ cavalli, a cui le sabbie,
auree nel caldo anelito del sole,
rideano al cuore; avvezze a pascolare
sotto le palme, le turrite mandre
barcollanti incedean degli elefanti.
Alle sue spalle, un fragor grande, crolli,
fuga, tumulto, e scrosci di foreste
schiantate e grosso crepitar di fiamme.
Era un serpente enorme che con torve
spire seguiva, e i culti campi larga-
mente prostrava e sradicava i boschi
e con la coda distruggea le intere
città; che tutto con la bocca ardente
dava alle fiamme, insieme, ed alla morte.
Era la vïolenta idra straniera,
la sventura d’Italia, che d’allora
avrebbe osato rompere i confini
sacri in eterno, e sulla devastata
terra l’immane corpo arrotolare
e covar sopra ceneri di messi
e sopra roghi di città distrutte.
Allora in prima il mal serpente infranse,
per farsi via, le rupi ond’è costrutto,
insino al cielo, il Termine d’Italia;
Termine immenso che da mare a mare,
col fondamento nel lor fondo, incurva
sé stesso e sembra a Dio caduto un arco.
Allora in prima con le spade in mano
guizzanti, voi sbalzaste su, Taurini,
e sulla soglia della patria terra
gettaste il sangue, sin d’allor col sangue
segnando il patto con il vostro fato.
Ma voi vedeste chi, le italiche Alpi,
da questa Italia le ascendea Romano;
ma voi vedeste poi le italiche armi
oltre i confini propagar la pace
del giusto Lazio. In mezzo a voi, Taurini,
come nel marmo in cui la vita scorra,
Cesare apparve. Nel paludamento
imperïale ei conducea l’Alauda
fulva le chiome: intorno a lui le scuri
nei fasci, e i pili della sua coorte.
Oppur liete parole egli intrecciava
coi fidi amici, o nella molle cera
solchi imprimea col vomere, gittando
in quella il seme del suo gran pensiero.
Ora i fasti romani, ora le guerre
per terra e mare, e il mondo vinto, e, in mezzo
ai suoi trionfi e alla sua pace, Roma;
or meditava arguti versi e dolci
esili carmi, e si beava il cuore.
Qui mentre un dí cadea la neve a fiocchi,
dicono, entrò nella capanna trista
d’un re selvaggio. Largo il re, di latte
giovò gl’ignoti, e loro appose i frusti
d’uno stambecco. E la coorte in tanto
motti avventava contro il re dei monti,
gran cacciatore, e l’un mostrava all’altro
quel re seduto sulla panca al fuoco,
rugoso in fronte ed accigliato. Ed uno
disse: «E’ mi pare il dio Cernunno, il dio
della ricchezza, con le corna in capo».
Cesare, grave, disse allora: «Io primo
sia qui piuttosto che secondo in Roma!»
Regolo alpino, tu balzasti allora,
a un tratto, su, dalla massiccia panca.
Di nera luce ardevano al Romano
gli occhi mortali; dalle tue pupille,
splendeano ignude due cerulee spade.
Nel focolare arse piú chiaro il fuoco,
vampeggiò, crepitò, fece faville.
E per le forre, con un’eco arcana
dell’infinito, a lungo mugliò una
raffica, come se parlasse il Tempo.
Allora avanti Cesare quel Gallo,
irto di peli il labbro, stette, e parve
grande del pari, ed esclamò: «L’augurio
accetto. Viva io qui tranquillo e pago
di questo regno povero, cacciando
i cervi, errando pei selvaggi monti,
fin ch’io non possa essere il primo in Roma!»
Risero tutti, sí, ma la lontana
posterità ventò sulla coorte
quasi alitando i secoli futuri.
Cesare quindi una città di guerra
fece ai Taurini, e la muní di vallo,
e di due torri ornò le porte, e, cauto
dell’avvenire, i veterani astati
pose in questo romano accampamento,
forti coi forti. E la quadrangolare
città nel suolo si piantò, sicura
per le sue pietre e piú per i suoi cuori.
A destra poi, per una grande porta,
badava ad ogni voce, ad ogni suono,
se udisse mai venire le coorti,
se un clangor, lungi, si levasse al vento,
frangesse il vento uno squillar di trombe,
la via strepesse al duro cuoio e ai chiodi
della legione, e Roma ritornasse:
e se, di tra gli stípiti rimasti
l’eterna fuga a contemplar degli anni,
s’avesse alfine a ritornare a Roma.
Fuggiva il tempo, e l’acqua dei due fiumi
fuggiva anch’ella, in grande oblio di tutto.
Dalle sue porte la città spiava
i quattro venti, rivolgendo a un tratto
l’attento orecchio ognor dall’Alpi a Roma.
Ecco luccicar d’armi ampio e di schiere.
Ferro era tutto, che copria cavalli
e cavalieri, e tutto il piano era aspro
come di fulva ruggine di ferro.
– Romani voi? Partiti sí da Roma,
ma non Romani. Dove i pili e i valli?
Che v’appiattate sotto il fosco ferro? –
Ed altre schiere ecco venir dall’Alpi
traboccando dall’alto arco dell’ampia
porta d’Italia. Per il ciel sereno
in faccia ad essi era una bianca croce.
Stupore ebbe le genti, e il condottiere
– Prendi l’insegna della tua vittoria! –
udí. Vinsero in vero, e le lor brevi
spade la via trovarono del sangue
sotto le squamme. In mezzo al vostro cielo
restò, Taurini, quella bianca croce,
ora lucente nell’azzurro, ed ora
scialba, e da un triste nimbo incoronata;
finché quel segno fu dalla vittoria
ripreso in mano, quando, o Italia, forte
martire, Italia, delle genti, orlavi,
recando in alto la tua verde palma,
la veste bianca di purpureo sangue.
E Roma intanto dalle sette cime
era crollata, e dell’Esperia guasta
da ferro e fuoco, nulla piú che l’ombra
era, del nome. E tempo corse, e il nome
anche svaní o come in un rogo immenso
ultima brilla e muore una favilla.
Duca era allora dei Taurini un uomo
di quei barbati, che nemici a Roma
avea la biondeggiante Elba mandati.
Il duca era partito per le liete
nozze del re, per le fiorenti mense.
Appena giunto era nell’aula: un tuono
rimbombò, subito, ed un lampo insieme
illuminò per l’aula le criniere
fulve e le barbe e le dense aste e l’azze
razzanti, e il re. Li scosse e impietrò tutti,
ed il palagio con un lungo rombo
scrollò. – Del re breve la vita e il regno!
Duca Agilulf, diremo noi tra breve
te re. – Queste Parole e’ le nascose
nel cuore, il duca, e ne ronzava il cuore
profondo. Ma non volsero molti anni:
furono vere. Né, concordi, a grida
sonore i duchi porsero a lui l’asta,
a lui dicendo di regnar su loro;
ma la regina fu che il regno e un colmo
calice, prima a fior di labbro attinto,
offerse a lui di rosso italo puro
vino, e gli disse: «Generose genti
come codesto vino vendemmiato,
Re Agilulf, su colli che il sole ama,
tu reggerai; ma l’arte dell’impero
è presso loro, e tu da lor l’apprendi».
Fecero quindi un tempio. Era, sull’alba
dei secoli, uno errante nel deserto.
«Fate le vie» gridava, «e le spargete
di palme: l’aspettato è per venire!»
Fecero a lui di marmo un tempio, e dono
posero in esso una corona d’oro
fulgida, cui cingesse l’aspettato,
il re d’Italia ch’era omai per via.
Ma l’oro puro intorno inanellato
era di ferro, che già ferreo chiodo
fu della croce. – Oh! come tutto è vero
Ma lo vedranno i secoli lontani.
Vero! Alla croce sarà reso il chiodo!
Vero! Al sovrano de’ Taurini resa
sarà l’aurea corona. Egli su tutta
l’Italia re dominerà. L’Italia
renderà questi agli Itali e al destino.
Ma dopo lunghi secoli con molto
purpureo sangue, ma con fuoco e ferro! –
Allor col ferro impresero i Taurini
a perigliar la cara vita, e sempre
alla futura patria addimostrarsi,
in disventura ed in povertà, forti.
E si pareano immemori del fato
e pur del nome e dei costumi antichi
e del linguaggio che fu già di Roma.
Né piú le genti capo avean: l’augusta
città fatta straniera: e valli e monti
dell’armi ostili eran per tutto ingombri..
E tramontata era la sacra insegna,
né v’era alcuno che levarla al cielo
potesse ancora: Donno era lontano;
esïliato Donno era dalle Alpi.
Presso i due fiumi, come corpo morto,
come travolto da una gran valanga,
Toro progenitore, eri prostrato:
quando, Testa di ferro, tutto ferro,
alto levando, come alfieri la spada,
puntando ai fianchi del destrier gli sproni,
egli tornò. Tornava dall’esilio:
dalla vittoria. E il popolo Taurino
gridò: «Già viene! Ecco il signor con noi!
Vero il tuo nome dice Emanuele!»
Egli ristette e il suo cavallo immane
fermò, trasse le redini, e nascose
nella guaina la sua grande spada.
Non fosti tu, tu stesso, che, tre volte
volti cent’anni, la levasti al sole?
Grida di morte, grida di dolore,
in ogni tempo, d’ogni parte, al cuore
giungeano ardenti. Quel rapace drago
strisciava per la terra della sera,
tutto abbattendo, e il popolo le ingiuste
verghe provava e le superbe scuri
dei re tiranni. Sí, ma tu le udisti
quelle infinite grida di dolore,
la grande spada tu, d’un dí, snudasti,
la croce bianca tu, d’un dí, levasti.
Oltra Ticino, sommovesti all’armi
tutte le genti e le guidasti a guerra
ch’è santa e pia, se libera e redime.
Poi col tuo nome mille eroi due navi
salgono, e vanno all’isola che porta
chiare di dei, di semidei, le tracce.
Rossa la veste dei remigatori
divini; capo era il divino Ulisse.
E tu combatti ancora e sempre. Alfine
re dell’Italia tutta imponi al capo
il ferro e l’oro della sua corona.
La croce alfine segno di vittoria,
splende dal cielo sulla terra verde
ch’ha neve al sommo e che nel fondo ha fuoco.
Ed a nessuno e in nulla mai secondo,
piccolo alpino re selvaggio, a Roma
stai grande, e resti eternamente a Roma.

V

Accampamento fatto a piè del monte
già dal grifagno Cesare ai futuri
figli d’Italia, o tempio dei vessilli,
o ara donde il Console gli augúri
prendeva, augusti, col nemico a fronte!

Per guerre, qui di secoli lontani,
erano poste le aquile dell’oro;
qui ripetea la búccina i suoi squilli
brevi che un coro ricevea canoro
di trombe e il busso dei timpani vani.

Qui sempre il suolo trito di stridenti
plaustri, qui di concordi ferree peste.
Erano le coorti e le legioni.
Qui si guardava la purpurea veste
da dar, sull’alba della pugna, ai venti.

Qui sempre avvenne di mirar le squadre
dei fluttuanti veliti e il tumulto
delle torme dai quadruplici tuoni;
qui sempre alcun triario, come sculto,
star tra’ novelli: – Narra dunque, o padre! –

Perché accampato in questo accampamento
era un ultimo esercito romano.
La sua milizia era infinita e dura.
Esso tra il monte s’attendeva e il piano,
fedele ad un antico giuramento.

Scórsero gli anni e i secoli. Ed armato
esso aspettava di ritornar, quando
fosse chiamato, sotto quelle mura.
Aspettò qui per secoli, il comando;
ma Roma ve l’avea dimenticato.

Bianchi frattanto, sotto il muschio e i pruni,
marmi e colonne e lapidi, grandi orme
della gran madre, archi e sepolcri infranti,
vedeano intorno, e dure austere forme,
stele di primipili e di tribuni.

Vedean già rotti ancor salire al monte
archi che l’acque conduceano al basso.
Parean lontane file di giganti,
d’ardui giganti, i quali passo passo
salían con l’urne, un dopo l’altro, al fonte.

E custodíano, nel domar la rude
terra, l’antica arte e l’antico onore
dei forti aratri e delle industri falci.
Ondeggia il campo di frumento in fiore,
di verdi steli ondeggia la palude!

Verdi, i bei campi, verdi, le canore
acque, ma piú sorridono i giocondi
clivi con l’ampio serpeggiar dei tralci,
donde i purpurei calici ed i biondi,
che dànno gioia o danno forza al cuore.

L’un vino, austero per gli austeri, ed abbia
lode dai forti. L’altro poi s’effonde
aureo nell’ampio calice iridato
col tremolante mormorio dell’onde
cui, vasta, succhia, nel tornar, la sabbia.

Ma l’uno e l’altro, è bello, tra i nepoti
e i dolci amici, nella patria terra,
bere in convito parco, ove l’armato
deposte l’armi narri della guerra
e sciolga, salvo e di sé pago, i voti.

VI

Salve, o città forte di vallo e fosso!
salve, o bivacco italico di scelte
anime! o campo che non fu mai mosso!
o insegne mai dal loro suolo svelte!

Te la dea Roma disegnò quadrata,
qual essa fu, premendo il solco a fondo,
col grande aratro dalla prua ferrata,
con cui fendé fecondatrice il mondo.

Come legione ferrea che si schiera,
con pari file, dritte e quadre, invade
il vasto campo; cosí tu, guerriera,
con le tue case e con le tue contrade.

In te milizia è tutto; anche l’austere
voci e parole e l’anime dei tuoi;
che, se squilli la tromba del dovere,
corrono a morte, umili ed alti eroi.

Né, pur sempre crescendo in ogni parte,
oblío ti prese del mensor di Roma,
o fida al primo cardine, ed all’arte,
ubbidiente, dell’antica groma.

Ma le diritte nuove strade intorno
son or tenute da coorti nuove,
e un fragor d’armi nuovo, e notte e giorno,
l’immenso accampamento empie e sommuove.

Sono telai dalle infinite spole,
dagli infiniti pettini sonanti;
sono gran magli che sulla gran mole
del rosso ferro piombano incessanti.

Esce il vapor con fischi di tempesta.
Ogni metallo intenerisce e strugge.
Morsa da mille denti ogni foresta
si fende e scinde, e intanto freme e rugge.

Fiumi lontani che, da un alto balzo,
a valle giú precipitano bianchi
di schiuma, un uom divino, nel rimbalzo
loro, li prese e li serrò nei fianchi.

Cosí cavalli come prima, a schiere
ubbidïenti, li guidò dall’erte
al piano, dando al vento le criniere,
spruzzando l’acqua dalle froge aperte.

Mentre là stanno tra ghiacciai, tra foci
erme, lontani dal rumor del volgo;
li chiama un cenno, un lieve urto, e veloci
scendono piú del solco della folgore…

ove con morsi e redini li frena
l’artiere, o caccia con la sferza al segno;
l’artier che intento a un canto di sirena
doma, con loro, il ferro, il marmo, il legno.

Non solo. I chicchi ai bimbi e’ foggia, e, come
pegni d’amor, già prima li accarezza;
ciò che ti fa non nota sol per nome,
ma dolce ancora d’intima dolcezza,

ad ogni madre, o città buona, o pia
madre su tutte, che con dolce affetto
la prole tua, per tanta ch’ella sia,
tutta la stringi e te la scaldi al petto.

A lei prepari i bei giardini in fiore,
le scuole ornate, l’agile palestra:
cosí ti muti, non mutando amore,
da dolce madre, in dolce e pia maestra.

O Iulia Augusta armipotente! In pace
non sembri un campo cinto d’armi attorno;
un nido sembri, un gran nido loquace
di mille cuori salutanti il giorno;

schiere bensí, ma parvole, vestite
di bianco e rosa, altre e le stesse ogni anno:
ne paga tu di tante proprie vite,
altre ne cerchi che pur tue saranno.

O Grande Madre, hai del tuo grande cuore
dato ai fanciulli, dato alle fanciulle,
o sotto volte splendide e sonore,
o sotto travi di capanne brulle.

A tutti, a tutte! Sia dolore o gioia
la vita loro, spremi a lor quel pianto
che fa non che l’un cresca e l’altra muoia:
fa pia la gioia ed il dolor fa santo.

Simili quindi, ormai stretti ad un patto,
ad una mensa siedono imbandita
del pane stesso. O festa del riscatto
sul limitar del tempio e della vita!

O sacrifizio onde ogni dí t’elevi,
Amor, Pietà, Pace albeggiante, a volo!
O fiori umani, tremoli di lievi
petali, o fiori che ne fate un solo!

Viene scorrendo sulle penne, appena
battute, viene, lievemente anelo,
lo stormo e un inno per la via serena
canta, che pare un astro nuovo in cielo…

VII

E voi cantate – ché la madre Italia
non altre voci ode al cuor suo piú care –
cantate dunque: Italia! Italia! Italia!

Gracili voci: ma da queste pare
balzar l’eco di quelle dei grandi avi:
marcie, comandi, cariche, fanfare.

Dite, o fanciulli e vergini soavi,
l’Italia ch’ora è su lontane sponde:
la Patria: itale tende, itale navi.

Forse il gabbier ch’esplora ciò che asconde
la notte e il flutto, in mezzo al ciel sospeso,
sopra l’oscuro murmure dell’onde;

forse il vegliante bersaglier, che, teso
l’occhio nel buio, tra’ palmizi esplora
un guizzo spento prima ancor che acceso;

alzano il capo a quel trillar d’aurora,
levano gli occhi all’improvvisa romba,
all’improvvisa nuvola canora.

– Era sepolta; e il nome sulla tomba
era la lode simile ad oltraggio:
ma balzò su, come ad un suon di tromba.

Balzò, sbocciò, come un fiorir di maggio.
Ecco, sublime con la spada in mano,
al mondo chiede il suo grande retaggio.

Ogni straniero ella cacciò lontano,
ogni barbarie, gli altrui mali e i suoi,
e il suo destino strinse a sé, romano.

Per onde e sabbie i giovinetti eroi
in sentinella, dànno il «Chi va là?».
– Quella ch’è dietro voi, ch’è innanzi voi,

ch’ è sopra voi: l’Italia, eroi, che va! –

Trad. GIOVANNI PASCOLI

v. 32. Varrone, Rerum Rusticarum II 5: “ gli antichi Greci, come scrive Timeo, chiamavano i tori italoús… ”.
[v. 74. Il 20 aprile, giorno che precede le feste Parilia, il sole lascia la costellazione dell’Ariete ed entra in quella del Toro. Vedi Ovidio, Fasti 713 sgg.]
v. 94 sgg. Varrone, luogo cit.: “ Altri scrissero che Ercole dalla Sicilia inseguí sin là uno splendido toro che aveva nome Italo… ”.
v. 108 sgg. Cfr. Omero, Odissea XI 601 sgg.
v. 170 sgg. Virgilio, Eneide VI 659.
v. 212 sgg. Tito Livio, Storie XXI 22.
v. 305 sgg. Nazario, Panegirico a Costantino 22 sgg.

RURALIA

MYRMEDON

MARIAE IOANNES d. d. d.
Formicis formica fave tu candida nigris.

PARS PRIOR

Vir tibi me sapiens tradit, formica, magistrae;
«vade» ait «et duce formica, piger, utere parva:
nam sapit, atque aestate parat, quod frigore rodat».
Non mi aurum posco, si quod perhiberis in Indis
egerere: invideant multo cum vulnere Dardae:
sit nobis tantilla seges, sit honesta senectus,
neu ros omne penus, neu cantibus una sit aestas.
Hoc precor in primis doceas, formica, poetam.
Quamquam plura potes, potes et maiora, quod auctor
haud malus in sanctum vos iam venisse senatum
argutique fori memores prorepere narrat.
Quicquid id est, vestro satis est hoc tempore vati
mirari longo vectantes agmine fructum,
dum resonat pigrae circum nemus omne cicadae.
Sub terris plerumque domus et pervia tecta
atriaque et flexis fauces erroribus actae.
Aut potius tacitas urbes et opaca putarim
oppida pullato penitus fervere popello:
sunt vici plateaeque, est plebi trita Subura
et quaedam Via Sacra suos videt ire triumphos.
At nox perpetua, at caecis concursus in umbris:
qualis ubi in terrae venas obscura vetustas
condidit et tacitis ussit per saecula flammis
proceras filices atque aerias terebinthos,
temptat saeva rogi nigrantem turba favillam;
talis in infernis agitat formica cavernis:
sic etiam tellus aetnaeo sulpure feta
exercet latebrosa viros puerosque fatigat:
perrepunt salebras et tento poplite rupes
dum iuveni gravius teneros onus ulcerat armos,
dum graviora trahunt puero suspiria matrisque
immemores oblitam adpellant nomine matrem.
Nec tamen in tetra caeci caligine sordent
Myrmidones; pollentque oculis et forte sequuntur
rara per obscurum tenuis vestigia lucis.
Nato septemgemini cum vitro frangitur arcus
nescit homo varios oculis transcendere limbos,
hinc illinc, acrem qua ducit zona ruborem,
qua perit extremus viola color: umbra sed illis
continuat violae ferrugineos hyacinthos.
Adde quod articulis inflectunt mollia binis
cornua: tot levi videas in arundine nodos,
quam puer arenti paulatim cortice nudet,
mox equitaturus, lam duplex virgula villo
horret, ut aestivis munitur messis aristis.
At setae sensus attingunt stirpibus ipsos:
haec stringit nares, haec quasdam vellicat aures.
Sic iter aurito baculo praetemptat in umbris
et prudens hastas vibrat formica sagaces,
scilicet, adloquitur cives et praevidet hostes.
Has artis formica manus est nacta ministras
et quibus appulsus minimos secura caveret:
his commissa volat munito tessera vallo,
quam quae non norit, nequiquam sera revertens,
sive seges tenuit seu nox errore fefellit,
orabit vigiles: dubiam custodia signi
excludet gelidisque sinet tabere pruinis.
Sed non formicis ideo domus omnibus una:
sunt quibus interdum quercus placuere cavatae
et putris caries ligni stirpesque sepultae.
Vidi equidem pictos fragili sub cortice libros,
exiguis sculptum caelis opus. Adspice rerum
somnia: sunt florum rictus linguaeque trisulcae,
est pueri species molli pubentis acantho.
Nimirum malis opifex instructus et unco
forcipe comprendit quidvis et mordicus aufert;
ancipiti introrsus malae sinuantur acutae
cuspide et obliquis serratae dentibus horrent;
ut nec scalpellis egeat, nec subula desit,
nec quae multa faber resona suspendit in umbra:
non limae livor, non ravo serrula cantu,
non terebra exsugens tereti vertigine lignum.
At sua portat inops ipsam formica tabernam
ferramenta domo exsiliens brevis: adligat, inquam,
sarcinulas bene mane, silenti conligit umbra.
Non aliter fabri parvas redeuntis ad aedes
arma sonant umeris, cum clara sordidus aula
descendens tunicaeque sinus et ponderat aera:
quo casulam propius fertur tacitumque caminum
et pueros, operam sentit licuisse minoris.
Iam lapides alias et saxa virentia musco
delectant et tuta quies et frigus opacum.
Nonne vides, aestas ubi fervet, ut atra sub omni
turma latet saxo? quod si quis forte removit,
undique bestiolas vidit trepidare bicornes
aut dulces morsu catulos aut ova gerentes.
Sunt quibus (ast alio liceat sub sole videre)
aedes texuntur solidoque alvearia tecto
magnaque ab arboribus pendent cunabula magnis
nec pluviae tenui, tenui nec pervia soli:
sistit et umbroso iacet hoc sub fornice pastor.
Est etiam tribus immanis quae plurima terram
aggerit in tuguri formam: magalia credit
advena: iam longas putat exaudire querellas
canticaque Aethiopum surdumque sonantia circum
tympana: vae misero, propius si veneris, hospes!
Verum ille haec noscat, resonat cui silva loquentes
omnis aves, qui viva videt nunc plaudere pennis
lilia, nunc tremulos circumvolitare smaragdos:
nos, ubi multa cadit piceis acus et via fallit
fluxa pedem silvas inter reptantis odoras,
exiguos fulvae cumulos miremur arenae
et superinpositas munitis urbibus arces.
Saepe virent, et ali quaedam viridaria dicas,
fors et in Esquiliis hortos ridere salubres:
saepe subest tumulo tumulus, quo semita subter
ducit et unde vomit trepidas decumana cohortes.
Nec cultor nemorum conspectos horruit usquam
colliculos pedibusque domos discussit iniquis.
Inde etenim meritis praesentit bella parari
vermiculis: abies gemmis secura tumescit
et domitum violaeque solum mirantur et herbae.
Saepe sed inprudens pedibus penetralia trivit
infensusve pedo temptavit tecta viator.
Tunc liquidus fragravit odor: stupet undique lucus
ambrosiam et variae subitos asperginis arcus.
At domus inferior miscetur et ampla tumultu
porticus, unde sonat longe fragor aridus, ut si
aestivus foliis crepitantibus ingruat imber.
Quod superest, nulli maiores esse fatendum est
vires, ut tantum valeant aequare laborem.
Si via per bibulae cumulum munitur arenae
tum primis operi formicae cruribus instant,
et fodiunt: gerulus suus unicuique ministrat,
qui stratum verrat, qui micas egerat omnes.
Sin tellus illis pinguis cunctatur, at ipsis
tum malis terebrant et prensant forcipe moles.
Quod si quae pedibus primis molitur et imis
frustra, nunc forti labefactans pectore saxum
nunc obnixa umeris temptans aversa, sed aeque
incassum furit, iniusto nam pondere mica
frontem ridet iners et ridet terga furentis;
altera succedit, conspirat tertia: trudunt.
Tantula praeduras silices hac atterit arte,
hac stravit formica vias et condidit urbes.
Nec minus ingeniis, agro gens orta, valetis.
Densa fuit (lignum nunc tantum aut buris aratri
aut scamnum) pueris et circum cognita ficus
passeribus, multa quae fessos saepe iuvaret
fronde viatores et cui penderet ab alto
dulcis in exiguos insutus flosculus utres.
Atque adeo summa multas aestate vocabat
formicas, ultro sic ad convivia deinceps
repentes, ut quaeque suas adduceret umbras.
Vidit herus cladem: famulos vocat: ingerit undas;
in truncum et frondes ingens effunditur imber,
fit pavor, eluvies, labes, fuga; nec super ulla est.
Postera mane novo sicco iam cortice truncum
scandebat notamque viam formica terebat.
Tunc sensere nitrum quid mixtum sulpure posset
Myrmidones, quanto carbo vivesceret igni,
quem flagrans faceret scobis atra sonumque tumultumque.
At plures callem formicae mane terentes
escendunt celeres ambusto cortice truncum.
Quid faciat frustra nimbos expertus et ignes
in parva dominus formica? filius illi
grandis erat, turdos proprio qui fallere visco
sueverat et proprio merulis inludere cantu.
Hic «pater, hoc nostrum est» inquit «quodcumque negoti est».
It redit atque imum lento linit unguine lignum
formicisque omnes aditus ad pabula saepit.
His factis abeunt: redeunt in tempore: visunt
undique formicis atris horrescere ficum.
Mirari pater et natus: quid plura? revisunt
haerentesque vident tenues in glutine micas
seminaque, ut minimis perfecte strata lapillis
semita inoffensum pedibus tramitteret agmen.
Quid dicam, ut fruges minuant in limine morsu
maiores? soleant adrosum ut condere semen,
ne rursus viridem tepefactum fundat aristam?
Nec non et certo iuvat intermittere quaestum
saepe die: gratum est conlatas undique merces
visere, triticeos fetus miliumque rotundum,
perque forum reptare leves, ambire tabernas,
rumores audire novos, occurrere notis,
militiamque viasque, actos meminisse labores.
Tum longae metuunt hiemi, tum gaudia laetis
praecipiunt animis locupletis sera senectae.
Adde quod, ut perhibent, sociis funebria solvunt
iusta nec exsequias dubitant celebrare frequentes.
Sentit enim solido vulsam de corpore partem
atque datum leto dolet urbs infirma Quiritem.
Saepius hinc longo spatiari funere pompam
et scatere atriolum videas lictoribus atris.

PARS ALTERA

Nunc age formicis quae sit natura canamus.
Non eadem vis est, habitus non omnibus idem;
namque aliae, tenues quae librant corpus in alas…
has sua quamque vigil partim nutricula iussit
ad nixus aptas, partim florere maritos;
legerat et dapibus prudens nutrivit opimis
et dedit ante alios incauta bonumque malumque:
haec volat, at primo pennae fluxere volatu,
hic amat, at magno mortem mutabit amore…
ergo in spem generis volitat pennata iuventus.
Semimares reliqui: non auro perlita vestis,
non alae vario distinctae sole trahuntur
devotis operi: pullaque exomide corpus
substringunt alteque vides discurrere cinctos.
Haec sola adsiduum plebes sortita laborem
exercetur agris aut fossis oppida munit
et terebris gyros agit ambigui Labyrinthi.
Haec et ab unguiculis alienos sedula fetus
educit: fecunda legit iam corpora matrum,
iamque viros pecori validos submittit habendo.
Ne tamen a certis omnes maioribus ortos
credideris, neve esse putes pro civibus omnes;
quin capiti servam multi sensere coronam.
Myrmidonas perhibent nonnumquam vellere signa,
seu res exposcunt seu praedae fervor agendae
inpulit: erumpit nigris directa maniplis
iam legio, longumque nigram terit agmen arenam.
Explorant Numidae, galea spectabilis alba
centurio effusos cogit, propellit inertes.
Non tumuli tardant, rapido non flumine rivi.
Protinus inicitur connexo pensilis ipso
milite ponticulus: viva rate iungitur amnis.
At tumulum terebrisque cavant et cruribus aequant.
Iam taciti subeunt hostilis moenibus urbis,
fit via vi: vigiles portis caeduntur in ipsis:
iam vallum scindunt, capta versantur in urbe.
Tunc exsudatae populantur messis acervos, .
horrea diripiunt, tectorum limina frangunt
et trepidas iugulant nutrices ovaque secum
heu tenerosque ferunt incerto corpore natos.
Hi vero alterius sub nutu vivere sueti
convectant posthac domino sua pabula lixae,
his pueri famulis et sunt iam cura penates.
Interea obtusis aut deses dentibus horret
victor et antiquos mores contemnit et artes;
aut sibi tela ferox et martia vindicat arma
dedignatus eques tractare fabrilia magnus,
hostilemque manum propriis a moenibus arcet,
ut tuti sibi calones praedentur in agro
et mediastini famularia munera curent;
aut de iure suo facilis decedit et illis
addit se comitemque viae sociumque laboris,
comis ut excepit captivos verna dolentes:
una rura colunt, una cunabula servant.
Principio excipiunt enixae matris et ore
ova legunt, dulci quae mox stillantia melle
in tepidis navae disponunt ordine cellis.
Nec tamen haec inibi nutrix sinit usque iacere:
frigore demisit, ferventi provehit aestu,
donec vermiculus maturo excluditur ovo.
Quem sua melle diu pascit, quem sedula lingua
lambit et absterget minimas nutricula sordes:
cum iam fasciolis erucae corpora vinctae
mollia, nent tacitae tenui velamina filo
folliculoque latent: sed non est inscia nutrix;
dulcique utriculum fetum demulcet alumno
et nunc exponit soli, nunc obicit umbris,
nec tamen ingesta cessat mollire saliva.
Textile sole tepet penetralesque inbibit ovum
humores, tandem cum nutrix dente pulamen
scindit, et inplicitis etiamnunc artubus exit
formicae catulus, qui tendens cornua discit
iam cives cupidusque forum plateasque pererrat.
Tunc et in horreolis magnos miratur acervos
et stupet in saeptis virides errare capellas,
scilicet atque albi repentes velleris agnas.
Curculio namque exiguus tenuisque cicada est,
qui foliis herbisque haerent et dulcia sugunt
mella suoque ipsi pascentes rore teguntur.
Cornubus hos lentis siquando pastor adulat,
lac facili purum pruritu reddere suadet:
has abigit formica greges, haec ubera pressat,
sive tenet clausum stabulis pecus omne sub urbe,
seu foveis armenta cavis et pascua vallo
saepsit et incautas pasci permisit, ut ante:
at ducit cupidos ad ovile cuniculus aeque
pastores: ipsi captivo melle fruuntur
et lac inmulgent pullis infantibus almum.
Ac ne forte fide maior formica sit hirtas
mollibus in stabulis pascens ad mulctra capellas,
sunt quibus et sulcis licet herbam quaerere farris,
semine quae in messim iacto sata comminus urgent.
His urbesque suae populis et strata viarum
tectaque et inposito placuerunt aggere ripae.
Pinguia tum signant ipsis sub moenibus arva
planitiemque movent uncis et dentibus aequant.
Deinde ubi pendentes nebulae monuere colonos
aut circum volitans animos percussit hirundo,
grana suburbanis audent committere sulcis.
Iamque solo tenuis domito diffunditur herba,
cui patiens operum tunc instat rusticus uni,
runcat agrum vulsis alienis providus herbis,
dum structam spici frugem videt ordine fundi.
Tum metit et messim tritam convectat in urbem
nec, nisi discussa gluma procul atque remota
moenibus, emundata seges granaria vincit.
Quam nova miratur suboles et digna laborum
praemia praediscit studioque effertur eodem.
Interea aligeram matrum custodia pubem
iniucunda premit: taedet conclavis et umbrae,
iamque fremit saevisque negat sese improba iussis,
audet et invita patulis nutrice morari
vestibulis, primisque iuvat praeludere pennis
atque auras tentare vagas caeloque potiri.
At matres adsunt; adsunt trepidasque magistrae
conripiunt obluctantesque in tecta reducunt.
Ut vero occidui fatalem solis amorem
suasit et in tepidas thiasum iubar allicit auras,
ecce omnes castosque lares terramque iacentem
deseruere: volant pennataque corpora miscent
et simul optatis auris et amore fruuntur.
At puro stupuit nubes exsistere caelo
pastor et obtorto convolvi incendia fumo.
Sed brevis error erat: toto pluit aere nigris
formicis, reptantque mares pedibusque teruntur
aut saturant merulas communis praeda voraces.
At fordae subeunt decisis atria pennis
et nova sufficiunt sollertis saecula gentis.

PECUDES

Haec vetus hibernis Ololygon noctibus hospes
in tepido medius bubili, rusticus olim
factus, ut a vico cessit ludoque magister.
Nec tamen abiecit ferulam sine caede minacem
(nunc autem bubus tantummodo lenta minatur;
bubus inoffensam visu duplicantibus umbram)
idem animi patrii morisque oblitus et artis.
Quod fuit, id petit esse: serit frumenta diurnus,
nocturnus meliora serit puerique serentem
circumstant occaturi bona semina somno.
Tarda per ambages illos aut fabula ducit
ut parvae noctu procul ardens fiamma lucernae,
aria, quae lassos vocet atque eludat euntes;
aut tenet utilior iucundo murmure sermo
adsimilis telae, quam crebro pectine textor
conficiat densans ignotis nota: quid autem?
Stamen in aure tibi, docto subtemen in ore est:
sunt sane, quae scis, discretis stamina filis;
quae nescis, radius tibi mox subtemina ducet
garrulus, et presso facies tu pectine telam:
non aliter fit tela, puer: modo saepe recurrat
lintriculus filumque tibi versatile vectet;
tu modo secernas et inertia vellera libres.
Nec sunt haec mea verba: senex haec noctibus olim
fundere consuerat, pueris urgentibus, hospes,
dum digitis tractant tacitae data pensa puellae
adsiduoque boves fenum rumore remandunt.
«Cur iterum revocent» inquit «de rumine pastum
comminuantque boves nocturna per otia fenum,
quaeritis? adsueti faciunt, fecere coacti.
Festinant opportunas decerpere frondes
quas post commodius revocatas tempore mandant.
At certum tota nostris praesaepe iuvencis
nocte subest: numquid dubitant? num terret egestas?
Num, pueri, Cascellus eget? cui multa supersunt,
et res et pecudes, argentum, praedia, villae.
Sed videas cautum per solos repere calles
castaneasque nuces spinoso cortice clausas
excutere inque sinum raptim demittere tutum.
Non eget ille senex, eguit puer; idque coactus
quod iam fecit, ut alterius depasceret herbas,
nunc ultro facit: evasit iam surculus arbos
insitus et nova sub nota sunt arbore poma.
Sic consueverunt messim properare iuvenci
et differre molas: et nunc properantque moranturque.
Ut semel in proprium dilapsis fluctibus aequor
suspexit soles atque audax terra iuventa
monstra lacertarum, filicum portenta creabat,
tum notasque boves silvas et tuta paludum
linquere consuerunt, cum iam vanescere longe
audissent tigrium gemitus iramque leonis.
Bucula tum cautas properatis pastibus herbas
carpebat circumspiciens et piena redibat,
curo mallet carptas secura mandere silva
aut in arundinibus viridi suffulta cypero.
Nam mansuefactis duplex est bubus origo.
Urus erat: camuris procerus cornibus urus
qui quateret late calamos et sterneret ulvam:
alter vitabat densas brevioribus ornos
cornibus, insinuans fractis frontem sarmentis
oblongam: silvis hic nigris tutus, aquoso
ille lacu. Nostri semel his maioribus orti
nunc et aratra ferunt et volvunt plaustra iuvenci.
Sustinet ampla boum fallax vestigia limus
sic hodie; sic fissa tenacie glutine surgit
ungula mollipedum: digitos interfluit aura,
quae levat obliquos gradientum commoda passus.
Sic in iuncosa currens uligine vicit
taurus equum: bellatorem praevertit arator.
Hinc matutini, mater, tibi copia lactis
somnifugaeque fabae fluidus permulsus amaror
et loculis tabulaque gravi ientacula pupo.
Nam quod inexhausto fetarum ex ubere rivus
nectaris emanat quo candida mulctra redundant,
haec est caussa: boves linquebant saepe coactae
in silva, quacumque latet magis horrida dumis,
per somnum vitulos sugentes ubera matrum.
Sed thyma quaerebat neglectis immemor ursis
vacca diuque absens dubiis errabat in herbis.
Atque ita distentis ad nota cubilia mammis
cum pervenisset subolem saturabat aventem
aequabatque famem longa dape mater alumni.
Lacteus inde sopor saturos amplectitur artus
nec vocat infestum querulus pro matre leonem
mugitus vituli tacita recubantis in umbra.
Ad cytisos redit illa: lupi, ne laedite matrem!
Et liceat dumos et dulcem visere pullum
et simul ambobus tepidam requiescere noctem!
Quamquam nulla quies reduci, quin stirpe sub ipsa,
ne visu, propter frondes ramosque, careret,
demissa suspectabat cervice virectum.
Hinc pronum caput, hinc et frons incurva nepotum.

Arduus at contra sonipes cervice minatur,
attollit caput et caelum prospectat apertum;
qui tum prata sibi camporumque aequora sedem
optarit pedibus pernicibus usque terendam,
agmina cum praevidisset ieiuna luporum.
Hac cava quadripedum resono volat ungula plausu,
creber et in tenues hinnitus funditur auras:
hac taciti cursus et anhelantes ululatus.
Nonne canes veterum memores morumque patrumque
cernimus? Ut feni metas et limina villae
stridula raeda legit defesso iuncta caballo,
prosilit inde canis latratuque omnia complet,
et premit et vetat et gannit modo pone, modo ante,
donec in anguineo flagri silet improbus ictu.
Atque idem lentos praeter sinit ire iuvencos
et tacitus plaustri stridentem neglegit axem.
At veterem nunc ipse lupum canis exuit ex se
humanus, nec eri sonipes nunc horret amicum:
horruit immites et campis fugit apertis.
Nunc etiam parvis est grandis tibia pullis
exceditque modum, sed formam praegravat usus.
Namque sui vixdum compos sua membra tetendit,
currere iam videas motuque salire quaterno.
At carae lateri cursu genitricis adhaeret
et lac hinc rapit, exili de fonte, pudenter,
ne cibus impediat vires cursumque moretur.
Crebrior hic sugit; vitulus diuturnior haurit,
ex quo desertus sola fallebat in ulva.
Sed non passa suum nusquam discedere pullum
mater in assiduam secum rapiebat arenam.
Vidi equidem, vidi duri quae corbe coloni
infantem gereret, glebas fossura remotas,
ad soles secum caecaeque pericula febris.
Quid faceret? Pueri nullo custode relicti
nequiquam memorem fabricas intrare sonantes
vidi aliam et telas radio properare diurnas,
ut victum puero ferret de nocte querenti.
O matrum lacrimas! Qui te, dum prata pererras,
cum nato, movit subitus pavor? Auribus ecce,
naribus ecce micat, ventum rimata sequacem.
Mox propior latebras suspectas cauta tolutim
accedit: lateri materno pullus adhaeret.
Tum duplex simul hinnitus transverberat auras.
Illic aut equa praecipiti super horrida cursu
fertur membra lupi pedibusque prioribus elisum
obterit, aut minus inde pares fuga proripit ambos.
Namque fugae factum terram ferit impete cornu
ictaque dura solo semel ungula molle resultat.
Quodsi furvus abest pratis melioribus hostis,
non ideo sonipes nunc arma fugacia iecit,
nec pes flexibiles cessavit tendere nervos,
ferrea quo curvata repugnat verbere lamna.
Nec pavor ipse abiit. Nam campo saepe patenti
cedere sicca sitis cogebat vespere turmam
atque ad idem, quo saepe feras, descendere flumen
leniter et cautam refici communibus undis.
Nonne vides ut arundineae nunc murmura silvae
vitent et subitas, calamis motantibus, umbras?
Unde etiam frustra surdas intendit habenas
rector et in caput, heu! miser, excutitur pilento.
Non iunci tremor enodis foliive susurrus
ariduli perterret equum, non mobilis alni
umbra, sed annorum praecepti milibus ante
multis et caeci fremitus oculique minaces,
inque suo memorem recubantes corde leones.
Quamquam non soli, sonipes generose, leones.
Vidisti magno repentes corpore sauros
arboribus vesci totis et sternere silvas,
maioresque fide caelo volitare chimaeras.
Nos effossa quidem monstrosa tremiscimus ossa,
tu, credo, refugis subita pavefactus ab umbra.
Qua fluere Argentum spatioso flumine dicunt
aequoraque atque herbis undantes findere campos,
plurimus huc illuc it grex fugitivus equorum,
qui tua, Libertas, quondam videre vocati
pilea, quive iubas dederunt effundere ventis
invito domino, fratrum vexilla secuti.
Omnes servilem postquam posuere coronam,
silvestres animos et vitae sensa prioris
prorsus equi memores desueto corde resumunt.
Dilabuntur ibi mores nebulaeque recedunt:
apparet rerum praeformidata vetustas.
Hos placide magno pascentes agmine culmos
perculit interduro temere pavor, atque gregatim
illinc praecipiti sese eripuere tumultu.
Iam sine fine viam pedibus crepitantibus urgent,
iamque volant spatiumque vorant. Non saxa morantur,
non praerupta fugam: saxis inliditur agmen
aut alto sorptus grex permiscetur hiatu.
Hinnitu permixtus adest et pulvere nimbus.
O miseri, si qua procul armentarius egit
semiferas pastum pecudes hiberna metatus
atque illac querulos durat sub pellibus imbres!
o miseri quibus auditus fragor ille propinquat
par adventuro flammis equitantibus igni!
Mox et adest et abest, terit et rapit omnia turbo.
Quid fuit? Emersum palantibus improviso
ostendit vetus immensam megatherion umbram
immensaque ruens umbra fugientibus instat.

Planities et campus equis placuere iubatis,
villosis ovibus montes et culmina nuda
durataeque nives rigidaeque Aquilone pruinae.
Ipse Aquilo denso vestivit vellere sensim
inspirans ovium tremibundis frigora tergis,
ipse et in aeria balantes rupe monebat,
frigora vitarent modo, nil aliunde timerent.
Montivagum vero ventum iam vallibus orti
fugerunt homines, durum genus. Hinc ubi primum
ignaro signavit humum pede degener agnus,
edita quaeque petit, scopulis insistit acutis
monstrataque via miratur pergere matrem.
Hinc si quando gregem totum metus impulit, ut se
proriperet miserabiliter pastoribus una,
pastores recta summum conscendere montem
non dubitant. At oves natali monte potitae
iam tremula solitos arcessunt voce magistros.
Infortunatas, animae quibus abstulit olim
serva dies plus dimidio! Pastoris egentes
quem fugere, vocant stantes in vertice celso.
Quis veniente gravi vexatas tondeat aestu?
Nam quas induerant, Borea suadente, lacernas,
non auctoratis ultro deponere fas est.
Aut quis opem ferat enixis? Est vita misellis
servitium nec oves haec umquam fata latebant.
Scitis, oves; ideoque, animos ut flectat heriles,
vox puerum sonat et balbas imitata querellas
duplicat et tremulas tantillo momine cunas.
Ast immane quidem, vernae, clamatis, aselli!
Num libertati memores inhiare priori
crediderim? Frustra: non vires prorsus eaedem,
nec latus est asinis nec adaequans ungula ventos.
Nunc aliud longe est; minuit namque omnia servis
condicio nova, quae solas produxerit aures.
Vixdum Libertas asinum respexit anhelum,
vapulat ille: tenet citra servilia fustis
currentem breviter pecudem longeque rudentem.
At tu parce, precor, dorso patientis, agaso:
namque asinus magis et prodest, atque ipse leo rex.
Nunc pingues reptat grunditus ingeminans sus,
addictus lanio nascens animaque salitus,
ne vitiaretur, petaso merus. Huic aliquando
in silvis cordi rixaeque et bella fuerunt,
et porci magnos non extimuere leones.
Nunc quoque serpentes audaci frangere morsu
non timet ac rostro passim iactare rebelles.
Cum multi caderent, complures edere fetus
femina sus olim partu consuevit in uno.
Sic multos circa matrem nunc saepe videmus
porcellos crepitu cum grandi grana friantes:
non aliter vitreis a lamnis frangitur imber.
Ipse autem fragilis priscis grunditus ab annis.
Namque olim coluit caecis impervia dumis
et perrumpebat cuneato corpore silvas.
Cedebant pecudi late virgulta ruenti
nec saetis hirtam violabant vulnere pellem:
rimas ipsa omnes rostro temptabat acuto.
Cum vero nigris per cuncta sub ilicibus grex
erraret, socias ibat grunditus ad aures
perpetuus, comitis signum pascentis in umbra.
At soli potior si quando occurreret hostis,
tum subito martem lituique tubaeque canebant,
tum limae rigor et serrae non rasilis horror
ex iugulis uno suis erumpebat hiatu:
scit lanius rectaque petens praecordia culter!
Heu miserum mensis qui se devoverit ultro!
sive coquos nocuit non praevidisse futuros.
Subus erat sedes sub caelo dura palustri:
cum letalis hiems et silvae plangor onustae
appeteret, glandemque ultro demitteret ilex,
tum gelidis acti ventis perrepere dumos
consuerunt et in ignavos pinguescere somnos
atque famem dape festina satiare futuram.
Sic hiemi superesse quidem potuere soporae,
inde sed ingiuviem traxit morosa suum gens
atque adipem et multo gratos nidore botellos.
Nam vos non prisco vestistis tempore vobis
vellus, oves, adipemque, sues. Nos iuvit equorum
ille pavor; nos praecipiti rapit ungula plausu:
ictu cornigerae trahitur grave frontis aratrum
nunc cytisusque, boves, nostros lactescit in usus.
Nosque ovibus lanas augemus et ubera vaccis:
non montes ovibus, subus querqueta vetamus:
prata damus nos bubus, equis damus aequora camporum:
at vobis, asini, paleas et verbera tantum;
nil nisi clitellas et iniquo pondere saccos.
Degenerem temnunt, nisi quod non rusticus odit
consortem tuguri, socium non spernit opellae;
doctus et a misero sensim miser, illud in ore
semper habet, Satis esse cito si sat bene; numquam
festinat; sedet expectans, dum detonet imber;
non acuit rediens a iacto semine falcem».

Argumentum poematis: Quales fuerint pecudum, antequam deprehenderentur et mansuefierent, habitus et quasi naturales notae et quae maxime earum propria nobis potissimum cesserint in praedam atque usum.

CANIS

Errabant homines rari sub sole, novaque
a tellure nihil, nisi delituisse, petebant:
raro occurrebat simili per inhospita genti
turma bipes, ac tum praeter cunctantibus ibant
passibus: at matres riserunt matribus ultro,
atque hominum scymni, dum grex ignotus abiret,
respectaverunt inter se longa tuentes.
In specubus latebrae: quin et secreta paludum
quaerebant et fulta suis magalia vallis.
Namque ferae desertorem feritatis homullum
obsessum fremitu tristes et fraude tenebant,
qui pedibus mallet binis errare vacillans
altaque spectaret, magnasque addisceret artes,
dum tacet et nec agit quicquam nec somniat idem:
cogitat. Hoc uno nam se differre videbat
ille feris, quod se deberi sciret et omnes,
quamvis ignaros, incerto tempore morti.
Hic hominem pressus iampridem terruit anguis:
hinc in perpetuum praesenso pallida leto
ora, suumque animo sanguen vitreaeque renato
sunt lacrimae, nutansque in culmo risus eodem,
ut calyci flos est, ut fiori proxima baca.
Solus homo vitam medio degebat in hoste
hostilique famem praeda tolerabat, et ibat
excudens silices, sumptis de flumine cultris,
venator. Mensae verrebat pastus ab antro
relliquias, nudata ferinis dentibus ossa.
Quid post ille? Super collecta fronde iacebat
expectans misere dum dilucesceret, ac nox
secum summotos in lucum ferret ab antro
hostiles tandem gemitus iramque ferarum.
Quippe incerta quies, et multa nocte tumultus
caecus, et in trepidis numquam non somnia rebus.
Quin si quid tenebrae summissa voce silebant,
tum vero vigiles aliqui veniebat ad aures
malarum crepitus, tum limine murmur in ipso
circumrodentis frangentisque ossa leonis.
Nec fuit iste leo: nam noctu saepe revisens
membra pilumque lupo similis comparuit omnis:
qui quotiens loca compleret silvestria late
luna nec esse feras tutis pateretur in umbris,
conspicuum longe longis ululatibus antrum
ipse videbatur magis et defendere praedam
prudens atque suis epulis prohibere latrones.
Tum lupus assuevit profugae vestigia gentis
sectari, solitamque dapem nova fregit ad antra:
tum notum crepitum malarum expavit homullus
ipse minus, puerisque feram minus esse timendam
si sibi non aequam, at saltem ratus hostibus hostem.
Inter praerosas sed tandem luce iacentem
relliquias — nam plena palus secreverat imbri
nocturno tectum non aeque vespere tutum,
atque aditum dederat quae nunc exire vetabat —
et super ossa feram venator fracta sequacem
occupat. Haec culices ab aqua quot scimus inerti
turmatim tenui lituo prodire canentes,
et circumfusas certabat pellere muscas,
escam quae peterent et magno fragmina bombo.
Leniter huc igitur cauda nutabat et illuc,
ut praesens homini lupus adsurrexit, ero ceu.
Idque infinito nondum post tempore perque
innumerabilium lacrimas et funera rerum,
excidit ex animo mutatae gentis eodem:
nam lituos audit tenues et murmura bombi
vana, simul lupus ille suum praesensit adesse
cautus erum: caeci culicem reminiscitur aevi:
arrigit auriculas: caudam memor atterit et mox
absentes abigit tremibundo verbere muscas.
Tum visus lupus est occluso dicere rictu,
membra levi tremulae dum vibrat momine caudae:
«Te bene velle mihi iamdudum suspicor, hospes:
nonne mei causa consulto proicis ossa?
Sed pendens animi miserum miser usque sequor te,
nec nisi nocturna veritus dape vescor odora.
Fare age, numquid ames his me de rebus amantem.
Hic per te liceat paullum mihi mane morari».
At paullum lupus ille, viro parcente, moratus,
post alias maiora movens est dicere visus:
«Hospes, pace tua, quod nunc iniussus obibam,
iam liceat vestri servanti limina tecti
te natosque tuos dubia de nocte tueri.
Nonne audis, quotiens a caelo luna renidet
clarior et cautos huc gaudet ducere fures,
quo gemitu noctem, quanto resono ululatu?
Sic, mihi crede, lupos placet hinc arcere tribules.
Consuevit, dum te vereor metuoque videri,
ex oculis tantum mihi conivere vicissim
alteruter. Licet his tibi iamnunc viribus uti:
iam nostro tutus levisomno corde quiescas».
Hinc venia lupus ille data sua limina noctu
fovit: at hinc etiam atque etiam maiora petebat:
«Cur non has epulas iusto mihi iure dicabis,
ut sit fas aedes me vel celebrare diurnum?
Nam satis est mihi quod super est tibi: nil nisi cenae
relliquias, ere, nil tecti nisi limen amabo.
Intus ut est domus hic tibi me secura cubante,
sic tibi pura foris hic me vescente futura est.
At metuis, credo, pueris: age, mene lupum quem
esse putas, compar qui sim similisque luporum?
Non sum quod videor, nec es, ipse quod esse videris,
tu quoque, simiolus versuto pollice dexter.
Quod secus est: namque ille nuces, tu sidera servas».
Hinc noctuque lupus coepit servare diuque
limen: at hinc etiam atque etiam maiora petebat:
«Utere me socio. Tacitus quandoque tacenti
obsequar, adque pedes proiectus crura iacebo.
Res video fieri semper te deside magnas.
Per caelum nubes ego, tu ventura sequeris.
Iamque habilem vocem qua tu comprendere suesti
quidlibet hiscentis digitis quasi mollibus oris,
agresti rudis hanc imitari gutture coner:
beluaque ignorans me mutavisse loquellam,
subsultim vestro baubantem more tremiscet».
Hinc loquitur, minitabunda sed voce videtur
usque loqui lupus invite. Tum plura petebat:
«Utere me comite et socio: nam dedecet unum
me vesci, grata minus hac sine pulvere, praeda.
Sit labor amborum, quando hinc est victus utrique.
Me comitem venator habe, perque omnia ducam
arguto quasi fila legens erratica naso.
In lustris catus aut intra fruticeta latentes,
ancipiti quatiens tacitum molimine corpus,
monstrabo tibi saepe feras: tibi iussus apertum
detrudam in campum, certae mox praemia fundae:
aut et agam celeres celer, et pede praepete vincam
exanimes: nec plura tamen, quam sponte dedisti,
iure meo repetam: iam iusto foedere certum est
id satis esse mihi, si quid tibi forte supersit».
Belua quaerenti socio memor adfuit olim
(tessera tum vero data et est accepta vicissim)
scymnis saepta suis, summo quae pignora dente
singula pertulerat, tacitoque haec ore precata est.
«Nonne tibi pueri tepido versantur in antro?
Ne scymnos uri vento neve imbre madere
nunc patiare meos: parvis des, optime, parvos
ludorum socios, ipsos et ludicra, dono.
Tolle, seda pullis dulcem ne distrahe matrem.
O quam ridiculos mansuefactosque videbis
atque catos! Age, quod neutros taedebit, adopta!»
Sic matrem securus homo deduxit in antrum
et fetus, proprio catulos ac nomine dixit
pullos atque CVanem CVmulata prole parentem.
Hinc nobis canis est, multis ex hostibus unus
non hostis neque mancipium neque verna, sed hospes.
Salve, fide canis. Quisnam mentitur ali te
ancipitis quaestu caudae vocisque timendae,
dum latres et aduleris, des cetera somno?
Tu genus humanum, tua nostrum praeda parentem
et tua procuso silici comes addita naris
servavit, facili vitam dum cerneret aere,
naturam ferro dum debellaret et igni.
Nullus homo foret, et silvis nunc obsita tellus
implacabilium resonaret bella ferarum,
vosque supervacui taederet, sidera, caeli,
nulli visa, faces in caeco funere claras.
Nos sumus auxilio, lupe mansuefacte, vigemusque
arte tua, — nec bella manent nisi nostra per orbem,
nec superest alius nobis lupus, atque viro vir
et populus populo meliori maior et arma
artibus: et sordent inamoeno sidera caelo
nulli visa: — nec heu! tu nos ad talia pridem
servasti, nec nos ita depugnare docebas,
fide canis: sed ovi iussisti parcere captae
tutaque pro tepida concedere pabula lana.
Vexabas lupus, adservas canis, ac pius agnum
demulces et ero monstras opis asper egentem
latrando. Tu tela pedo, tu lacte cruorem
et mutare gravem suasisti moribus iram.
Qui per aperta feras insectabare pedum vi,
idem nunc tarde gressus comitaris euntis
pastoris timidasque vetas deerrare capellas.
Nec tamen adsumis quicquam tibi praeter erilis
relliquias dapis: ex praeda contentus edebas
nuper ut ossa, serum sic iam de lacte ligurris.
Salve, fide canis. Qua fumus volvitur et qua
sulcus hiat, tuus adsurgit latratus in auras.
Tu regis errantes, solaris in Alpibus aegros,
exanimos reficis, calido fodis ore sepultos:
tu pueros vigil observas ad naufraga custos
litora, et a gelidis torpentes excipis undis:
tu celer in libycis damam praevertis arenis,
carpentemque vides et vix mandente potiris:
tu iunctus traheae summas perlaberis oras
et iam vestigas terrarumque olfacis axem.
Hic petis horrendos audaci dente leones,
hic venaris avem, potior pedes alite, parvam,
hic circumcursas, obsonature, macellum
sportam dente ferens, hic tinnula cymbala pulsas
et Maccum geris, hic ab ero discedere functo
posse negas ipsumque foves in morte sepulcrum.

v. 142 Cfr. Curtius Grundzuege d. Gr. Et. 158, 84: 156, 79.

CASTANEA

En tibi castaneae, lenis quas saepe rogasti.
MARIAE IOANNES grato animo d.d.d

Tertia nox idus anteit iucunda novembres.
Martinum celebrant. Circum de more sagatus
ibat equo: primo laedebant frigora morsu.
Obvius est equiti mendicus. «Da, bone, victum».
«Assem habeas, assem valeas: non aestimor assis».
«Da pannum saltem, sagulo bene fote, rigenti».
«En tibi dividuo scindatur paenula dono».
Huic hiemes aestate, Deus, variare dedisti.

Hac de nocte novum fas est depromere vinum.
I, terebris atras viola, puer, ordine cupas;
namque omnis vini faex expurgata resedit.
In lacubus potuit fremitu mussare perenni,
in cupis silet et posita deferbuit ira.
Nunc gemit ampullae quatiens singultibus ora,
nunc illo vitrei calices rubuere liquato.
Martinum celebremus: hiems bene vertat egenti.

Nulla petant hac nocte nucem convivia frustra
castaneam. Quaedam est atro suspensa camino
sartago: cribrum deceptus imagine dicas:
huc defunde nuces torrendasque inice flammis;
at tenui corium prius hiscat vulnere cultri.
Ni facias, anima tibi nux displosa calente
quippe sonet, fors et te laeserit. Ergo age, cribrum
concute et adspira nucibus salientibus ignem.

Iamque fere crepitant ambusta putamina, iamque
ulcus hiat summumque cutis diffissa cicatrix
detegit et fracidam (digito modo contere) carnem.
Tum lanx panda capit, tostum quae spargit odorem
exedrium mulcens. Hiemis salvete sodales,
crustula potorum, tuguri bellaria, panis
speustice! salve, hiberna seges montanaque messis!
Ecquam monticolae consumant frigore pultem?

Cum sarcire cupit centones vilica, cumque
iuniperus resonat, brumae praenuntia, turdos,
arbore tunc quidam quasi delabuntur echini
atque nucem patuli spinoso e cortice fundunt.
Huic est laetus, equis est qui color optimus et quo
non magis intonsae delectet virginis alter.
Hanc gens tota legunt, pueri flavaeque puellae,
per iuga repentes et per declivia montis.

Cumque die surgunt et saccos frugibus implent,
alternoque sonant interdum carmine valles.
Hac puer in numerum calycem dum tundit inertem:
«Sublucet caelum: iam tintinnabula pulsant
iamque fenestellae patefiunt: heu! tua numquam».
Hac recinit virgo pleni sub pondere sacci:
«Cum dulcem aequales semper loquerentur amorem,
rebar id esse dapem: nunc novi: credite, magnum est».

Vesper adest: audit puerum sub rupe canentem:
«Nocte ades in somnis, virgo: cur feceris? inquam.
Ecquis te visat, me visis ut ipsa, cubantem?
quis, mea vita, volet dulces tibi rumpere somnos?»
Deque iugis audit recinentem Luna puellam:
«Venti increbrescunt et frondibus undique ningit.
Saepe o pollicitus reditum numquamne redibis?
Haesit ut in sulco, nudum procul horret aratrum».

Est sua cuique foco rectis laqueata tigillis
cella; nec his raris, ut, siquid crate repones
(adrepenti aditus arto dabit ore fenestra),
labatur nimis ampla per intervalla; nec aptis
connexisque ita, non ut vel penetrabilis ullo
fumus et ipse vapor valeant exire meatu.
Hoc pueri lectis tabulatum frugibus explent.
Fumat humo caudex lentoque absumitur igni.

Nec prius incensis adolent magalia truncis,
quam ter quinque canant genibus tibi carmina nixi,
ut tueare volens casulam noctesque diesque,
Laurenti, neve igne sinas, experte, cremari
spem victus subitisque domum vanescere flammis.
Nunc tacitus caudex ardet noctesque diesque,
nunc procedit hiems, arescunt undique silvae
et veluti rubra squalent robigine montes.

Ut quassare nuces fragili sub cortice sensit,
noctem triturae dicit pater. Exstruit uxor
mensam epulis, promit vappam sub clave meracam,
scilicet; atque omnis praesto est vicinia: saccis
excipiunt segetem sectoque in caudice tundunt:
ingeminant, quernis resonant incudibus ictus.
Deinde nuces tradunt iactandas rite puellis,
donec in alveolis acus innet, grana residant.

Hi feriunt, quanto caeduntur ligna tumultu;
hae, quali crepitu teritur pede glarea, cribrant;
nec non et de more canunt animosque relaxant.
«At rosa si fieres, aliquis si flosculus essem,
unus utrumque calix (nec me taederet) haberet».
Sic puer; at deses plena iam corbe puella:
«Illud iuravi fore ut obliviscerer, atris
cum plueret guttis, soles orerentur in umbris!»

«Quis lunam neget ire via? quae noctibus ambit
et superat montes, devertit lassula numquam:
sic me semper amat mea lux nec vertitur umquam».
«Ei mihi, quae coram Mortem sim visa videre,
cum discedentem vidi; nec dicere quivi:
“Quo, crudelis, abis?” nec: “Quando, vita, redibis?”»
Haec alterna canunt: cantus levat ille laborem,
ut vires tenuis quantumvis vappa ministrat.

Nunc habeat duram pistrinum, vilice, messem:
frange molis, pistor; pro saxis redde farinam.
Quam subigat mater, seu vult properare placentas
– has roris foliis inspergit multa marini
et iubet, umentes oleo, flavescere furno -;
seu tenues lamnis claudit candentibus offas
quae fragilem referant crepitum sub dente papyri;
seu puls in quadra de pleno fumat aheno.

At pluviae rubras magno cum murmure plectunt
castaneas; aquilo fugat imbres, frigora ducit.
Venit hiems: frondes in silvis verre caducas,
turba minor, plenis convecta corbibus intus:
Non alio posthac gaudebit bucula lecto.
Festinate, prius, pueri, quam candida caelum
auferat et terram, nix omnes una colores;
et cani rigeant in cano pulvere montes.

Tum pia rugoso truncum iam cortice mater
imponitque foco sarmentisque exstruit apte
et farcit foliis arentibus: omnia gluma
abtegit exigua crepitantemque excitat ignem.
Dein nigro tremulam patinam suspendit ab unco
observatque diu, dulcem dum cauta farinam
laeva manus sensire friat, haeret lingula dextrae.
Expectant simul ore pater puerique faventes.

O miseros nimium, gelidis si montibus absint
castaneae! veniunt illis namque arbore ab una
omnia, gluma dapes frondes ramalia caudex,
arbor et una famem miseris et frigora pellit.
Nocte licet ningat tacita: iam dissilit ignis;
nocte licet ventus stridat: iam muttit ahenum.
Ac positos grandi pueros pater admonet ore:
«Cum nix multa cadit, veniet nux multa, camilli».

POEMATIA ET EPIGRAMMATA

I. – APELLES POST TABULAM LATENS

Ad I. C. G. Bootium

Quid est quod aegre sit tibi? tremis, palles;
qui sis, ubi sis, ipse sisne necne, haud scis.
Subinde limis clanculum viam spectas,
mox intremiscis ambulantium gressus.
Qui strepitus ille? numquis est? quis est? nemo est.
Miser miser, macescis, occidis totus.
Attat quis isti te malae cruci adfixit?
quis compeditum te latere sic iussit?
Hautêi (fateri convenit) kakòn kíchle…
Numquid volebat haec tabella fidenter
in pergual vix inchoata proponi?
quae nunc abhorret transeuntium visus,
ut pessulum si foribus obdere oblita
lavans latet deprenditurque Pancaste:
pudet puellam meque non, puto, taedet.
Sed nunc tuo maerore maereo pictor,
tabella temere picta nec sat argute
nec eleganter. En tuam venustatem
et suavitatem quaque gloriabaris
maiorem ad artes indolem caloremque!
O curiosae diligentiae felix
Protogenes! o manusque penicillique
cunctationem et unguibus caput scalptum
unamque in hora lineam, ut satis, ductam!
En artium spectator elegans dictus
et praedicatus omnibus mihique ipse,
qui nunc fefelli incultus, horridus, fuscus!
Quis me perosus impulit Deus caecum
ut hoc tabellam vah! refigerem mane
quae penicillum machinamque clamaret?
At penicillis ilicet vel ad corvos
coloribusque floridis et austeris,
et anulare pereat atque rubrica
et purpurissum quique arundinum spumae
iam limus haesit, mox tritus refert caelum,
ni iam resumo tabulam opusque castigo,
nimia hic coercens, hic opaca conlustrans,
lino, repurgo, dirigo, explico, cogo.
Hoc fiet uno, crede, temporis puncto,
dum liceat… Eia non licet, malum: accedunt.
Em tibi homines: fuisse quam esse nunc malim.
Si caecus aliquis ille sit mihi cantor,
si sutor ille calcei cavillator!
Atqui ipse Perseus est hic et Theomnestus.

II. – CREPEREIA TRYPHAENA

In nigros circum taciturna lucos
fugerat cornix, repetebat urbis
turba corvorum memorum quadratae
saxa Palati,

cum solum Tuscum decimo die te
redditit maio, Crepereia, soli
pronubam post innumera induentem
saecula gemmam.

Vitrea virgo sub aqua latebas,
at comans summis adiantus undis
nabat. An nocti dederas opacae
spargere crinis?

Sed quid antiquis oculi videnti
nunc mihi effeti lacrimis madescunt?
quas premo curas alioque eundem
corde dolorem?

Murteum vidi memor ipse sertum
quosque fulsisti religata crinis,
et manus iunctas tenuisque dextris
farris aristas.

Nota, post longos amethystos annos
quae refert alas oculis ruentis
gryphis et cervam, Venerique pupa
nota negata est.

Crastina, sacris Lemurum tenebris,
nocte, cum pictae volucres tacebunt
et canes, nudo pede per soporam
deferar umbram,

et fabas sumam iaciamque nigras
pone per noctem noviesque dicam
«His fabis, manes, redimo, Tryphaenae,
meque meosque».

Dumque tu aversum sequeris manuque
tangis exsangui levis umbra dona,
tinnulo parcam moriturus aeri
respiciamque.

En ades. Sic lectus eburnus olim
pallidam, me flente, nefas, habebat.
Sic eras, collo nitidum reflexo
fusa capilium.

Flamen oblitas grave tibiarum
nunc procul flenti mihi pellit auris
neniaeque urguent resonoque maesta
praefica lesso.

Ducitur funus per aprica ripae,
murmur etrusco Tiberi ciente
triste, per sepes ubi gignit albos
spina corymbos.

Floridam non te ruber igne Vesper
matris abduxit gremio morantem
nec faces «Hymen» pueri levantes
concinuerunt.

Cymbiis fusis ego rite lactis
condidi mutis animam sepulcris
edidique amens «Have have» supremum
ipse «Tryphaena».

Vesper adflavit pariis columnis
luteum molis iubar Hadrianae,
Pincium tranant fugiente corvi
agmine collem,

cum rapi sensim videor silentisque
inmemor cordis per inane ferri,
iam tuae frustra revocante matris
voce Philetum.

III. – GALLUS MORIENS

Hic hic ubi ictus volnere candidum
pectus sarissae figit humo manum
et colla torquatus reflexit
languida poplitibus solutis,

notis obibit fluminibus procul
viscique sacri robore fertili.
Non, brenne, Theutates viarum
te inmemorem, sate Nocte, ducet.

Hic hic obibis. Nunquam utinam tui
vox illa et Euris nuncius ocior
venantis in silvis opacis
attonitas pepulisset auris!

Sublimis auras saeva secans volat
atque in Gebennas se adlevat arduas,
defertur ad vallis et innat
flumina praetereunte penna,

pervadit atro dira silentio
lucos rigentis vox volucris, nigras
repente debacchata pinus
exagitat tacitasque quercus.

Haec clamat ingens ornus et audiens
procera fagus iussa repercutit,
haec ilices mandata tradunt
letiferis resonare taxis,

haec, bobus agrum dum colit, excipit
manumque buri rusticus erigit,
haec pastor exclamansque terret
graminibus pecudes quietas,

haec inter umbras iam druidae stupent
circum tuentes aurea sidera,
et pensa nocturnum trahentes
ante focum trepidae puellae.

Sic Haedui Auscique et Senones ruunt
quique arma nigris pendula quercubus
quique ultimi admirantur undam et
saxa laris resonantia albis.

Utcumque saxis debilitant mare
illic procellae, litore plurimus
densetur ambactus minacique
Oceano minitantur hastis,

urguente et aestus inruit impetu
caterva, harenae iam cumulos levis
extollit atque undas tolutim
quadrupedante quatit tumultu.

Conantur et perrumpere pectore
equi et viri undas caedere mataris;
ast agmen indignatus amplo
reppulit Oceanus fragore.

Mox pervicaces carmina concinunt
instructi et acri gaesa vibrant manu…
hic te atrior stratum silenti
Oceanus novos ambit aestu,

dum forte nautae flumine leniter
labentis absens cantica percipis
aut aure garritum natantis
aerium moriens alaudae.

IV. – IANI NEMORINI SILVULA
AD HERMENEGILDUM PISTELLIUM

1
ad H. P.

Cum me terra gravi pondere presserit
oblitum penitus luminis et mei,
seu frontem glacies vulneret inscio,
seu rupto eliciat sol violas sinu;

me quaerent oculis forte fidelibus
errantem pueri per tacitas nives,
me cernent vitreo vespere devium
iuxta prata croci florida virgines.

Tum quicumque aderit, candidus aut puer,
aut virgo roseo vertice fulgida,
circum per nebulam forsitan audiat
quae dixi gracili carmina tibia.

Non omnis moriar, si quid olet novum,
si quid silva sonat non aliis prius
auditum, tepidas si memor areas
nostri garrulitas inplet hirundinum.

2

ad D. Mosca

Si verbo residem reddere ventuli
quo frons arida decerpitur inpetum,
si pascentis apis murmur et aurea
dulcem ad sidera neniam,

si possum in viridi colle volubilis
alas, quis molitur parva inopis seges,
aut longa in nebulis agmina pingere
et clangentis iter gruis;

cur lucos strepitu terribili tubae
cur pulsem gregibus candida pascua
vates? insequitur per tremulas pavor
auras et volucrum fuga.

Quid te raucisonis cornubus attinet
auris atque hominum corda lacessere?
quid diri accipitris tu similis malam
laetis perniciem canes?

3

ad A. Romizi

Me non discolor institis
aut mannis rapidis trita iuvat via:
me saltus iuvat avius
multoque impluvium passere concinens.

Non plebs per cuneos frequens
non festiva movet turba faventium:
sed vox libera candidi
fratris, sed tacita pressa manus manu.

Quin praebere silentibus,
quos umbra cohibet terra cupressina,
aurem mi satis est, pia
si dicat genetrix «Macte, puer, puer».

4

ad F. Martini

En unquam adspiciam quercubus obsitum et
mollem populea fronde Lucretilem et
quae manantibus ima
lymphis obstrepit Usticam?

Nunquam: sed volucri mente sequor tamen
vatemque in latebris dulcibus adloquor;
una putris in umbra
fani iam sedeo tacens:

iamque, et multa senex comiter auribus
instillare meis, dum viridi movent
spinum in saepe lacerti, et
illud «Magna memor fuge».

5

ad H. Vitelli

Cum pulsae latiae dulce fides pollice murmurant,
oblita videor tum veterem mente resurnere
vitam, lapsa gravi tum recolo saecla silentio,
tum iam visa novis obstipeo luminibus videns.

Nam sacra tacitas mane via pergere virgines,
in Cois vitream prospicio fulgere Lesbiam;
nunc multis inhio templa togis candida, nunc forum
mi stridet lituis, mi galeis undique fluctuat.

Procedunt nivei rite boves cornibus aureis,
albis currus equis atque rotis plaustra sonantibus…
Sed quas inmemori corde premo sollicitudines?
iam fusis oculi cur iterum nunc lacrimis madent?

quis indigna sacris laesa dolent bracchia vinculis?
quos lucos tacitos, quae croceis robora floribus,
quos segnes Arares ambigui fluminis adpeto
frustra, quam rutilam caeruleae virginis heu comam?

V. – MONS TITAN

Te campus albis discolor oppidis
velisque late candidus Hadria
Titana mirantur sereno
tergeminum vigilare caelo.

Te quisquis acres linquere Lingones
vult atque harenas inmemores maris,
sive ille pilis obstrepentes
Romuleis pede transit amnes

(hostis deorum vectus equo viam
plebeius urguet consul, et ungulis
de nocte concussum citatis
Flaminium resonat statumen);

seu conpedito quae volat inpetu
ferrata rauco flamine percita
certique moles inplet auras
tramitis inpatiens boatu,

circum stupentem per celeres rapit
agros, per ulmos usque volubiles,
dum cernit et collem supinum
ad tumidos equitare montes;

laeto salutat murmure te, triceps
Titan, beatam et culmine Romuli
urbem triumphatique Romam
temporis inperiosiorem.

VI. – COLONI AFRICI

Audite, gentes. Si procul absumus
totoque terrae dividimur globo,
cui vix adhaerentes labamus
oppositis aliunde plantis:

cum Vesper istic sidera congreget
dum sol renascens hinc fugat, atque idem
vos tempus in somnis quietos,
nos habeat vigiles in armis,

ut fecit altum sacra silentium
nox et locuntur sidera nutibus,
interiacentem vel per orbem
perpetuas equitare turmas

audite, gentes. Nos populus focis
confessus hostem depulit hospites,
quod rastra cultorum secutus
in salebris stupuisset aurum.

Tum quidquid ipsi proscidimus soli
primumque visas hic segetes, domos
non ante constructas, stupente
barbaria, populantur igni.

Quid nos? Pruinis semper et aestibus,
ad nostra passim nuda novalia
visenda, direptas ad urbes,
ad vetitas equitamus aras.

Non solitudo, non fluvii tenent
montesque, non nos et crucibus minax
telisque tormentisque multus
hic marium solidique manceps.

Audite, gentes: acrius hinniunt
terramque crebri suffodiunt equi
pugnamque odorati supremam
forte cient socios ad arma.

Heu! propter uxor strenua frondibus
in fortuitis non cubuit, Vale
dictura, dum posthac rebellis
spem generis fovet intus alvo.

Traxere longe progeniem novam
matresque fidas, haud veriti, velut
armenta cum pullis in herbis,
immerito cohibere vallo.

Odere lectos qui subolem ferant
vitaliorem, scilicet, integros
odere natos qui sub auras
vimque gerant animosque patrum.

Nox alma vos et lassa quies habet,
dum tota vestris sub pedibus ruit
haec gens in hostes et salutat
iussa mori peritura solem.

Quid vos? Iacetis: nam nihil attinet
fortes creari, vivere fortium
hoc quantulumcumque est, et esse
qui valeant satis in leonem.

Id, dormientes, id dare vos, nefas:
unos virorum qui gelide viros
auditis imbelli necari
iam numero puerosque tabe.
VII. – AD VICTOREM REGEM
ANNO ITALIAE LIBERATAE L

Hic tu manebis, conditor, optime.
Terramque frustra magnus equus fodit,
tamquam peracturus diremptam
nocte viam dubiamve pugnam.

Consistat. Absunt iam litui procul.
Vanescit omnis clamor. Obit furor
ceu sidus infestum. Renidet
Pax roseo veneranda caelo.

Haec ara Pacis, fortis eques, tuae.
Te rura caelum nutriat augure
frugesque sol felix ab arvis
eliciat latiusque raster.

Ac temptet altis oppida sibilis
foedetque fumis ignipotens labor
dum dulcis umbra lar et unum
quemque suus iuvet hortus aura.

Maestos sequatur carior exsules
antiqua mater nec sinat immemor
errare per diversa terrae
solivagos inopesque iuris.

Nostri revisant litora navitae,
quodcumque nobis paruit aut patet
per nos, et acres classe certent
velivolum perarare caelum.

Magnis iuventus maior avis suo
fungatur ultro munere nec bonas
detrectet artes nec pudorem et
casta modum veteresque mores.

Aedes nitenti congreget atrio
parvos Quirites et docili beet
virtute. Quos auscultet altrix
Italia Italiam canentes.

Hic tu manebis, pacifer, aereus.
Frustraque terram magnus equus cavet.
Quod si Latini, Victor, olim
«Mars vigila!» clupeos moventes

dicemus, armis cum fragor ingruat
circum recussis, clangor ad ultimum
certamen erumpentis ensis
quo placidae tremat ara Pacis,

clangore longo tunc iterabitur
clivoque sacro Ianiculum procul
atque ensis ensi duxque regi,
quod solitus, resonabit: «Adsum!»

et fluctuantem subter equis suam
prorsus videbunt Italiam mari
terraque supremae perennesque
excubiae geminusque vindex.

VIII. – MARGARETHAE SABAUDAE ITALORUM REGINAE
(EX ALFRIDI BACCELLII CARMINE TRANSLATUM)

Sibilat venti grave vis nivemque
montis in celsos rotat usque muros,
qua silent late loca solitudoque
ardua candet.

Stat iugum summum glacieque vinctum
fumido pendet pelago globosque
nubium pinna superante, caelo
mergitur alto.

Insulae solo nova forma caelo
pendet: hanc ambit taciturnus aestus
nubium, nix et proprii refulget
lumine caeli.

Crassa quae campos premit atque taetris
cuncta caligo nebulis recondit,
usque ubi vasti pelagi remotus
flectitur arcus,

eximat nobis utinam supinae
turbidas curas et amara vitae,
quaeque volvuntur per opaca, recte
non cupienda!

Nos poli convexa beent sereni,
quae fluunt ventis, velut aequor undis,
singula et purus referentis astra
culminis albor!

Namque cor nobis nitet hic et aer,
hic patet nobis animusque caelumque,
hinc petit mens iam per inane fines
fine carentes;

hinc et ex ampla nivium corona,
qua patescentes sinuantur alpes,
spiritus, praesente deo, videtur
flare per orbem.

Euge! iam sese rota solis effert
aurei: lento gradiens triumpho,
dive Sol, caelos humilesque terras
lumine lustras.

Tum super pigras nebulas globosque
nubium molesque gelu rigentes
aestuant undae roseae micantque
culmina circum.

Auream sic te, perhibent, pater Sol
in iugo stantem radiavit auspex,
regium libras dum animum fugaces
mentis in alas.

Tum gravi pictum pietate vultum,
lenius quo nil leviusque risit,
attigit sol exoriens, suoque
numine complet.

Tum tibi temptat pia corda regnum
pace compostum stabilisque rerum
sanctitas virtusque, fidelis et con-
cordia fratrum.

Tum fidem, Regina, fere sub albam
per genas offundit amor ruborem,
tum reclinatis oculis inest lux
consiliumque,

dum tibi Sol et bona pollicetur
augur et dulci decus omne proli,
rite dum subiecta iugo coruscant
culmina flammis.

A MARGHERITA DI SAVOIA REGINA D’ITALIA

Il vento romba in maestosa voce,
e con ruote di neve si dibatte
contro l’alte pareti, ove son gli erti,
bianchi deserti.

Irrigidita nel ghiacciato manto,
l’eccelsa vetta da un oceano immenso
di globee nubi solitaria s’erge
e in ciel s’immerge.

Sola nel cielo sta l’isola nuova,
cui lambon muti i nubilosi flutti:
e col ciel parla, e dal suo ciel riceve
raggi la neve.

O crasse nebbie, che di scialbe strisce
il pian coprite insino al terso giro
dell’orizzonte, dove l’ampia appare
curva del mare,

a noi velate quella bassa vita
d’acri pensieri e torbe passïoni,
ove serpeggia nella nube fosca
la voglia losca.

O azzurro arco del ciel, mare di venti,
o nevi immacolate, eccelse vette
che le stelle specchiate, alti splendori,
parlate ai cuori!

Limpido l’aere ed è l’anima pura;
solenne è l’orizzonte e largo il cuore;
la mente ondeggia dal picco romito
per l’infinito.

E par dal diadema ampio di cime,
che s’incurva nevoso e si dilarga,
per la terra alitar d’un Dio lo spiro,
di giro in giro.

O gloria! Il sole dalla ruota d’oro
in un trionfo vivido s’innalza:
la fiammante raggiera in ciel distende;
la terra accende.

Sopra le nebbie, sulle globee nubi,
sui vasti ghiacci è tutto un roseo mare;
un fuoco spunta sulle cime elette:
brillan le vette.

E così un giorno con divin saluto
il padre Sol quassú t’illuminava,
bionda Signora; e il tuo pensier regale
drizzava l’ale.

Sulla soave maestà del volto,
atteggiato di fede, ove il sorriso
piú bel d’Italia si disegna, il lume
arse del Nume.

A Te gentile, a Te benigna e pia
apparve allor di prosperosa pace
un santo regno, amando ogni fratello
l’altro fratello;

e la vermiglia carità si pinse
presso la bianca fede in sulla guancia:
fulgean dagli occhi meditosi e chini
raggi divini.

Parve il sol gloriarti, alta augurando
sorte alla Prole, e i sottostanti picchi
di ghiaccio in festa scintillar cosparsi,
e a Te chinarsi.

IX. – XI KAL. MAIAS
(EX SUO IPSIUS CARMINE TRANSLATUM)

In quadrum coeunt sulci, consistit aratrum:
fumantis niveus rictus attollit ad ulmum
taurus; lassa iugo sub eodem bucula mugit:
mugitu resonant nemorosi saxa Palati.

Pastorum medius palpat sudantis arator
terga bovis, puraque ferox innititur hasta,
dum latium prospectat agrum vitreasque paludes
et procul inde Albae declivia moenia Longae.

Proxima tam leni circum fluit Albula cantu,
ut sonitum pici libros tundentis acernos
adstanti referat sacri nemus Argileti.

Quernea collucet Tarpeio vertice silva,
qua decedentis flammatur lumine solis,
atque aquilae liquidum nigrescit forma per aurum.

IX. – IL 21 DI APRILE

L’aratro è fermo: il toro, d’arar sazio,
leva il fumido muso ad una branca
d’olmo; la vacca mugge a lungo, stanca,
e n’ echeggia il frondifero Palazio.

Una mano sull’asta, una sull’anca
del toro, l’arator guarda lo spazio:
sotto lui, verde acquitrinoso il Lazio;
là, sul monte, una lunga breccia bianca.

È Alba. Passa l’Albula tranquilla,
sí che ognun ode un picchio che percuote
nell’Argileto l’acero sonoro.

Sopra il Tarpeio un bosco al sole brilla
come un incendio. Scende a larghe ruote
l’aquila nera in un polverio d’oro.

GIOVANNI PASCOLI

X. – AD EXTERNOS EPHEMERIDUM SCRIPTORES

Haec Roma vobis, haec domus, hospites,
antiqua cunctis, hic patrius focus:
salvete, cives: undecumque est,
quis peregrinus in urbe Roma?

Commune cultis gentibus atrium
Vestae videntes sistitis: hac ferunt
ex aede nocturnas per umbras
perpetuam micuisse flammam.

Si nullus aedem nunc tholus obtegit,
si saxa grando putria verberat
flammamque consumpsit vetustas
et cinerem rapuere nimbi;

ignem fovetis vos memores sacrum,
nos et fovemus cordibus: adsumus
flammae sacerdotes redemptae
nos, «Vigilas? Vigila!» monentes.

Humana prorsus mens, vigila! veta,
mens, quidquid aetas protulerit boni
verique, restingui, facemque
de face posteritas perennis

accendat, et pax rideat et fides
nostro quietis omine gentibus
utque una tellus, una Vesta est,
una sit unanimis voluntas.
XI. – AD SODALES MELITENSES

Priscamne fragrans fert Melite rosam?
Donate nobis. Nunc Melitensibus
demum coronandus rosetis
Hesperiae Genius renatae.

Ver esse coepit: iam Genius, diu
Romae ruinis obrutus, exsilit
ut germen e glebis et ardens
e nivea solet ignis Aetna,

ut rursus auram carpsit et adstitit
Tellure coram matre Proserpina
pinisque succensis ab Aetna
rubra genas patuitque maior.

Vestram, sodales, ferte rosam! date
vestro colamus flore Proserpinam,
quam nos resurgentem quotannis
ITALIAM ITALIAM vocamus!

Hanc hanc recentem de veteri rosam
radice demum nectere nunc iuvat!
Hanc hanc reponamus parentis
Italiae capiti coronam!

XI. – AI COMPAGNI DI MALTA

Produce tuttora l’odorata Mèlite quelle rose di un tempo? Datele a noi. Or sí, finalmente, s’ha da coronare col fiore de’ rosai melitensi il genio dell’Esperia risorta!

È già primavera: già quel Genio, per sí lungo tempo sepolto sotto le rovine di Roma, balza su, come suole il germe dal seno delle zolle e il fuoco ardente dal fondo dell’Etna nevosa,

come di nuovo sentí l’aria del cielo e stette avanti la Terra Madre, Proserpina, e sotto il fiammeggiare dei pini, accesi al fuoco dell’Etna, apparve rosseggiante in viso, e sembrò piú grande di prima.

Portate, o compagni, le vostre rose! date che coi fiori del vostro paese noi onoriamo questa nuova Proserpina che, risorgendo ella ogni anno, noi chiamiamo ITALIA! ITALIA!

Queste rose, nuove e fresche da antico ceppo, or sí, finalmente, conviene intrecciare! Sul capo della genitrice Italia riponiamo questa corona!

Trad. GIOVANNI PASCOLI

XII. – CORDA FRATRES

Utcumque dulcis limina patriae
solo exsulantes corpore liquimus,
miramur ignotis in oris
nota diu bene corda, fratres.

Qui cum sciamus bella parentibus
pugnata, «Signum dicite» dicimus
utrique: «Pax» et «Lux» utrimque
corda sonant et «Havete, fratres».

Tellure, sacris, aequore, legibus
divisa pubes absumus, adsumus,
non ora nec linguam genusve
consimiles, nisi corda fratres.

XII. – CORDA FRATRES

Quando lasciamo le soglie della dolce patria, partendo col corpo e restando con l’anima, ecco in paesi sconosciuti ci meravigliamo di trovare dei cuori conosciuti ben da gran tempo, o fratelli!

Noi che sappiamo qualcosa delle guerre che combatterono i nostri padri, gli uni agli altri diciamo «La parola d’ordine», e dall’una e dall’altra parte i cuori rispondono «Pace» e «Luce» e «Gioia con voi, o fratelli!»

Noi, gioventú divisa da terra e mare, da religione e da leggi, siamo lontani e vicini, assenti e presenti, non simili tra noi di faccia, di lingua e di schiatta, ma di cuore… fratelli!

Trad. GIOVANNI PASCOLI

XIII. SERMO

Maeret homo de nocte sedens. Casa mane ruinam
parva dedit, paulo ante domus, vetus inde sepulcrum,
quippe ubi defossi iaceant mater, pater, uxor.
Quale sonat, perfracta rotis ubi glarea plaustri
exanimem subito per somnum exterruit aegrum,
tali cum strepitu tremor impulit oppida deinceps.
Momento fuit orbus homo: nunc suspicit astra.
At sapiens oblatus adest per caerula noctis.
«Heus viden,» inquit «homo, quantam modo feceris una
tu cladem caliga?» Caligae, velut immemor, ille
formicas visit truncis haerescere membris,
nam pede diruerat formicis forte domos et
colliculos aequarat arenosos. «Age porro
rursus» ait «licet ad caelum convertere visus».
Tum stellas volitare videt, videt undique caelum
scintillare, velut cum grandi in funere lictor
invertit taedam, fungos ut deterat atros.
Hic sapiens: «Necopinata nece tota vicissim
sub pedibus tibi gens, supra caput interit astrum.
Hem quid ais? Nec agi censes male nec bene tecum
siquod dissiliens astrum sublime fatiscat,
siqua teratur humi pedibus formica, nec autem
vivat homo refert cuiusquam necne, quod unum
quodque suus dolor est genus, atraeque omnia mortis,
mortis erunt quandoque supervolitantis in umbra».
Sic est: perfugium fraterno in corde doloris
unum est: ipse tibi cur intercludis? et illi
adfers, qui valeat tibi mox lenire, dolorem?
Quidve ita nomen adhuc humanum dissidet armis?
Non aliter pueros media inter proelia mater
opprimit et pugnos et strictos occupat ungues:
unus ubi geminos cubitum discedere iussos
lectulus excepit flentesque iraque tumentes,
iam vacuae circum tenebrae terroribus implent:
iam non singultant, lacrimis moderantur et irae,
mox sensim placidis pugnacia bracchia circum
dant collis et corda premunt oblita furoris.
XIII. SERMONE

L’uomo siede da tutta la notte, e piange: il piccolo abituro la mattina era crollato: poco prima era una casa, da gran tempo è un sepolcro, ché vi giacciono sotterrati la madre, il padre, la moglie. Qual suono fa la ghiaia triturata dalle ruote d’un carro (suono che a un tratto atterrisce e leva il respiro al malato che dormiva), con tale mugghio un tremore sospinse l’una dopo l’altra le città. In un attimo l’Uomo si trovò senza nessuno de’ suoi cari; ora alza gli occhi alle stelle.
Ecco, gli è avanti il sapiente: egli lo vede al chiarore ceruleo della notte. Dice: «Vedi, o Uomo, che strage hai fatta or ora con uno de’ tuoi calzari?» Come trasognato, quello guarda e vede che alle scarpe sono attaccate formiche con le membra smozzicate: ché col piede aveva abbattuta una casa alle formiche e aveva spianato i loro collicelli di sabbia. «Or via,» esclama il sapiente «or puoi di nuovo volgere gli occhi al cielo!» Allora egli vede stelle sfilare, vede d’ogni parte scintillare il cielo, come quando, in un solenne funerale, gli accompagnatori capovolgono le fiaccole per levarne la nera moccolaia. E il sapiente: «Di morte improvvisa, a lor volta, sotto i piedi ti muore un popolo, sopra la terra ti muore un astro. Che dici tu? tu dici che a te non fa nulla, se in alto un astro schizza e va in polvere, se in terra una formica è calpestata. Ebbene a nessuno importa se l’Uomo viva o non viva, ché ogni genere è morso da un suo proprio dolore, e tutti gli esseri, presto o tardi, si troveranno all’ombra delle ali della morte: della morte che vola sul nostro capo.
«Cosí è: vi è un solo rifugio per il nostro dolore: il cuore dei fratelli. E tu perché te lo impedisci da te? Perché rechi dolore a quello che di lí a poco potrebbe consolare il tuo? Perché la grande Nazione Umana è ancora in preda alla discordia e combatte tra sé? Non altrimenti la mamma sorprende i bimbi in mezzo a una rissa, e affrena i loro pugni, le loro unghie pronte all’offesa. Quando un letto solo ha accolto i due bimbi, mandati a nanna, i due bambini che ancora piangono gonfi d’ira, ecco le tenebre attorno, sebbene vuote li empiono di paura, ecco, non singhiozzano piú, frenano le lagrime e l’ira; di lí a poco si circondano pacificati il collo con le braccia pugnaci e accostano l’uno all’altro il cuore dimentichi della furia».

Trad. GIOVANNI PASCOLI

XIV. – AD HOSPITES

Hic ubi per sudum sorberi mane videtur
caerula caeruleis montibus unda maris,
effluat ut fretus ex oculis et Bruttius ora
Mamertinorum continuetur ager;
hic ubi, si quando defervescente procella
obstruitur praeceps undique nube dies,
aerio nectens nebulosum ponte Peloron
Scyllaeumque ingens arcus utrimque bibit;
Italiae vocem licet hic audire parentis,
hic oculis ipsam forte videre licet.
Nam septemgemino seu vespertina sub arcu,
omnia sive inter caerula mane sedet,
«Restituit pietas» inquit «concordia servat
natorum, iunctis viribus, Italiam.
Fortia nempe egi; sum fortia passa: resurgo:
magnum est id quod eram, maius id est quod ero.»

XV. – AD FRIDERICUM BALSIMELLI

Rusticus extremas stipulas succiderat Umber
montibus aeriis,
cum puer, heu, longis aveo dum visere nidum
laetus ab exiliis,

et patris amplexus animus matrisque recenset
oscula multa memor,
graminaque et ripas Rubiconis arundine laetas
caeruleumque mare,

te, patrii antistes fani, te veste decorum
anxius intueor
atra. «Cur tecum (numquid pater?) ibimus, hospes?
quid pater, eia?» Taces.

Sic erat: orbatos lacrimans ad muta trahebas
limina filiolos,
ut si forte sacris fumantia funera taedis
exsequerere pius.

XVI. – AD GASPAREM FINALIUM
HOSPITEM PATERNUM

Non mi cruenta dextera cuspide
armata sero conscia lumina
expavit, aut paliente dirus
exagitor gladiator umbra.

Atqui cruenti somnia pulveris
indigna crebro tardus odor premit
caecaeque, Finali, tenebrae
sanguinea mihi luce fulgent:

nec excitatum leniter obstrepens
solatur ornus nec proprio boves
in colle candentes sonansve
passeribus nemus omne circum.

XVII. – MATER

ad H. Pistelli

Neque fani tacitam umbram pede tempto resonanti,
neque vastas inhio tura per alas vaga et auro
rigidum flaminis ostrum.

Quis amaras mihi curas levet? ecquem adloquar aeger?
periitne adlacrimanti angulus umbrae tremebunda
mihi iam lampade nutans?

Ubi flores quibus arae redimitae redolebant?
ubi longum puerorum melos, ut cum radioso
nemus imbri strepit ingens?

Ibi velo caput atram per opacum undique murmur
misere nostra viderem redimentem mala blanda
redivivam prece matrem.

XVIII. – PRECATIO

Magne Deus, si te moriens tacito ore vocavit
cum circum fierent omnia muta pater,
et si te extrema quaesivit mater in umbra
parva prole oculos iam fugiente vagos,
hos animos placida tandem solare quiete:
huc patrem et matrem nunc sine ferre pedem.
Nil opus immitis violari iura sepulcri:
umbrae concedant huc vel uterque leves.
Aegra vel adloquiis tacitis haec corda leventur:
audiat et matris verba patrisque soror.

XIX. – AD IANUM CRESCENTIUM

Dum facio trepidis haud grata pericula, Iane,
discipulis, temptans mollia corda metu,
saepius avertit se mens patriamque revisit
atque amnis patrii flumina parva mei.
Qui nemora et colles queis fecit Gratia nomen
incolis, o nostri dux gregis, atque metis,
nostri vive memor qui tristia ducimus, oti
florentes studiis vel minime, exilia.
Sic proprio quam educis agro te protegat umbra
vitis, et hospitibus pocula laeta ferat.

XX. – IOHANNES PASCOLI MICHAELIANGELIO CONLEGAE

Quando ego chalcidicae visam viridaria Zancles?
quando ego te, interpres callide Stesichori?
– Tunc, precor, excipiant una nos Himera; laudat
namque ibi nocturno carmine Tyndarida,
inter odoratas, Erycinae munera, citros,
Elysium quoddam per nemus, umbra senis:
hic Helenen caeci noctu senis umbra recantat:
Tyndaris ignovit, non tamen ipse sibi.
Stellarum nitida dicit te nocte sororem,
ipsam nimborum navifragaeque potens
sidus aquae, nimis adspectu, Ledaea, nocentem
et pulcram, supra lumina nostra, nimis.
Nam qui vidit, amat, moritur qui nuper amavit:
mutatur dulci morte libenter amor.
Nos Ouk est’ étymos lógos oûtos forte canentem
auribus arrectis accipiemus eum,
quaeque tibi, vates, invidit longior aetas
quaeque italis reddes ingeminata modis. –
Quando ego te visam? non dulcia tempora nobis
hic, conlega, fluunt, praetrepidantque pedes
et mens optanti graiae viridaria Zancles
visere et amplecti te Cyanumque simul.

Barga, a.d. V. Eid. Dec.
XXI. – AD ANTONIUM RESTORIUM

Cur libeat nobis hoc te donare libello
si quaeris, festo, rector amice, die:
«Hic de quo liber est, pater est communis, at ille
frater qui librum condidit ipse tibi.»

Idibus Iuniis, anno MCMII p. Chr.

XXII. – AD PIMPIUM

Dum rusticorum turba canentium
vincit maniplos, Vergilius Maro
conspectus effetis in arvis
ipse supercilio vocavit

atque in recisae me stipulae toro
iuxta sedentem sub patula piro
compellat: «O nostri per annos
immemores memor usque, fili!

credamne? tellus nostra nepotibus
haec magna frugum, magna parens virum,
iam sordet, et romana vatis
oppida dedidicere carmen.

Heu! iam latine scire pudet! pudet
priscae minores artis et imperi!
Qui possit in ludis alumnus
Italiae recitare laudes?»

Qui possit, est iam dicere: tu potes,
maiora matri pollicitus tuae
patrique. Coepisti: propinquas.
Macte fide studioque, Pimpi.

Castro Vetere, Id. Quintilibus.

XXIII. – HYPOTHECE EURIPIDIS AD ANTONOMASIAN

Sed est voluptas hominis in malis quoque,
si quis queratur atque fundat lacrumas;
namque haec dolore sublevant praecordia
curasque cordis et labores eluunt.

XXIV. – AD DULCEM AMICULUM ANTONOMASIAN

Nullus in sola mihi ludit aula
ora qui vultu referens paterna
natus in multos animum fugacem
proroget annos.

Tu memor nostros animo repone,
dulcis optivo mihi corde fili,
spiritus: dices nova iato sepulti
carmina vatis.

XXV. – O DOMUS…
(EX ADOLPHI DE BOSIS CARMINE TRANSLATUM)

Felix nidule, quem facit
diligens amor, o domus,
qua ridens sedeo ad meos
externatus amores,

ut fidum mihi murmurant
omni gaudia ab angulo;
cum vix per nebulam gemens
impellat dolor aures!

Iam curae procul et labor
cesserunt: penitus nitet
totoque interea volat
caelum corde serenum.

Nam quidquid tulimus diu,
nunc vanescit in osculis
natorum, omnia limpidis
ignorantium ocellis.

XXV. – CASA

Casa, o diletto nido
che industre amor compose,
dove fra intatte rose
sogno e al mio ben sorrido,

quale linguaggio fido
han tue dolcezze ascose!
e de le avverse cose
come in te fioco è il grido!

Come lontano è il mondo!
e ridemi un giocondo
cielo nel cuor profondo,

mentre i miei giorni amari
godo obliar ne’ chiari
occhi de’ bimbi ignari.

ADOLFO DE BOSIS

XXVI. – AD MARIAM SOROREM

Ergo iter inceptum perges, soror: at quid oportet
auxilium precibus sollicitare meum?
Linquere, quod nimium est, gnatam me credis euntem
lapsantique piam posse negare manum?

XXVII. – AD MARIAM SOROREM
DE GRAMMATICA GRAECA

Vestibulum videas servare luposque leonesque,
ast intus Circes carmina longa sonant.
XXVIII. – ELEGION
(EX SCHILLERO TRANSLATUM)

Emicat hic laticis saliens sublime columna:
desuper hic rauco murmure lympha cadit.
XXIX. – AD I. L.
DE SYLLOGE CARMINUM QUAE INSCRIBITUR “ MYRICAE ”

Hanc humilem noli nimium contemnere silvam;
namque aliqua hic gracili gutture vernat avis.

XXX. – DE MYRICIS

En, si cena brevis memorem delectat Horati,
sive brevem, at sapidam, sive malam, at rapidam.

XXXI. – ADVERSARIIS INSCRIPTUM

Cum multi secter vestigia carminis, error
ipse sat et campus, ni data praeda, iuvat.

XXXII. – AD DIVINUM PUERUM

Sic pueros, o sancte puer, da casta docere
carmina, dilecta matre favente, mihi.

XXXIII. – MARIAE SORORI IOHANNES

Me malus ille meo dixit gaudere dolore:
tu scis ut doleant gaudia nostra, soror.

XXXIV. – AD LEONEM XIII PONTIFICEM MAXIMUM

Villulae, si qua, Pater, otiaris,
nobili pinum memor imminentem
et nigris vises hederis amicta
saxa Vacunae.

Audies illum placido loquentem
ore quem fecit citharae Sabellum
musa. Tu parce hunc, Pater, adrogantem
carpere vatem:

ipse enim noctu modo visus, ipse,
Flaccus in somnis mihi vellit aurem
et «Modis» inquit «tenuare parvis
desine magna».

XXXV. – AD I. B. GEORGINIUM

Quae pueri, ranis circum resonantibus, olim
audierunt, audi tu quoque, care senex.

Est puer in nobis… qui nulli visus et idem
cuncta videns tibi inest, audiat ista puer.

a. d. XIII Kal. Quintiles 1902.

XXXVI. – AD EUNDEM

Vates atque idem cultor venerande rosarum,
qua potes arte, rubus fac ferat iste rosam.

XXXVII. – AD I. I. HARTMAN

Hartman, non vinci, magis est vicisse pudori
cum victor victi carmina saepe lego.

Pisis, a. d. XIII Kal. Iunias.

XXXVIII. – AD GASPAREM FINALIUM

Te Graecina rogat tam tristes passa dolores
ut mittas tot post saecula lacrimulam…

XXXIX. – AD TANCREDUM MAIOLIUM

Tancredus legat hoc, oro, quodcumque libelli est:
ornabit chartas lacrima forte meas.

XL. – AD ALOISIUM PIETROBONO

Tu versus latios, ego picentina, sodalis,
pocula. Quid censes? dulcius ipse bibes?

XLI. – AD ALOISIUM SICILIANI

Tot mihi caseolos quot sunt haec carmina mittas,
atque a me cedet gratia magna tibi.

XLII. – AD CLEMENTILLAM MARCOVIGIAM

Clementilla, tibi flores, bellaria, vellem
dulcia natali mittere dona tuo.
Heu mihi! sed flores absunt, bellaria desunt.
Accipe quod possum mittere: dulcius est.

XLIII. – AD EANDEM

Hoc amplexa dic dic, Clementilla, parentes:
Heu! ne sit dulcis causa doloris amor.

a. d. IX Kal. Decembreis.

XLIV. – AD FR. X. REUSSUM

Te rus Albanum cupiebam visere. Vidi
et cupio, Reusso vate, videre magis.

XLV. – AD PEREGRINUM PUCCINELLIUM SACERDOTEM

Siste pedem, peregrine, pio nunc vescere pane.
Mox laeto repetes corde refectus iter.

IX Kal. Octobres MCMVI.

XLVI.- AUGUSTO MURRIO SERVATORI

Alterius mira voveo patris arte renata:
esto tic aliis altera vita, pater.

XLVII. – IN NUPTIIS CARDUCCIAE ET GNACCARINI

ad Iulium

Felix cui Daphneque favet simul ipseque Phoebus,
cui Roma concors auspice ridet Amor.

XLVIII. – IN NUPTIIS ZANICHELLIAE ET PANTANELLI

ad Caesarem Zanichellium

Ne dic «Nata, vale». Iam dic «Salvete, nepotes»,
quos ut avo monstret mox reditura fugit.

XLIX. – AD IOSEPHILLAM RAVA

Anulus est medius pulcrae tuus iste catellae.
I, virgo: gentes aurea iunge duas.

XVIII KaL Febr. MCMXI.

L. – PRO BIBLIOTHECA TAURINENSI

Quae renovate magis valeant quam demere luctum
maestior a maestis accipe dona, soror.

LI. – BASILICA OSTIENSIS

Pontifices iniere bonum certamen, ut igne
hausta tibia sterili surgeret igne domus.

Perficiunt Itali reges opus. Aspice templum
splendidius. Lucrum, te vade, Paulle, mori.

LII. – AEMILIA

Serior hos habuit romanos Roma secundos.
Imperium brevius: mens animusque pares:
aeque arma, aeque artes curae. Ne cetera mites
antiquae catulos crede fuisse lupae.

LIII. – ROMA

Naviget: en naves. En currus: Roma triumphet.
Ecce boves et equos, ur prius, arma, viros.

VI Kal. Iunias.

LIV. – GLORIA

Quae soli nudoque ex ipso vertice cursus
exsistit, victor, Gloria tota tua est.

LV. – PETRO ANGELIO BARGAEO
QUO DIE MONUMENTUM CIVES PONUNT CONSECRANT

Multos post annos tua te incuriabuia vatcm
insignem video nomine Barga meo.
Aspice tu patrios montes. Mutare vetustas
nec mihi scit montes nec decus alta tibi.

LVI. – CHARITAS

Aegroti debent auris artique salutem
et donaturo quantulacumque tibi.

LVII. – VIDUA

Illacrimor: frustra! Non tu, mea vita, vides me,
nam dormis: iam te non ego, namque volas.

LVIII. – VOX AEREA

Ego haec vetusti reddor aevi vox memor.
Cives, eandem quam patres illi atque avi
audite, quam sublimis ecfert aeream
aere urbs perenni vestra me perennior.

LIX. – VILLA
1.

Arboribus superent aedes, domus aedibus oro,
et desiderio res animaeque deus.

2. aliter

A nulla tandem non malis surgere cena.
Heic, hospes, vivas, hinc abiture libens.

3. aliter

Lapsuras frondes, lapides mirare caducos.
Disce cito voltum, si cupis, hospes, eri.

4. aliter

Heic inter nemorum frondes et sidera caeli
umbram luce vide, suspice nocte diem.

5. aliter

Hospes, te luci frondis tegat umbra caducae:
aeternis astris nox vehat apta domum.

d. IX Kal. Quintilis.

LIX. – LA VILLA
1

La casa duri piú degli alberi, la famiglia piú della casa; e la sostanza sia oltre il bisogno, e Dio oltre la vita.

2

Nessuna cena è da cui tu in fine non preferisca alzarti. Qui gòditi più volentieri la via, ospite, sebbene volentieri tu sia per andartene.

3

Guarda, ospite, con meraviglia, queste foglie che pur cadranno, queste pietre che rovineranno. Affrettati, se ne hai voglia, a fare la conoscenza della figura del padrone.

4

Qui tra le foglie del bosco e le stelle del cielo vedi nel giorno chiaro l’ombra, guarda su nella notte oscura la luce.

5

Di giorno, ospite, ti protegga l’ombra delle foglie, che cadranno; ti conduca a casa tua la notte a cui sono fisse le stelle eterne.

23 giugno (1901) Trad. GIOVANNI PASCOLI

LX. – CONVIVIUM

Dum tibi flos redolet, lychni convivia lustrant,
tempore, nec siccus forte nec udus, abi.

LXI. – DE MORTE PLACIDI CONSOBRINI

Huc umbram Placidum voluissem ducere mecum:
heu Placidus vere tum fuit umbra meus.

LXII. – AURUM DEFOSSUM

Aurum defodi, quod si cupis, inspice si qua
sanguis adhuc manet, sicubi laurus olet.

LXIII. – THESAURUS

Tutus inest thesaurus. Habet sua tela. Cave, fur.

LXIV. – MONOSTICHUM DE VI ELECTRICA

Et loquor et scribo, magis est quod fulmine iungo.

LXV. – POMPOSIA

Anni iam sunt mille. Mihi sata pascua villae,
mel erat et vinum, fruges et textile linum,
grex satur in caulis, erat altilis omnis in aulis,
mugitusque boum iubar explorabat eoum;
dumque mea cura fluitant florentia rura,
ipsa dabam sanctum semper Pomposia cantum:
UT proscissa bonos REdamarent arva colonos,
MItisque haec victu, FAcilis quoque vita relictu,
sol laetus laetis, LAbor hic foret arra quietis.
Haec prius: alterno torpebam deinde veterno,
cum terrae matri decessit vomis aratri.
Amissis rastris, ego mansi sola sub astris.
Tum mihi squalenti cecinerunt undique venti
atque iracundae tantum procul aequoris undae.
Tum manes multos monachorum rite sepultos
voce queri maesta nox audiit intempesta.
Nunc priscae famae meminerunt denique lamae:
nunc rident orae foliis herbisque decorae.
Quod fuit est. Lentam stupeo remeare iuventam:
has segetes laetas longissima ventilat aetas:
hic mihi curo fido monachus canit agmine Wido.

LXVI – OINOTRIOS

Têid’ ô xeîne, phílois Oinótrios hézet’ aeídon,
trìs d’ hóge Pierídon mnésat’ ioplokámon;
hoi dè siopôntes melidéa oînon épinon
terpómenoí t’ oínoi, terpómenoí te mélei;
oínou t’ên glykeroû megále cháris, he dé amoínon;
he mèn gàr baiè gígnetai, he d’ es aeí.

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: