Euripides (
Graece:
Εὐριπίδης) (c.
480–
406 a.C.n.) fuit
poëta tragicus
Graecus, natu minimus ex tribus illustrissimis tragoedis
Atheniensibus. Dum enim vixit, laudibus
Aeschyli et
Sophoclis obscuratus vixit. Fabulis suis eatenus novas inusitatasque res scaenicas produxisse videtur, ut quasi praeco novae aetatis haberi possit. Itaque feminis concessit partes solito maiores. Etiam animi motus titubationesque heroum vel maximorum exhibuit. Iustissime refert
Aristoteles Sophoclem dixisse se exponere homines ut esse debent, Euripidem autem ut sunt. De fabulis Euripidis permultis duodeviginti tantum integrae aut paene integrae ad aetatem nostram defluxerunt. Etiam fragmenta complurium tragoediarum supersunt.